| 1 | [ CAP. VIII. N. 1. Ex Gregor., lib. XXIV Moral., cap. 7. LOAISA. ] Trimodum genus est conversionis ad Deum, inchoationis cum dulcedine, medietatis cum labore, perfectionis cum requie. Sed tamen plerumque alii incipiunt a dulcedine, alii a tentationum amaritudine. |
| 2 | [ 2. Munda. Ita Salm. Goth. Mundata, Tolet. LOAISA. ] Omnis conversus ante ex netu inchoet peccatorum, et sic transeat ad desiderium supernorum. Prius enim lacrymis purganda sunt vitia quae gessimus, et tunc munda mentis acie id quod quaerimus contemplemur, ut dum antea flendo peccati a nobis caligo detergitur, mundatis cordis oculis libere superna inspiciantur. |
| 3 | [ 3. Gregor., lib. Moral. IX, cap. 22. LOAISA. ] Ante necesse est timore converti ad Deum, ut metu futurarum poenarum carnales illecebrae devincantur. Deinde oportet, abiecto timore, ad amorem vitae aeternae transire. Perfecta enim charitas foras mittit timorem [I Ioan. |
| 4 | Necesse est omni converso ut post timorem consurgere ad charitatem Dei debeat, quasi filius, nec semper sub timore iaceat, quasi servus. Tunc enim amorem nostrae conversionis ostendimus, si denuo ut patrem diligimus, quem prius servili mente vere ut Dominum formidabamus. |
| 5 | [ 5. Greg., lib. XXIV Moral., c. 7. LOAISA. ] Primordia conversorum blandis refovenda sunt modis, ne si ab asperitate incipiant, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conversum sine lenitate erudit, exasperare potius quam corrigere novit. |
| 6 | [ 6. Appetitum delictum. Al., appetitum ad delictum; vel, appetitum ac delictum. AREV. ] Conversus quisque antea ab opere corrigendus est, postea vero a cogitatione, ut prius refrenet pravum actum, deinde appetitum delictum, ut quod iam in opere non apparet, in cogitatione nequaquam perduret. |
| 7 | Omnis nova conversio adhuc pristinae vitae habet commistionem: propterea nequaquam ea virtus procedere ad hominum oculos debet, donec conversatio vetus funditus ab animo exstirpetur. |
| 8 | Quisquis ex deteriore iam melior esse coepit, caveat de acceptis extolli virtutibus, ne gravius per vanam gloriam corruat, quam prius per lapsum vitiorum iacebat. |