| 1 | Interdum peccantibus nobis sua Deus dona non retrahit, ut ad spem divinae propitiationis mens humana consurgat. Nam non potest conversum spernere, quem peccantem suis beneficiis provocat ad se redire. |
| 2 | [ CAP. V. N. 2. Ex Greg., lib. XVIII Moral., cap. 23. LOAISA. ] Confessionem hominis non esse humanae virtutis. Nam si confessionem boni operis non in nobis Deus operatur, cur per prophetam dicitur: Confessio et magnificentia opus eius [Psal. |
| 3 | Profectus hominis donum Dei est. Nec a se potest quisquam, sed a Domino corrigi. Non enim quidquam boni habet proprium homo, cuius via non est eius, testante propheta: Scio, Domine, quia non est hominis via eius; nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos [Ierem. |
| 4 | [ 4. Ose. XIII. Vulgata Editio sic habet: Perditio tua, Israel; tantummodo in me auxilium tuum. In Septuaginta est: Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? quem sensum divus Hieron. in Oseam interpretatur. LOAISA. Ibid. Nihil posse. Al., nihil posse homines. Infra vetus Editio cum Vulgata facit, excepto tantum pro tantummodo. AREV. ] Sciant liberi arbitrii defensores nihil posse in bonum sua praevalere virtute, nisi divinae gratiae sustententur iuvamine. Unde et per prophetam Dominus dicit: Perditio ex te tua, Israel, tantum in me auxilium tuum [Ose |
| 5 | [ 5. Ex divo Greg., lib. Moral., XVIII, c. 23, fere ad verbum; illud autem de latrone adnotandum, propter fratricidium fuisse in supplicium actum. LOAISA. Ibid. Latronis, qui in cruce Salvatorem confessus et expertus est, crimen fratricidium fuisse, desumptum, opinor, est ex libris apocryphis et pseudepigraphis qui magna copia primis Ecclesiae saeculis conficti sunt. AREV. ] Hominis meritum superna gratia non ut veniat invenit, sed postquam venerit facit; atque ad indignam mentem veniens, facit in ea meritum, quod remuneret qui solum invenerat quod puniret. Quid enim ex se ille latro meruit, qui de faucibus diaboli crucem ascendit, de cruce paradisum adiit? Reus quidem ille, et fraterno sanguine venit cruentus, sed divina gratia in cruce est mutatus. Sciendum quod et nostra sit iustitia in his quae recte agimus; et Dei gratia, eo quod eam mereamur. Haec enim et dantis Dei, et accipientis est hominis. Sicut et panem nostrum dicimus, quem tamen a Deo accipere postulamus. |
| 6 | [ 6. Loquitur de Gratia perseverantiae; nam de iustificante concil. Trid., sess. 6, cap. 17. LOAISA. Ibid. Opus fidei pro dono perseverantiae Isidorus accipere videtur. AREV. ] Spiritualis gratia non omnibus distribuitur, sed tantummodo electis donatur. Non enim omnium est fides, quam quidem etsi plurimi suscipiunt, opus tamen fidei non consequuntur. |
| 7 | [ 7. Greg., lib. XXIV Moral., cap. 6, et homil. 10 in Ezech. LOAISA. Ibid. Nam quod, etc. Ezech. I. Ita interpretatur Gregor., homil. 3 in Ezech. LOAISA. ] In divisione donorum diversi percipiunt diversa Dei munera; non tamen conceduntur uni omnia, ut sit pro humilitatis studio quod alter admiretur in altero. Nam quod in Ezechiele animalium alae altera ad alteram percutiuntur [Ezech. |
| 8 | Munera gratiarum alii ista, alii vero donantur illa. Nec dantur ita habere uni, ut non egeat alterius. |
| 9 | [ 9. Efficiuntur. Fortasse legendum erit efficiantur. AREV. ] Posse fieri non est dubium ut hi quos quidam virtutum excellentia antecedunt, Dei repentina praeventi gratia, quosdam compendio sanctitatis praeveniant; et dum sint conversione postremi, subito efficiuntur virtutis culmine primi. |
| 10 | Dum quisque aliquod donum accipit, non appetat amplius quam quod meruit, ne, dum alterius membri officium arripere tentat, id quod meruit perdat. Conturbat enim corporis ordinem totum, qui non suo contentus officio subripit alienum. |
| 11 | [ 11. Quia non ad Dei laudem. Al., quia illis non ad Dei laudem. AREV. ] Mali dona ideo ad damnationem accipiunt, quia non ad Dei laudem, sed ad suam vanitatem utuntur. Bonis male utuntur qui ea quae a Deo illis donata sunt in malos usus assumunt, sicut ingenium, sicut et caetera Dei dona. |
| 12 | [ 12. Alii, quod sapientes sumus, quod divites, quod potentes. AREV. ] Multis Dei donis gaudemus, quae nos ab eo percepisse cognoscimus. Nam quod sapientes sumus, quod potentes existimus, non alterius, sed potius divino munere sumus. Utamur ergo optime divinis beneficiis, quatenus et Deum non poeniteat dedisse, et nobis accepisse sit utile. |
| 13 | [ 13. Exod. IV, ad Mosen dicitur de Pharaone: Ego obdurabo cor eius. Gregor., Moral. XI, cap. 5: Obdurare, inquit, quippe per iustitiam dicitur Deus, quando cor reprobum per gratiam non emollit, et homil. 11, in Ezech. exponens illud: Ego indurabo cor Pharaonis: Non enim cor peccantis Dominus obdurat, sed obdurare dicitur, cum ab obduratione non liberat. LOAISA. ] Auferre Deus dicitur homini donum aliquod, quod homo non habuit, id est, quod accipere non meruit. Sicut et obdurare dicitur Deus hominem, non eius faciendo duritiam, sed non auferendo eam quam sibi ipse nutrivit. Non aliter et obcaecare dicitur quosdam Deus, non ut in eis eamdem ipse caecitatem faciat, sed quod pro eorum inutilibus meritis caecitatem eorum ab eis ipse non auferat. |
| 14 | Plerisque Dei dona dantur, perseverantia vero doni non datur. Et inde est, quod quidam principia habent conversionis bonae, fine vero malo clauduntur. Electi vero accipiunt et conversionis donum, et perseverantiam doni. Ea ergo causa est, quod quidam et bene incipiunt, et bene finiunt. |