monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9
Isidorus, Sententiae, 2, VIII. De primordiis conversorum. <<<     >>> X. De remissa conversione.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT IX. De conflictu conversorum.

1 Quisque conversus si mox omnes carnis stimulos calcare cupiat, et summa virtutum subire contendat, si forte adhuc aliqua adversa de carnis molestiis tolerat, non frangatur, quia dispensator bonorum novit adversitates reprimere vitiorum successione virtutum.
2 Tunc magis gravari se quisque impulsu vitiorum agnoscit, dum ad cognitionem Dei accesserit, sicut populus Israel graviori onere ab Aegyptiis premitur, dum per Moysen divina illi cognitio aperitur [Exod. 5].
3 Vitia enim ante conversionem quasi pacem in homine habent, quando autem expelluntur, acriori virtute consurgunt. Fiunt autem inimica converso, quae peccatori prospere blandiebantur; atque item fiunt blanda converso, quae peccatori adversa exstiterunt.
4 [

CAP. IX. N. 4. Greg., lib. Mor. XXIV, c. 7. LOAISA.

]
Multos habet conflictus Dei servus ex recordatione operum praeteritorum; multique post conversionem etiam nolentes motum libidinis sustinent, quod tamen ad damnationem non tolerant, sed ad probationem, scilicet ut semper habeant pro excutienda inertia hostem, cui resistant, dummodo non consentiant. Unde et noverint servi Dei se etiam a peccatis iam esse mundatos, sed tamen cogitationum turpium adhuc interpellatione pulsari.
5 [

5. Tota haec sententia desumpta est ex Greg., homil. 2 in Evang. Luc. XVIII, de caeco illuminato exponente illud mystice: Et qui praeibant increpabant eum, ut taceret. LOAISA.

Ibid. Insolentiam, etc. Al., insolentia nobis gignit intentionem, quae nostra saepe fraude multimoda intra concludit. AREV.

]
Ante conversionem praecedit turba peccatorum, post conversionem sequitur turba tentationum. Illa se obiiciunt, ne ad Deum convertamur; ista se ingerunt, ne liberis cordis oculis Deum cernamus: utriusque tumultus insolentiam nobis gignit, intentionemque nostram saepe fraude multimoda intercludit.
6 Utile est Dei servo post conversionem tentari, quatenus a torpore negligentiae, sollicitantibus vitiis, ad virtutes animum per exercitium praeparet vitiorum.
Isidorus HOME

bnf6413.180 csg228.110 ubbf_iii_0015g.37r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik