| 1 | [ CAP. XXIV. N. 1. Ex Gregor. homil. 29. LOAISA. Ibid. plus erat, etc. Id constat ex Lucae X: Ecce dedi vobis potestatem calcandi serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiiciuntur. Gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Quod docte etiam probat venerabilis et sanctus Beda, super Ioann. I. LOAISA. Ibid. Plus est bene, etc. Id eleganter probat Cyprianus in oratione de Unitate Ecclesiae ex illo Matth. VII: Multi enim dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi, recedite a me, qui operamini iniquitatem. Sic enim legitur apud Cyprianum, pro quibus in Editione Vulgata est: Multi dicent in illa die, etc. Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos. Discedite a me. Idem probat divus Ambrosius in comment. epist. I ad Corinth., XII, exponens illud: Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. LOAISA. Ibid. In nota Loaisae erat: Ecce dedit vobis, quod ex Evangelio correxi. AREV. ] Etsi apostolis virtus data est signorum propter fidem gentium nutriendam, Ecclesiae tamen data est virtus operum propter eamdem fidem ornandam. Et tamen in ipsis apostolis plus erat mirabilis virtus operum quam virtus signorum. Ita et nunc in Ecclesia plus est bene vivere quam signa facere. |
| 2 | [ 2. Quare miracula in Ecclesia nunc cessaverint causas etiam reddit August. lib. I Retract., cap. 13, et l. de Vera religione, cap. 25, et Ambros. super primam Epistolam ad Corinth., XII, in fine. Divus Gregorius, lib. XXVII Moralium docet etiam Ecclesiam olim adminiculis miraculorum indiguisse, nunc vero non item: Paulus, inquit, egregius praedicator Miletum veniens, plenam infidelibus, sciens patrem Publii dysenteria febribusque vexatum, orando salvavit; et tamen aegrotanti Timothaeo praecepit dicens: Modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. LOAISA. ] Quod nunc Ecclesia non ea miracula faciat quae sub apostolis faciebat, ea causa est, quia tunc oportebat mundum miraculis credere, nunc vero iam credentem oportet bonis operibus coruscare. Nam ideo tunc signa fiebant exterius, ut interius fides roboraretur. |
| 3 | [ 3. Ex Gregor., lib. XXVII Moral., c. 14. LOAISA. Ibid. Medicinaliter temperat. Al., medicinaliter reparat. AREV. ] Iam in fide miracula quicunque requirit, vanam gloriam, ut laudetur, quaerit. Scriptum est enim: Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus [I Cor. |
| 4 | [ 4. Ex Gregor., lib. XXXIV Moral., cap. 2. LOAISA. Ibid. Ferocior. Vetus Editio, fortior. AREV. ] Antequam Antichristus appareat, virtutes ab Ecclesia, et signa cessabunt, quatenus eam quasi abiectiorem persequatur audacius. Ob hanc utilitatem cessabunt sub Antichristo ab Ecclesia miracula et virtutes, ut per noc et sanctorum clareat patientia, et reproborum, qui scandalizabuntur, levitas ostendatur, et persequentium audacia ferocior efficiatur. |