| 1 | [ CAP. XVII. N. 1. Apud Magistr. sentent., lib. II, distinct. 42. LOAISA. ] Duobus modis peccatum committitur, id est, aut vi cupiditatis, aut metu timoris, dum vel quisque vult adipisci quod cupit, vel timet ne incurrat quod metuit. |
| 2 | [ 2. Greg., lib. IV Moral., c. 25. LOAISA. ] Quatuor modis committitur peccatum in corde, quatuor perpetratur et opere. Corde: suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis. Opere: nunc latenter, nunc palam, nunc consuetudine, nunc desperatione. Istis ergo gradibus et corde delinquitur, et opere malitia perpetratur. |
| 3 | [ 3. Ex Gregor., lib. XXV Moral., c. 11, est apud Magistr. sent., II, dist. 22. LOAISA. ] Tribus modis peccatum geritur, hoc est, ignorantia, infirmitate, industria; periculo autem poenarum diverso. Ignorantiae namque modo peccavit Eva in paradiso [Gen. |
| 4 | Gravius est infirmitate quam ignorantia quemquam delinquere; graviusque industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat qui studio ac deliberatione mentis malum agit; infirmitate autem qui casu vel praecipitatione delinquit. Nequius autem et de industria peccant qui non solum non bene vivunt, sed adhuc et bene viventes, si possunt, a veritate divertunt. |
| 5 | Sunt enim qui ignoranter peccant, et sunt qui scienter. Sunt etiam et qui pro ignorantiae excusatione scire nolunt, ut minus culpabiles habeantur qui tamen seipsos non muniunt, sed magis decipiunt. |
| 6 | [ 6. Gregor., ibid. LOAISA. Ibid. Se avertunt. Al, revertuntur. AREV. ] Nescire simpliciter ad ignorantiam pertinet; noluisse vero scire, ad contumacem superbiam. Voluntatem quippe proprii domini velle nescire, quid aliud est quam velle dominum superbiendo contemnere? Nemo igitur se de ignorantia excuset, quia Deus non solum eos iudicat qui a cognitione sua se avertunt, sed etiam illos qui nescierunt, testante eodem Domino per prophetam: Disperdam, inquit, homines a facie terrae, et eos qui avertuntur post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum [Soph. |