monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16 > 8 > 34 > 60 > 46 > 24 > 53 > 8 > 47 > 5 > 37 > 36 > 1 > 5 > 29 > 4 > 44 > 52 > 40 > 2 > 5 > 4 > 21
Isidorus, Sententiae, 2, XX. De manifestis occultisque peccatis. <<<     >>> XXII. De peccandi necessitate.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XXI. De peccati amore.

1 Aliud est non peccare amore dilectionis Dei, aliud timore supplicii. Qui enim amore charitatis Dei non peccat, horrescit omne malum, amplectendo iustitiae bonum; nec eum delectat peccatum, etiam si sceleris impunitas promittatur. Qui vero poena sola supplicii in se vitia reprimit, quamvis non expleat opus peccati, vivit tamen in eo voluntas peccandi; doletque sibi illicitum, quod lex prohibere dignoscitur. Ille ergo mercedem boni operis percipit qui amando iustitiam facit; non is qui eam solo metu poenarum invitus custodit.
2 [

CAP. XXI. N. 2. Est non solum. Alii, minus bene, non est solum. AREV.

]
Quidam et diligunt peccatum, et faciunt; quidam diligunt tantum, et non faciunt, plerique vero faciunt tantum, et non diligunt. Nonnulli peccatum non faciunt, et tamen iustitiam odiunt. Gravius autem peccat qui non solum peccatum diligit, sed et facit, quam qui non facit, et diligit; graviusque interdum, qui diligit et non facit quam qui facit, et odit. Gravissimum est non solum facere, sed et diligere peccatum.
3 [

3. Greg., lib. VI Moral., c. 11. LOAISA.

]
Nam sunt quidam qui confestim peracto flagitio confunduntur, et sunt qui non solum non dolent gessisse malum, sed etiam de ipso malo opere gloriantur. Sicque ad comparationem mali fit deterius, dum de vitiis gratulantes, extolluntur in peius. De talibus ait Salomon: Qui laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Proverb. XI, 14).
Isidorus HOME

bnf6413.205 csg228.134 ubbf_iii_0015g.47r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik