monumenta.ch > Isidorus > 19
Isidorus, Sententiae, 2, XVIII. De levioribus peccatis. <<<     >>> XX. De manifestis occultisque peccatis.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XIX. De gravioribus peccatis.

1 [

CAP. XIX. N. 1. Gregor., lib. XXV Moral., cap. 9. Et est apud Magistr. sent., in 2, distinct. 36. LOAISA.

Ibid. Experimento minorum. Al., experimento vel contemptu minorum. AREV.

]
Experimento minorum peccatorum maiora committi peccata, ut durius feriantur pro magnis sceleribus, qui de parvis corrigi noluerunt. Iudicio autem divino in reatum nequiorem labuntur qui distringere minora sua facta contemnunt.
2 Multi a crimine in crimen corruunt, qui Dei cognitionem habentes, timorem eius negligunt; et quem noverunt per scientiam, per actionem non venerantur. Ideoque caecantur divino iudicio punienda committere, et in poenam commissi facinoris facinus deterius addere.
3 Saepe peccatum alterius peccati causa est, quod committitur, cum aliud ex ipso quasi sua soboles oritur, sicut fieri solet, nasci libidinem ex nimia ventris ingluvie.
4 Poena peccati peccatum admittitur, quando pro merito cuiusque peccati, Deo deserente, in aliud peccatum deterius itur, de quo amplius qui admiserit sordidetur. Ergo praecedens peccatum causa est sequentis peccati: sequens vero peccatum poena est praecedentis delicti. Praecedentia itaque peccata sequentium sunt criminum causa, ut illa quae sequuntur sint praecedentium poena.
5 [

5. Locus est apud Paul., II Thess. II. Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. LOAISA.

]
Praecedentium peccatorum poena ipsa vocatur induratio veniens de divina iustitia. Hinc est quod ait propheta: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te [Isai. 63, 17]; neque enim dum quicunque iusti sunt, a Deo impelluntur, ut mali fiant; sed dum mali iam sunt, indurantur, ut deteriores existant, sicut et Apostolus dicit: Quoniam charitatem veritatis Dei non receperunt, ut salvi fierent, immisit illis Deus spiritum erroris [II Thess. 2, 10]. Facit ergo Deus quosdam peccare, sed in quibus talia iam peccata praecesserint, ut iusto iudicio eius mereantur in deterius ire. Talia quippe peccata praecedentibus aliis peccatis prolabuntur in poenam quam peccata merentur.
6 Quaedam de ira Dei veniunt peccata, quae pro merito aliorum compensantur peccatorum. Unde et propheta: Ecce, inquit, tu iratus es, et nos peccavimus, in ipsis fuimus semper [Isai. 64, 5]; tanquam si diceret: Quia semper in peccatis fuimus, iratus es, ut deterius peccaremus.
7 [

7. Greg., l. XXVI Moral., c. 28. LOAISA.

]
Quid enim sit iram Dei mereri, quid vero provocare, prudens lector scire debet. Gravior est namque ira quae provocatur quam ea quae meretur. Nam meremur, quando ignorando peccamus; provocamus, quando scimus bonum facere, nec volumus.
8 Nunc iram Dei, dum vivimus, vitare possumus. Timeamus ergo ne, veniente illo terrore iudicii, sentiri possit, vitari non possit.
Isidorus HOME

bnf6413.202 csg228.131 ubbf_iii_0015g.46r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik