monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2 > 7 > 21 > 8 > 3 > 18 > 15 > 11 > 113 > 3 > 51 > 17 > 5 > 25 > 15 > 11 > 14 > 101 > 12 > 31 > 2 > 13 > 4 > 26 > 121 > 27 > 17 > 25 > 1 > 23 > 19 > 14 > 10 > 12 > 2 > 7 > 110 > 13 > 7 > 7 > 26 > 2 > 2 > 19 > 2 > 111 > 10 > 21 > 3
Isidorus, Sententiae, 2, II. De fide. <<<     >>> IV. De spe.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT III. De charitate.

1 [

CAP. III. N. 1. Ex Greg., lib. XVIII Moral., cap. 14; affertque id testimonium Pauli, I Cor. XIII. LOAISA.

Ibid. Si tradidero. Sic omnes Codd. mss., et Cyprianus, de unitate Eccl., et Cassianus, collat., 1, de Monach. destin., cap. 6. Locus est apud Paul. I Cor. XIII. Graece, ἵνα καυθήσομαι. LOAISA.

]
Quamvis nonnulli fide atque operibus sanctis videantur esse participes, tamen, quia privantur charitate fraternae dilectionis, nullum habent incrementum virtutis. Nam sicut ait Apostolus: Si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem non habuero, nihil mihi prodest [I Cor. 13, 3].
2 Sine amore charitatis, quamvis quisque recte credat, ad beatitudinem pervenire non potest, quia tanta est charitatis virtus, ut etiam prophetia et martyrium sine illa nihil esse credantur.
3 [

3. Ex Gregor., lib. XXVIII Moral., cap. 9. LOAISA.

]
Nullum praemium charitate pensatur. Charitas enim virtutum omnium obtinet principatum. Unde et vinculum perfectionis charitas ab Apostolo dicitur [Coloss. 3, 14], eo quod universae virtutes eius vinculo religentur.
4 [

4. Ex Greg., lib. X Moral., cap. 12, affertque illud Cantic. VIII: valida. LOAISA.

]
Dilectio Dei morti comparatur dicente Salomone: Valida est ut mors dilectio [Cant. 8, 6]; idcirco, quia sicut mors violenter separat animam a corpore, ita et dilectio Dei violenter segregat hominem a mundano et carnali amore.
5 Qui Dei praecepta contemnit, Deum non diligit. Neque enim regem diligimus, si odio leges eius habemus.
6 Tenenda est cum sanctis viris unitas charitatis; et quanto se quisque mundo, tanto opus est ut se associet honorum consortio.
7 Charitas in dilectione Dei et proximi constat. Servat autem in se dilectionem Dei, qui a charitate non dividitur proximi. Qui a fraterna societate secernitur, a divinae charitatis participatione privatur. Nec poterit Deum diligere, qui noscitur in proximi dilectione errare. Christus Deus et homo est. Totum ergo Christum non diligit, qui hominem odit.
8 Bonorum discretionis est, non odire personas, sed culpas; et recte dicta pro falsis non spernere, sed probare.
9 [

9. Greg., lib. XI Moral., c. 5. LOAISA.

Ibid. Alii Editi et Mss.: Saepe se a vitiis separare disponunt. AREV.

]
Qui imperfecti sunt in Dei amore, saepe vitia superare disponunt; sed pondere vitiorum gravati, rursus ad ea vitia quae optant relinquere revolvuntur.
Isidorus HOME

bnf6413.167 csg228.96 ubbf_iii_0015g.32r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik