monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16 > 8 > 34 > 60 > 46 > 24 > 53 > 8 > 47 > 5 > 37 > 36 > 1 > 5 > 29 > 4 > 44 > 52 > 40 > 2
Isidorus, Sententiae, 2, I. De sapientia. <<<     >>> III. De charitate.

Isidorus, Sententiae, 2, CAPUT II. De fide.

1 Non posse ad veram beatitudinem pervenire, nisi per fidem; beatum autem esse, qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo, fidem rectam custodit.
2 Deus, si creditur, merito invocatur et quaeritur; ac per hoc tunc perfecte laudatur, quando invocatur et creditur.
3 Non tantum id credendum est, quod sensu carnis dignoscimus, sed magis etiam quod intellectu mentis conspicimus, id est, Deum. Sine fide nemo potest placere Deo [Hebr. 11, 6]: Omne enim quod non est ex fide peccatum est [Rom. 14, 23].
4 Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur. A quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non potest: exemplo, ut quidam ait, novellae arboris, cuius si quis cacumen violenter impresserit, denuo, dum laxatur, in id quod fuerat, confestim revertitur
5 [

CAP. II. N. 5: Fidei veritatem. Al., fidei firmitatem. AREV.

]
Sicut homo, libero arbitrio conditus, sua sponte divertit a Deo, ita ex propria mentis conversione credendo, recurrit ad Deum, ut et libertas agnoscatur arbitrii per propriam voluntatem, et beneficium gratiae per acceptam fidei veritatem.
6 In corde respicit Deus fidem, ubi se non possunt homines excusare, qui ore simulant veritatis professionem et corde retentant erroris impietatem.
7 [

7. In omnibus Editis erat confessionis oris, male: sed in omnibus Mss., confessione oris, quam lectionem probo; sic est apud Paul., Rom. X: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit. LOAISA.

Ibid. Proferatur. Al., profiteatur. AREV.

]
Sicut nihil proficit fides quae ore retinetur, et corde non creditur, ita nihil profutura fides, quae corde tenetur, si ore non proferatur. De tali enim fide propheta ita quosdam obiurgat, dicens: Periit fides, ablata est de ore eorum [Ierem. 7, 28]. Fides enim quae corde creditur, confessione oris ad salutem profertur [Rom. 10, 10].
8 Vacuam esse sine operibus fidem, et frustra sibi de sola fide blanditur, qui bonis operibus non ornatur.
9 [

9. Gregorius, lib. VIII Moral., cap. 26. LOAISA.

]
Qui crucem portat debet et mundo mori. Nam ferre crucem, et mori, mortificare seipsum est; ferre, et non mori, simulatio hypocritarum est.
10 [

10. Gregor., lib. XXV Moral., cap. 10, ad verbum. LOAISA

]
Qui per fidem cognitionem Dei habent, et operibus obscurantur, exemplum Balaam sequuntur; qui cadens opere, apertos oculos habuit per contemplationis fidem.
11 [

11. Ioann. VI. Est etiam apud Greg., lib. XXIII Moral., cap. 17. LOAISA.

Ibid. Carnales fidem. Al., carnalium est fidem. Sed nihil mutes, quamvis hoc clarius videatur. AREV.

]
Carnales fidem non pro virtute animi, sed pro commodo quaerere temporali. Unde et Dominus dicit: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis de panibus [Ioan. 6, 26].
12 Christianus malus, dum secundum Evangelii doctrinam non vivit, etiam ipsam fidem, quam verbo colit, oborta tentatione, facile perdit.
13 [

13. Greg., lib. XXI, cap. 10, et lib. XXVII, cap. 6 Moral. LOAISA.

]
Multi fide tantum Christiani sunt, opere vero a Christiana doctrina dissentiunt. Multi quoque fidem Christi ex corde non amant, sed humano terrore eamdem per hypocrisim tenere se simulant. Et qui esse non possunt aperte mali, per terrorem ficte boni noscuntur.
14 Amatores mundi pugnant aliquando pro fide, et aliis quidem proficiunt; ipsi vero, amore terreno implicati, coelestia non requirunt, sed verbo tantum fidem defendunt.
15 [

15. Fasce superbiae. Meus Codex ms. fastu superbiae, quod fortasse melius. AREV.

]
Quidam pro fide etiam haereticos insequuntur, sed per arrogantiam eos qui intra Ecclesiam sunt contemnunt. Adversarios quidem fidei confutant pro infidelitate, sed fideles premunt fasce superbiae.
Isidorus HOME

bnf6413.166 csg228.94 ubbf_iii_0015g.31r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik