| 1 | [ CAP. XXX. N. 1. Ex Gregorio, homilia 40. Est apud Magistrum, in IV, dist. 50. LOAISA. ] Non faciet in futurum cor miserum iustorum compassione damnatorum condolendi affectio, ubi tantum erit sanctorum de Dei contemplatione gaudium, ut tristitiae nullus tribuatur introitus. |
| 2 | Sicut comparatus color candidus nigro colori fit pulchrior, ita et sanctorum requies comparata damnationi malorum gloriosior erit. |
| 3 | [ 3. In Excuso erat sicut; verum Gothus legit: Sic iustitia iniustitia, sic virtus vitio crescit. Ergo sanctorum excrescit gloria, ut sit superioris sententiae redditio; similiter est in omnibus fere vet. Cod. LOAISA. Ibid. Alii, sic virtus vitio. Crescit ergo sanctorum gloria, dum. AREV. ] Sic iustitia iniustitiae, sic virtus vitio crescit. Ergo sanctorum crescet gloria, dum debita damnantur impii poena. |
| 4 | Post resurrectionem sanctis in carne promissa est coelorum ascensio, dicente ad Patrem Christo: Volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum [Ioan. |