| 1 | [ CAP. XX. N. 1. Ex Greg., lib. IV Moral., c. 25, et alib. in cura Past. LOAISA. ] Maioris est culpae manifeste quam occulte peccare. Dupliciter enim reus est qui aperte delinquit, quia et agit et docet. De talibus Isaias dicit: Et peccata sua, quasi Sodoma, praedicaverunt, nec absconderunt [Isai. |
| 2 | Multi enim publice delinquentes, sine ullo pudore sua flagitia praedicant, nec ulla utuntur sceleris verecundia. |
| 3 | Quaedam enim iam iustitiae portio est iniquitatem suam hominem abscondere, et in semetipso de peccatis propriis erubescere. |
| 4 | [ 4. De clamore vide Gregorium, in expositione secundi psalm. poenit., in illud, Quoniam tacui, et psalm. VII, et III lib. Pastor. curae, admonit. 10, ibi: Clamorem libertatem peccandi vocat: LOAISA. ] Peccatum perpetrare crimen est, peccatum praedicare clamor est, de quo etiam dicit Apostolus: Et clamor auferatur a vobis cum omni malitia [Ephes. |
| 5 | Ex eo ipso quo quisque peccatum quod agit abscondit, iudicii iam est indicium, quia non erubescitur, nisi de conscientiae reatu. Ergo ex hoc ipso quo quisque de facto suo erubescit, ipse sibi iam iudex fit. |