| 1 | Multos remissa conversio in pristinos errores reducit, ac vivendi tempore resolvit; horum ergo exempla quisque conversus evita, ne dum timorem Dei a torpore incipis, rursus mundanis erroribus immergaris. |
| 2 | Tepidus in conversione otiosa verba et vanas cogitationes noxias esse non conspicit; quod si a torpore mentis evigilaverit, ea quae levia existimabat confestim, quasi horrenda atque atrocia pertimescit. |
| 3 | [ CAP. X. N. 3. De desidia et fraude fuse disserit Greg., lib. Moral. IX, cap. 17, ex quo loco tota haec sententia deducitur. LOAISA. Ibid. Quoties, etc. Al., quoties de ipsius donis et muneribus gloriam propriam et humanam laudem appetimus. et de bono opere, etc. AREV. ] Fraus et desidia in omni bono opere formidanda est. Fraudem facimus Deo, quoties de bono opere nostro nosmetipsos, non Deum laudamus. Desidiam vero agimus, quoties per torporem languide ea quae Dei sunt operamur. |
| 4 | [ 4. Divini timoris. Al., divini amoris. Ibid. praeparatur. Al., praedicatur. AREV. ] Omnis ars saeculi huius strenuos amatores habet, et ad exsequendum promptissimos; et hoc proinde fit, quia praesentem habet operis sui remunerationem. Ars vero divini timoris plerosque habet sectatores languidos, tepidos, pigritiae inertia congelatos; sed hoc proinde, quod labor eorum non pro praesenti, sed pro futura remuneratione differtur. Ideoque dum eorum laborem mercedis retributio non statim consequitur, spe pene dissoluta languescunt. Unde et magna illorum gloria praeparatur, qui bonae conversionis vitae principia augmento solidiore consummant, atque eo ad promerendam retributionem clariores praeparantur, quo firmius duri itineris labores et inchoant et consummant. |
| 5 | [ 5. Infimi. Ita Goth. Tolet. Infirmi, Salmant. LOISA. Ibid. Seminibus. Al., seminibus in spinis iactatis. AREV. ] Quidam primo conversionis calore ad virtutes sese accingunt, accedente vero progressu, dum immoderate terrenis rebus incumbunt, pulvere infimi appetitus obscurantur; unde et Dominus de bonis seminibus dicit: Quod autem cecidit in spinis, hi sunt qui audiunt verbum Dei [Matth. |
| 6 | [ 6. Curis exterioribus. Al., curis et externis rebus. AREV. ] Nuper conversi nequaquam debent in curis exterioribus provehi. Nam si implicentur, confestim, quasi plantata arbuscula, et necdum radice praefixa, concutiuntur pariter et arescunt. |
| 7 | [ 7. Est apud Gratianum, dist. 81. In Editis et in decreto Gregoriano est pro animae salute. In Gothicis omnibus mss. est pro animi salute. LOAISA. ] Valet interdum conversis pro animae salute mutatio loci. Plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur et mentis affectus. Congruum est enim inde etiam corporaliter avelli, ubi quisque illecebris deservivit; nam locus ubi prave quisque vixit, hoc in aspectu mentis opponit quod semper ibi vel cogitavit, vel gessit. |