| 1 | [ CAP. XIII. N. 1. Greg., XXII Moral., c. 10: et lib. XXIV Moral., cap. 6, circa finem. LOAISA. ] Ex eo unusquisque iustus esse incipit, ex quo sui accusator exstiterit. Multi autem e contra semetipsos peccatores fatentur, et tamen semetipsos a peccato non subtrahunt. |
| 2 | [ 2. Gothus et alii Mss. habent seipsum nosse homo. Obiter observandum est, ad intelligentiam divinae Scripturae et huius loci, quod vox homo in divinis litteris multis sumitur modis: aliquando pro natura, aliquando pro culpa, aliquando pro fragilitate. Pro natura humana, Genes. II: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Pro culpa, psalm. LXXXI: Vos autem sicut homines moriemini, hoc est, sicut inobedientes peccatores. Et I Cor. III: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Pro fragilitate, Ierem. XVII: Maledictus homo, qui spem suam ponit in homine; ac si aperte dicat, in infirmitate et fragili fundamento innititur. Et Isai. XXXI: Aegyptus homo, et non Deus. Homo etiam vocatur qui humana sapit, ut adnotavit Gregorius, lib. XXIV Moral., cap. 6, et adducit illud I Cor. III: Nonne homines estis? Vocatur et qui carnis illecebris et concupiscentiae ardore vincitur, Ezech. XXIV: Vos autem grex pascuae meae homines estis. Et Isai. II: Incurvavit se homo, et humiliatus est vir. Inde homines carnales iumenta vocantur, et affectus bestiarum illis tribuuntur. Ioel. I: Computruerunt iumenta in stercore suo. Et illud Ierem. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat, et Ezech. XXIII: Ut carnes asinorum carnes eorum, et fluxus equorum fluxus eorum. Ut Davidicum illud exprimatur psalm. XLVIII: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. LOAISA. Ibid. In omnibus Excusis erat quod parvus est, verum consentientibus omnibus Codd. mss. posui quod pravus est. LOAISA. Ibid. Quod pravus est. Sensus erit, inquit Vezzosius, magnam esse iustitiae partem, hominem cognoscere se ad malum inclinatum esse. Caietanus edidit nosse. Homo quid nisi cinis est? ut ex eo. AREV. ] Magna iam iustitiae pars est, seipsum nosse hominem, quod pravus est, ut ex eo divinae virtuti subdatur humilius, ex quo suam infirmitatem agnoscit. |
| 3 | [ 3. Ex illo Pauli: Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. LOAISA. ] Bene se iudicat iustus in hac vita, ne iudicetur a Deo damnatione perpetua. Tunc autem iudicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat. |
| 4 | [ 4. Ex Gregor., lib. VIII Moral. cap. 11. LOAISA. ] Amaritudo poenitentiae facit animum, et sua facta subtilius discutere, et dona Dei, quae contempsit, flendo commemorare. Nihil autem peius quam culpam agnoscere, nec deflere. |
| 5 | Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit. Quod enim oportuit non gessit; et gessit quod agere non oportuit. |
| 6 | Ille poenitentiam digne agit, qui reatum suum satisfactione legitima plangit, condemnando, scilicet, ac deflendo quae gessit, tanto in deplorando profusius, quanto exstitit in peccando proclivius. |
| 7 | [ 7. Est apud Magistr. sent. lib. IV, d. 14 et Smaragd., cap. 4 in Reg. sancti Benedicti. Et in decreto Gratiani, dist. 3, cap. 9, sic habetur: Ille poenitentiam digne agit, qui quae commisit, sic praeterita mala deplorat, ut futura iterum non committat; nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lavet laterem crudum, quia quanto magis laverit, tanto magis lutum facit. Huius canonis lectionem a viris doctissimis magno studio et accurata diligentia perspectam in summo loco habeo. Tamen ponam aliorum Codicum lectiones, ut doctus lector intelligat me quoque in emendatione huius libri omnem curam et studium adhibuisse. Sunt apud me duo Codd. verendae antiquitatis, alter ex bibliotheca sanctae et augustae Ecclesiae Toletanae, scriptus aera 953; alter ex insigni collegio Ovetensi apud Salmanticam antiquior, uterque litteris Longobardis in pergameno scriptus, qui sic habent: Ille poenitentiam digne agit, qui sic praeterita mala deplorat, ut futura iterum non committat [alius, admittat]. nam qui plangit peccatum, et iterum committit peccatum, quasi si quis lavet laterem crudum, quem quanto magis abluerit, tanto amplius lutum facit. LOAISA. Ibid. Alii, quasi lavet lateres . . . quanto magis laverit. Vide not. ad cap. 16, n. 3. AREV. ] Ille poenitentiam digne agit, qui sic praeterita mala deplorat, ut futura iterum non committat. Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lavet laterem crudum, quem quanto magis eluerit, tanto amplius lutum fecit. |
