| 1 | [ CAP. XII. N. 1. Greg., lib. XXIII Moral., c. 13, et homil. 22 in Ezech. LOAISA. ] Compunctio cordis est humilitas mentis cum lacrymis, exoriens de recordatione peccati et timore iudicii. |
| 2 | Illa est conversis perfectior compunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplatione defigit. |
| 3 | [ 3. Greg., homil. 22 in Ezech. et alibi. LOAISA. ] Geminam esse compunctionem, qua propter Deum anima cuiusque electi afficitur, id est, vel dum operum suorum mala considerat, vel dum desiderio aeternae vitae suspirat. |
| 4 | [ 4. Greg., lib. Moral. XXIII, c. 13. LOAISA. ] Quatuor esse qualitates affectionum, quibus mens iusti taedio salubri compungitur: hoc est, memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in huius vitae longiquitate, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire. |
| 5 | [ 5. Ex duobus psalmis, psalm. CIII: Qui respicit terram, et facit eam tremere; et psalm. XVII: Commota est, et contremuit terra; et psalm. LXXVI: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae. Commota est, et contremuit terra. In Psalterio Isidoriano, in hoc loco psalm. LXXVI, sic est: Illuxerunt fulgura tua orbi terrae; vidit, et commota est terra. LOAISA. Ibid. Quisque peccatorum. Al., quisque dum peccatorum. Sed quisque accipi etiam solet pro quisquis. AREV. ] Quisque peccatorum memoria compungitur ad lamenta, tunc Dei se sciat visitari praesentia, quando id, quod se admisisse recolit interius erubescit, suoque iudicio poenitendo iam punit. Nam tunc Petrus flevit, quando in eum Christus respexit [Matth. |
| 6 | Gressus Dei sunt in cor hominis interior vis, qua bona desideria surgunt, ut calcentur mala. Quando ergo ista in corde hominis fiunt, sciendum est tunc esse Deum per gratiam cordi humano praesentem; unde se tunc magis homo acuere ad compunctionem debet, quando sentit et Deum interius operantem. |
| 7 | Quomodo mens hominis iusti ex vera compunctione rapiatur, et qualiter infirmata revertatur degustatae lucis magnitudine, illum nosse posse qui iam aliquid exinde gustavit. |
| 8 | [ 8. Gregor., lib. Moral. XXII, cap. 10, et lib. XXIV, cap. 6. LOAISA. ] Sunt qui non ex vera cordis compunctione sui accusatores fiunt, sed tantum ad hoc esse se peccatores assignant, ut ex ficta humilitate confessionis locum inveniant sanctitatis. |