| 1 | [ CAP. XXVIII. N. 1. Theophylactus, super Matth. X exponens illud: Timete autem magis eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Gehennam, inquit, cum dixit, significat perpetuam poenam; Gehenna enim dicitur a semper nascendo. Hic est ille vermis de quo ait Isaias: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Cui convenit illud Tityi (ut est in fabulis): . . . . Rostroque immanis vultur obunco, Immortale iecur tundens, fecundaque poenis Viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto Pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. LOAISA. ] Duplex damnatorum poena est in gehenna, quorum et mentem urit tristitia, et corpus flamma iuxta vicissitudinem, ut qui mente tractaverunt quod perficerent corpore, simul et animo puniantur et corpore. |
| 2 | [ 2. Ex Gregor., lib. IX Moral., c. 39. LOAISA. Ibid. Petavius, lib. III de Angelis, c. 5, ignem inferorum esse corporeum probat praesertim testimoniis Augustini et Gregorii, quibus Isidorum quoque adiungit; sed advertit nullum de eo igne corporeo exstare decretum fidei. AREV. ] Ignem gehennae ad aliquid lumen habere, ad aliquid non habere; hoc est, habere lumen ad damnationem, ut videant impii unde doleant; et non habere ad consolationem, ne videant unde gaudeant. |
| 3 | [ 3. Gregor., ibid. LOAISA. ] Apta fit comparatio de camino trium puerorum ad exemplum ignis gehennae. Nam sicut ille ignis non arsit ad trium puerorum supplicium, et arsit ad comburenda ligamina vinculorum, ita ignis gehennae et lucebit miseris ad augmentum poenarum, ut videant unde doleant, et non lucebit ad consolationem, ne videant unde gaudeant. |
| 4 | [ 4. Ex Gregor., lib. IX Moral., cap. 38. LOAISA. ] Inter huius vitae et futurae infelicitatis miseriam multa discretio est. Illic enim et miseria est propter cruciationem dolorum, et tenebrae propter lucis aversionem: quorum unum in hac vita, id est, miseria est, aliud non est; in inferno autem utrumque est. |