monumenta.ch > Hrabanus Maurus > X. - EPITAPHIUM WALACHFREDI ABBATIS. > 11
Isidorus, Sententiae, 2, X. De remissa conversione. <<<     >>> XII. De compunctione cordis.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT XI. De exemplis sanctorum.

1 [

CAP. XI. N. 1. Gothus Cod. et multi ex Mss. sic habent: Nam caetera perfectorum exempla mores inchoantium non queunt perficere ad bene vivendum. Reprobi autem non attendunt documenta bonorum, etc. Unus Cod. legit: Nam certa. Illud vero, nisi perfectorum informetur exemplis patrum, in nullo Cod. ms. est. Verum retinui lectionem excusi Cod. eo quod sensus est dilucidior, et auctoritate Gregorii nixus; in quo, lib. XXV Moral., cap. 7, sic est: Nam quasi quaedam fomenta igni dare est, in exercitatione charitatis, vel exempla patrum, vel praecepta dominica ministrare. LOAISA.

Ibid. Bonorum, etc. Al., sanctorum. Nam ad caetera perfectorum exempla mores inchoantium non queunt proficere ad bene vivendum. Reprobi autem, etc. In textu Grialii erat perficere, sed reposui proficere, quod Loaisa voluisse videtur, ac in eius prima Editione Vezzosius reperit. Perficere locum habebit, si legatur, ut in meo Cod. Nam caetera. . . non queunt perficere, etc. AREV.

]
Ad conversionem seu correctionem mortanum multum prosunt exempla bonorum. Mores enim inchoantium non queunt proficere ad bene vivendum, nisi perfectorum informentur exemplis patrum.
2 Reprobi autem non attendunt documenta bonorum, quae imitentur ad melius; sed proponunt sibi exempla malorum, quibus ad suorum morum perversitatem utantur in peius.
3 [

3. Gregor., homil. 25 in Evangel., in fine. LOAISA.

]
Ob hanc utilitatem scribuntur sanctorum ruinae et reparationes, ut spem faciant salutis humanae, ne quisquam post lapsum poenitendo desperet veniam, dum conspicit sanctorum reparationem fuisse etiam post ruinam.
4 Sciant flagitio dediti ad quam utilitatem eorum exempla proponantur sanctorum, scilicet, ut aut sint quos imitentur ad reparationem, aut certe ex eorum comparatione durius de inobedientia puniantur.
5 [

5. Gregor., lib. IX Moral., cap. 35. LOAISA.

]
Propterea virtutes sanctorum ad exemplum nostrum Deus proposuit, ut quanto de imitatione eorum conferri possunt nobis iustitiae praemia, tanto de perseverantia mali sint graviora tormenta.
6 Si enim ad boni incitamentum divina, quibus admonemur, praecepta deessent, pro lege nobis sanctorum exempla sufficerent. At contra, dum et nos Deus praeceptis suis admoneat, et vitae sanctorum boni operis nobis exempla proponat, nulla est iam de reatu excusatio, quia et lex Dei aures nostras quotidie pulsat, et factorum documenta bonorum cordis nostri intima provocant.
7 Et si pravorum saepe secuti sumus exempla, cur non imitemur sanctorum digna, et Deo placita facta? et si apti fuimus imitari iniquos in malum, cur pigri sumus imitari iustos in bonum?
8 [

8. Alludit ad illud Gregor., lib. XXIV Moral., cap. 6: Viva lectio est vita bonorum. LOAISA.

]
Orandus est Deus, ut virtutes quas sanctis praeparavit ad coronam, nobis ad profectum sint positae, non ad poenam. Proficient autem ad profectum nostrum, si tot exempla voluerimus imitari virtutum. Certe si ea potius aversati quam imitati fuerimus, ad damnationem nostram erunt, qui ea legendo implere negleximus.
9 [

9. Imaginis. Luc. Cod. addit: Quemadmodum imago homini, non homo imagini similis dicitur, quia non homo ad picturam, sed pictura ad hominis speciem figuratur, ita non ille dicitur similis, ad cuius imaginem alter vivit, sed ille qui exemplum ex alterius virtutibus sumit. Iste enim ex praecedenti specie virtutis vivit; ille enim non est effigies virtutis alienae, sed inventor, et magister. AREV.

]
Multi vitam sanctorum imitantur, et de moribus alterius effigiem virtutis sumunt, tanquam si imago quaelibet intendatur, et de eius similitudine species picta formetur; sicque fit ad imaginem similis ille qui ad similitudinem vivit imaginis
10 Qui sanctum virum imitatur, quasi exemplar aliquod intuetur, seseque in illo, quasi in speculo, perspicit, ut adiiciat quod deesse virtutis agnoscit. Minus enim seipsum homo ex semetipso considerat; sed dum alterum intendit, id quod minus est luminis adiicit.
11 Perfectorum est iam virorum non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, ad cuius imaginem facti sunt, iustitiam operari. Hoc indicat, quod scribitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. 1, 26], quia ipsam intelligendo imitatur divinitatem, ad cuius factus est similitudinem. Iste ergo tantus est, ut non egeat homine demonstratore iustitiae, sed ipsam contemplando imitetur iustitiam.
12 [

12. Gregor., lib. XXVII Moral., cap. 5. LOAISA.

Ibid. Ut haec sanctorum exempla imitemur, Isidorus suum de Ortu et Obitu Patrum librum adornavit. AREV.

]
Exempla sanctorum, quibus aedificatur homo, varias (faciunt) consectari virtutes: humilitatis ex Christo, devotionis ex Petro, charitatis ex Ioanne, obedientiae ex Abraham, patientiae ex Isaac, tolerantiae ex Iacob, castimoniae ex Ioseph, mansuetudinis de Moyse, constantiae de Iosue, benignitatis de Samuele, misericordiae de David, abstinentiae de Daniele; sic et caetera facta priorum quo labore, quo moderamine, quave intentione, vel compunctione gerantur, vir sanctus imitando considerat.
Isidorus HOME

bnf6413.184 csg228.114 ubbf_iii_0015g.39v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik