monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18
Isidorus, Sententiae, 2, XVII. De peccato. <<<     >>> XIX. De gravioribus peccatis.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XVIII. De levioribus peccatis.

1 [

CAP. XVIII. N. 1. Ex Greg., lib. Moral. XXI, cap. 9: Peccatum hic vocat quod non est capitale scelus; crimen vero, quod peccatum ad mortem dicitur. Sic Cassian. explicat collat. 11, cap. 10: Omnis (inquit), qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Et iterum: Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Quod intelligendum est non de omni genere peccati, sed de capitalibus tantum criminibus dici, a quibus quisquis se abstrahere atque emundare noluerit, pro illo in alio loco praedictus Apostolus ne orari quidem debere pronuntiat: Qui scit, inquiens, fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Caeterum de illis quae pronuntiantur non esse ad mortem, a quibus etiam hi qui fideliter Christo deserviunt, quantalibet semetipsos circumspectione custodiant, immunes esse non possunt, ita dicitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Et iterum: Si dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis. Impossibile namque est quemlibet sanctorum non in istis minutis, quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per oblivionem, per necessitatem, per voluntatem, per obreptionem, per somnium admittuntur, incurrere; quae licet ab illo peccato, quod ad mortem dicitur esse, aliena sint, culpa tamen ac reprehensione non carent. LOAISA.

]
Multi vitam sine crimine habere possunt, sine peccato non possunt. Nam quamvis in hoc saeculo magna iustitiae quisque claritate resplendet, nunquam tamen ad purum peccatorum sordibus caret, Ioanne apostolo attestante, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. 1].
2 [

2. In reum; alii Codd., in eum, qui delinquit. AREV.

]
Quaedam sunt facta peccatis similia; sed si bono animo fiant, non sunt peccata, ut puta, potestas, si non se ulciscendi cupiditate, sed magis corrigendi studio ulciscatur in reum.
3 Item sunt peccata levia quae ab incipientibus quotidiana satisfactione purgantur, quae tamen a perfectis viris, velut magna crimina evitantur. Quid autem homines peccatores de magnis sceleribus agere debent, quando etiam perfecti levia quaeque delicta, quasi gravissima, lugent?
4 [

4. Posui ex parvis et minutis guttis: ut est in Goth. Ovet. Similitudo est apud Greg., l. III Past. curae admonit. 34: Altos quippe gurgites fluminum parvae, sed innumerae replent guttae pluviarum. In Tolet., ex parvis et minimis. Intelligitur: dispositive levia disponunt ad mortalia. LOAISA.

Ibid. Alii, solent ex parvissimis guttis. AREV.

]
Non solum gravia, sed et levia sunt cavenda peccata. Multa enim levia unum grande efficiunt, sicut solent de parvis et minutis guttis immensa flumina crescere. Numerositas enim in unum coacta exundantem efficit copiam.
5 Peccata, quae incipientibus levia sunt, perfectis viris gravia deputantur.
6 [

6. Iuvenal. Omne animi vitium tanto conspectius in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. LOAISA.

]
Tanto enim maius cognoscitur esse peccatum, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulus iuxta ordinem meritorum, et saepe quod minoribus ignoscitur, maioribus imputatur.
Isidorus HOME

bnf6413.201 csg228.130 ubbf_iii_0015g.45v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik