| 1 | [ CAP. XIV. N. 1. Alii, sed gressu operum vel morum. Forte, elongamur. AREV. ] Non per locorum spatia, sed per affectum bonum, vel malum itur, recediturve a Deo. Neque enim gressu pedum, sed gressu morum elongamus, vel propinquamus ad Deum. |
| 2 | Perpetrare flagitium aliquod mors animae est; contemnere poenitentiam, et permanere in culpa, descendere in infernum post mortem est. Ergo peccare ad mortem pertinet, desperare vero in infernum descendere. Unde et Scriptura ait: Impius dum in profundum malorum venerit, contemnit (Proverb. XVIII, 3). |
| 3 | Saepe diabolus eos quos converti ad poenitentiam aspicit, immanitate scelerum perculsos ad desperationem deducit, ut, subtracta spe veniae, trahat in diffidentiam quos non potuit retinere perseveranter in culpa. Sed poenitens praevidere debet callidas contra se hostis insidias; sicque Dei iustitiam metuat, ut tamen, quamvis in magnis sceleribus, de misericordia eius confidat. |
| 4 | Amplius laetatur Deus de anima desperata, et aliquando conversa, quam de ea quae nunquam exstitit perdita. Sicut de prodigo filio, qui mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est, de cuius regressu magnum fit gaudium patris [Luc. |
| 5 | Non aliter coram Deo et angelis copiosius est gaudium de eo qui a periculo liberatur quam de eo qui nunquam novit peccati periculum. Quanto enim contristat res perdita, tanto magis, si fuerit inventa, laetificat: sicut in Evangelio pastor ille exsultat qui perditam ovem inventam humeris suis gaudens reportat [Matth. |
| 6 | [ 6. In Excusis erat, pro innocentiam boni finis, pro quo posui in innocentiam, consentientibus omnibus Mss. et divo Greg., lib. XXVII Moral., cap. 11. Ex quo loco desumitur haec sententia: Asini ergo, inquit, primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia in innocentiae simplicitate convertere. LOAISA. ] Nullus desperare debet veniam, etiamsi circa finem vitae ad poenitentiam convertatur. Unumquemque enim Deus de suo fine, non de vita praeterita iudicat. Hoc quippe et legis testimonio edocetur, quod homo de suo extremo iustificatur, quando Deus pro asini primogenito ovem iussit offerri, hoc est, immunditiam vitae prioris mutandam in innocentiam boni finis. Unde et cauda iubetur offerri in hostiam, id est, vitae extrema in poenitentiam. |
| 7 | Multi superna respecti gratia in extremis suis ad Deum revertuntur per poenitentiam, et quaecunque mala gesserant, quotidianis fletibus purgant, atque in bonis factis mala gesta commutant; quibus iuste totum quod deliquerant ignoscitur, quia ipsi, quod male gesserunt, poenitendo cognoscunt. |
| 8 | In vita hominis finis quaerendus est, quoniam Deus non respicit quales antea viximus, sed quales circa finem vitae existimus. |