| 1 | [ CAP. XXVII. N. 1. Sed in Evangelio dicere se scire discipulis noluit Mss. legunt nonnulli. Caeterum Gothus Toletanus omnium fidelissimus cum Edito consentit. Locus vero est Marc. XIII, his verbis: De die autem illa vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, nisi solus Pater. Et Matth. XXIV: De die autem illa et hora nemo scit, neque Filius hominis. Quorum locorum interpretationem vide apud August. LXXXIII Quaest., q. 6; et Hieron., in Matth.; Ambros., lib. V de Fide, cap. 8; Theophil., super Marcum, cap. 13; Gregor., lib. III super I Reg. III. Qui omnes Patres ideo dicunt Filium iudicii diem nescire, quia eum indicare noluit hominibus. Alii doctores neoterici dicunt Christum, quatenus homo erat, diem iudicii non cognovisse naturali notitia. Nam solus Deus novit ex sua naturali notitia tempora et momenta quae Pater posuit in sua potestate. Unde apud Matth., cap. XXIV, additur, neque Filius hominis. Nam, quatenus Verbum, novit, sicut Pater. Quam interpretationem videtur etiam sequi Basilius, in epistola ad Amphilochium, dum Matthaei et Marci haec loca interpretatur. Caeteris vero omnibus occultum esse, multis sacrarum litterarum testimoniis confirmatur. Matth. XXIV: Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Luc. XVI: Sicut in diebus Lot, etc. Et I Thess. V: Cum dixerint homines pax et securitas, veniet repentinus interitus. Et ibidem. Dies Domini sicut fur in nocte, et Luc XII: Quando non putatis Filius hominis veniet. Et alibi: Vigilate, quia nescitis diem, neque horam. Apoc. III: Veniam ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. LOAISA. Ibid. De genere cognitionis quo Christus diem iudicii novit, consulendus etiam Vezzosius, in not. ad Epiphanii c. 21 Ancorati, part. II Institut. Theolog. AREV. ] Iudicii diem novit Christus, sed in Evangelio dicere et scire discipulos noluit. Nam dum dicit idem Dominus per prophetam: Dies ultionis in corde meo [Isai. |
| 2 | [ 2. I Pet. IV: Quoniam tempus est ut incipiat iudicium de domo Dei, ubi iudicium Graece κρῖμα pro afflictionibus accipiendum. LOAISA. ] De domo Domini, sicut scriptum est [I Petr. |
| 3 | [ 3. Ex Gregor., lib. IX Moral., c. 11 et 12. LOAISA. Ibid. Ut et ipsa, etc. Pulchre differentiam iustitiae, qua Deus et homo iusti dicuntur, expressit adversus vesana haereticorum huius temporis dogmata, de qua sic etiam in Conc. Trid., sess. 6, c. 7, scriptum est: Demum unica formalis causa est iustitia Dei, non qua ipse iustus est, sed qua nos iustos facit; qua videlicet a Deo donati, renovamur spiritu mentis nostrae, et non modo reputamur, sed vere iusti nominamur, et sumus, iustitiam in nobis recipientes. LOAISA. ] Ad districti examen iudicis nec iustitia iusti secura est, nisi pietate divina, ut et ipsa iustitia, qua quisque iustus est, Deo iustificante, iustificetur. Alioquin apud Deum et ipsa peccatum est. Inde est quod ait Iob: Innocentem et impium ipse consumit. Consumitur quippe a Deo innox, quando ipsa innocentia liquidius requisita, et divinae innocentiae comparata nihil efficitur, nisi et ibi per divinae misericordiae pietatem homo iustificetur. Consumitur item a Deo impius, quando examinis divini subtilitate requiritur, eiusque detecta impietas iudicata damnatur. |
| 4 | Consumitur innox et impius simul fine carnis, non poena damnationis. |
| 5 | Doctus pariter et indoctus moriuntur, sed morte carnis, non poena damnationis. Omnia autem pergunt ad unum locum, dum morte corporali in terram et iustus et impius revertuntur [Eccle. |
| 6 | Gemina punitur sententia impius, dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur, ne veritatem videat; aut dum in fine damnabitur, ut debitas poenas exsolvat. |
| 7 | [ 7. Nec illic iudicentur. Ita est in omnibus Mss.; quae lectio videtur cum illo Pauli quadrare I Cor. XI: Si nosmetipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. Et cum illo Sapient. Ante iustitiam praepara iudicium. LOAISA. Ibid. Ad purgationem. Ioan. XV: Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert, purgabit eum. Greg.: Palmes fructuosus purgari dicitur, quia per disciplinam reciditur ad uberiorem gratiam. LOAISA. Ibid. Nonnulli impressi, nec illi damnentur, quod recte reiicitur. AREV. ] Geminum est divinum iudicium: unum quo et hic iudicantur homines, et in futuro; alterum, quo propterea hic iudicantur, ne illic iudicentur. Ideoque quibusdam ad purgationem temporalis proficit poena; quibusdam vero hic inchoat damnatio, et illic perfecta speratur perditio. |
| 8 | [ 8. Gothus, in qua iudicatus est videbunt; non male: sententia haec est apud Augustinum, super Ioan., tract. 23, et de Trinit., lib. I, cap. 3, 16 et 17. Est etiam in Magistro Sentent., lib. IV, dist. 48. LOAISA. Ibid. Divinitatem. Ex illo Isai. XXVI: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. LOAISA. ] In iudicio reprobi humanitatem Christi, in qua iudicatus est, videbunt, ut doleant, divinitatem vero eius non videbunt, ne gaudeant. Quibus enim divinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur. |
| 9 | [ 9. Gregor., lib. XXV Moral., cap. 5 et 6. Desumitur autem sententia ex illo Pauli, Rom. II: Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die cum iudicabit Deus occulta hominum. Quem locum ita etiam Ambrosius interpretatur. LOAISA. ] Pro diversitate conscientiarum et mitis apparebit in iudicio Christus electis, et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, tale et iudicium habebit; ut, manente in sua tranquillitate Christo, illis solis terribilis appareat, quos conscientia in malis accusat. |
| 10 | [ 10. Ex Gregor., lib. XXVI Moral., c. 24, et Magistr. in IV, dist. 97. LOAISA. Ibid. Non sunt iudicandi: Secundum illud Ioann. III: Qui non credit, iam iudicatus est; et illud Pauli, Rom. II: Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. LOAISA. Ibid. Discrimen inter impios, sive incredulos, et peccatores Christianos, agnoscunt multi alii Patres, qui dicunt peccatores iudicandos esse, impios iam esse iudicatos. Vide Prudentiana, pag. 153, num. 179. AREV. ] Duae sunt differentiae vel ordines hominum in iudicio, id est, electorum et reproborum; qui tamen dividuntur in quatuor. Perfectorum ordo unus est, qui cum Domino iudicat, et alius, qui iudicatur · utrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum partitur in duobus, dum hi qui intra Ecclesiam sunt mali iudicandi sunt et damnandi; qui vero extra Ecclesiam inveniendi sunt, non sunt iudicandi, sed tantum damnandi. |
| 11 | Primus igitur ordo eorum qui iudicantur et pereunt opponitur illi ordini bonorum de quo sunt qui iudicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non iudicantur et pereunt opponitur illi ordini iustorum in quo sunt hi qui non iudicantur et regnant. Tertius ordo eorum qui iudicantur et regnant illi ordini est contrarius de quo sunt qui iudicantur et pereunt. Quartus ordo eorum qui non iudicantur et regnant opponitur illi contrario ordini in quo illi sunt qui non iudicantur et pereunt. |