| 8 | Quamvis quisque sit peccator, et impius, si ad poenitentiam convertatur, consequi posse veniam creditur. |
| 9 | Nullus de bonitate Dei dubitat, sed sola accipientium pravitas conferri sibi indulgentiam abnegat. |
| 10 | [ 10. Paulo aliter est in Editione Vulgata Ioann. IX. LOAISA. Ibid. Date, etc. Locus est Ierem. XIII, quem Hieronymus de captivitate Babylonica, aut de extremo iudicio interpretatur. LOAISA. Ibid. Tenebrescat. Ita Vulgata. Alii, contenebrescat. In nota Loaisae indicabatur cap. 12, pro quo posui 13. AREV. ] In hac vita tantumdem poenitentiae patet libertas; post mortem vero nullam correctionis esse licentiam (constat). Unde et Dominus dicit: Me oportet operari opera eius qui me misit, donec dies est; veniet autem nox, quando nemo potest operari [Ioan. |
| 11 | Adhuc in hoc saeculo poenitentiam operantibus Dei misericordia subvenit. In futuro autem iam non operamur, sed rationem nostrorum operum ponimus. |
| 12 | Per id deteriorantur plerumque iniqui, per quod per patientiam Dei spatium accipiunt emendandi; qua illi mora vivendi non utuntur ad poenitentiam, sed ad peccandi usurpant audaciam. A malo autem in deterius vadit, qui tempus sibi ad poenitendum indultum, ad libertatem pravi operis vertit. |
| 13 | Festinare debet ad Deum poenitendo unusquisque dum potest, ne, si dum potest noluerit, cum tarde voluerit, omnino non possit. Proinde propheta ait: Quaerite Dominum, dum inveniri potest, invocate eum, dum prope est [Isai. |
| 14 | Si quando quisque peccare potest, poenitet, vitamque suam vivens ab omni crimine corrigit, non dubium quod moriens ad aeternam transeat requiem. |
| 15 | [ 15. Remissio dubia. Quia dubium est, ait Vezzosius, an qui instante mortis discrimine poenitet sincere poeniteat. AREV. ] Qui autem prave vivendo poenitentiam in mortis agit periculo, sicut eius damnatio incerta est, sic remissio dubia. Qui ergo cupit certus esse in morte de indulgentia, sanus poeniteat, sanusque perpetrata facinora defleat. |
| 16 | [ 16. Locus est Ierem. VI, et tota sententia videtur ex divo Hieronymo desumpta, ibid. LOAISA. Ibid. Curant. Alii, cum Vulgata, curabant. Ibi alii, non erat pax pro non est pax. AREV. ] Sunt qui poenitentibus securitatem cito pollicentur, quibus bene per prophetam dicitur: Curant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes pax, pax, et non est pax. Cum ignominia igitur curat contritionem, qui peccanti et non legitime poenitenti promittit securitatem. Unde et sequitur: Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: id est, confusi sunt non poenitendo, sed poenas luendo. |
| 17 | Aliter enim confunditur coram iudice reus, dum plectitur, atque aliter qui de malo opere erubescens corripitur. Ille enim, quia reprehensus est, confunditur; iste, quia se malum fecisse memoratur. |
| 18 | Quamvis per poenitentiam propitiatio peccatorum sit, sine metu tamen homo esse non debet, quia poenitentiae satisfactio divino tantum pensatur iudicio, non humano. Proinde, quia miseratio Dei occulta est, sine intermissione flere necesse est. Neque enim unquam oportet poenitentem habere de peccatis securitatem. Nam securitas negligentiam parit, negligentia autem saepe incautum ad vitia transacta reducit. |
| 19 | [ 19. Illius. Alii cum Vulgata, hominis illius. AREV. ] Dum per poenitentiam expulsa fuerint ab homine vitia, si forte post haec, intercedente securitate, quaelibet culpa subrepserit, confestim delectationes pristinae vitiorum mentem avidius irrepunt, pulsantesque hominem in consuetis operibus gravius pertrahunt, ita ut sint novissima illius peiora prioribus. |