monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3 > 2 > 22 > 34 > 16
Isidorus, Sententiae, 2, XV. De his qui a Deo deseruntur. <<<     >>> XVII. De peccato.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XVI. De his qui ad delictum post lacrymas revertuntur.

1 [

CAP. XVI. N. 1. Ex August., homil. 41, habetur, apud Gratianum de poenit. dist. 3, cap. 11, et apud Mag., in IV, dist. 14; tamen in utroque Cod. perantiquo Gothico est effectum poenitentiae non habere, et flenda iterum non admittere. LOAISA.

]
Irrisor est, non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet; nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus.
2 Canis reversus ad vomitum est poenitens ad peccatum. Multi enim lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrymas ad poenitentiam, et effectum poenitentiae non habere (constat), quia inconstantia mentis, nunc recordatione peccati lacrymas fundunt, nunc vero, reviviscente usu, ea quae fleverant iterando committunt.
3 [

3. Deflere possit. Alii addunt, qui plangit peccatum, etc., ut cap. 13, n. 7, sed in fine, quanto magis laverit, tanto amplius lutum facit. AREV.

]
Qui et praeterita vult plangere, et actionibus saecularibus incubare, iste mundationem non habet, quoniam adhuc agit quae poenitendo deflere possit.
4 [

4. Gregor., lib. Pastor. curae part. III, admonit. 31. Estque locus apud Isai. I. LOAISA.

]
Isaias peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote [Isai. 1, 16]. Lavatur itaque et mundus est, qui et praeterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lavatur itaque, et non est mundus qui plangit quae gessit, nec deserit, et post lacrymas ea quae fleverat repetit. Sic denique et alibi animam poenitentem atque iterum delinquentem sermo divinus increpat, dicens: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas [Ierem. 2, 36]! Quisquis ergo culpas praeteritas plorat, hunc necesse est modum teneat, ut sic admissa defleat, ne iterum flenda committat. Vae mihi misero Isidoro, qui et poenitere retro acta negligo, et adhuc poenitenda committo.
Isidorus HOME

bnf6413.198 csg228.127 ubbf_iii_0015g.44r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik