| 1 | Dei servus adversitate ulla non frangitur, sed pro veritatis defensione ultro se certamini offert, nec unquam pro veritate diffidit. |
| 2 | [ CAP. XXIII. N. 2. Isidorus martyris nomen hoc capite non tantum illis tribuit qui extremam mortem gloriose pro Christo passi sunt, sed illis etiam qui a confessione nominis Christi nulla tormentorum atrocitate abduci potuerunt. Idem facit ubique Cyprianus, martyrum eximius laudator. Tertullianus autem hos designatos martyres appellat, illos vero absolute martyres. LOAISA. ] Saepe ex discipulis ad martyrium eliguntur, qui suos doctores ad coronam praecedunt; et qui sunt ordine postremi, fiunt nonnunquam in certamine primi. |
| 3 | [ 3. Vet. Cod. ad unum omnes legunt: Vir sanctus ultro se in agone pro certamine debet offerre iustitiae. Tollunt enim negationem non, verum ita sensus non convenit iis quae sequuntur: sed tamen agonis fructum videns uberrimum, non debet declinare laboris periculum. Quapropter existimo negationem, ut in Editis est, retinendam. Thomas, 2---2, quaest. 124: Martyrium, inquit, oblatum debet tolerari patienter, sed non debet quaeri, quia non debet dari occasio agendi iniuste. Haec ille. Unde Cyprianus fugit martyrium, ut constat ex primo lib. Epistol., et Athanasius, ut patet ex homiliae super Matthaeum cap. X, et ex apologia de fuga sua, prope medium. Hinc eleganter Cyprianus ait, Epist. 83: Dominus confiteri nos magis voluit quam profiteri. Verum quid de virginibus illis dicemus quae ob castitatis et pudicitiae amorem, ne turpiter violarentur, mortem sibi aqua, vel ferro, vel laqueo consciverunt? Quas etiam sancta Ecclesia inter divas martyres connumerat, ut constat ex divo Ambrosio, lib. III de Virginibus, ad Marcellinam sororem, de Pelagiae et filiarum morte, et Eusebio Caesariense, lib. VIII Eccles. Histor., de virginibus Antiochiae, et Sophronia, quae se occidit, ne vim a Maxentio pateretur? Hieronymus, super Ionam, exponens illud cap. I: Tollite me et mittite me in mare, sic inquit: Non est nostrum mortem arripere, sed illatam ab aliis libenter accipere, unde in persecutionibus non licet propria perire manu, absque eo ubi castitas periclitatur, sed percutienti colla submittere. Augustinus vero lib. I de Civit. Dei, multis capitibus probat nulla prorsus causa fas esse sibi mortem inferre. Quod si dixeris id licere ne virginitatis integritas omittatur, respondet corporis sanctitatem, animi sanctitate manente, non amitti. Verum eodem lib., velut de sententiae suae rigore nonnihil remittens, quaestionem hanc sic concludit: Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis, ut insectatores suae pudicitiae de itarent, in rapturum atque necaturum se flumen proiecerunt, eoque modo defunctae sunt, earumque martyria in Ecclesia catholica veneratione celeberrima frequentantur. De his nihil temere audeo iudicare. Utrum enim Ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, divina persuasit auctoritas, nescio. Et fieri potest ut ita sit. Quid si hoc fecerunt non humanitus deceptae, sed divinitus iussae, nec errantes, sed obedientes? Sicut de Samsone aliud nobis fas non est credere. Cum autem Deus iubet, seque iubere sine ullis ambagibus intimat, quis obedientiam in crimen vocet? Quis obsequium pietatis accuset? Haec Augustinus, ex cuius verbis illud adversus haereticos nostri temporis obiter notandum, Ecclesiam sanctos suos divina persuasione actam honorare. Hic etiam in quaestionem factum Raziae (de quo Machabaeorum II, 14), solet vocari. Quod divus Augustinus improbat l. II contra secundam epist. Gaudenui, cap. 23, et epist. 61 ad Dulcitium, ubi eum laudari ait, non quia seipsum interfecit, sed quod esset vir strenuus, civitatisque ac patriae amator. Nam alioqui turpe est tanimi impatientis sibi manus inferre, ut docet Arist., III Ethicorum, cap. 10. Unde labitur Cicero, Offic. I, dum, Catonis mortem laudans, honestum ac licitum esse asserit virum fortem, ubi res postulaverit, se violenta manu perimere. LOAISA. Ibid. Paulus, etc. Id liquet ex Actorum XIX. Paulo enim volente egredi ad populum, non permiserunt discipuli eius. LOAISA. Ibid. Vezzosius non probat rationem Loaisae, quod, si tollatur negatio, sensus non convenit iis quae sequuntur, sed tamen agonis fructum videns, etc. In nota Loaisae mendum erat, sed tamen si agonis fructum videns, fortasse inde ortum, quod in nonnullis Editis legitur sed tamen si agonis fructum videt, etc. In eadem etiam nota correxi de sententiae suae rigore pro de sententiae vigore. Caeterum negari nequit, quod commodior sensus eruitur, si apponatur negatio. Florezius, tom. X Hisp. sacr., c. 10, apologiam texit martyrum Cordubensium in persecutione Saracenica, qui se ultro pro veritatis defensione certamini obtulerunt, quos defendit etiam gloriosissimus ipse Christi martyr sanctus Eulogius Cordubensis. Advertit Florezius verba sancti Thomae a Loaisa citata non reperiri ea quaest. 124, 2---2, qui potius art. 3, ad 1, ait: ex zelo fidei et charitate fraterna multoties leguntur sancti martyres sponte se obtulisse martyrio. An et quandonam licita sit spontanea oblatio ad martyrium, magna eruditionis copia explicat Benedictus XIV de Beatif. sanctor. lib. III, cap. 16. AREV. ] Vir sanctus ultro se pro agone certaminis debet offerre iustitiae; sed tamen agonis fructum videns uberrimum, non debet declinare laboris periculum. Quod si maior est labor quam animarum lucrum, declinandus est labor, quem minimum comitatur augmentum. Utrumque enim fecit Apostolus qui et periculis se ultro dedit, ubi maximum animarum lucrum vidit; et sapienter se periculo abstulit, in quo potiorem laborem quam lucrum esse perspexit. Ultro se Paulus apud Ephesum periculis obtulit, quia potius periculo lucrum vidit. Damasci autem ideo periculo subtraxit semetipsum, quia nullum periculi ipsius arbitratus est fructum. |
| 4 | Disce quomodo ad martyrium se offerat quisque ultro, vel quomodo iuxta sententiam Dei cingatur ab altero, et, quo non vult ipse, ducatur, nisi quod et propter gloriam futuram de certamine iustus gaudet, et propter passionis violentiam refugit subire quod dolet. |
| 5 | Accipe exemplum adeundi sub trepidatione martyrii de usu bellandi, in quo exercitatus quisque in praelio et per audaciam certamen aggreditur, et per timorem cunctatione movetur. |
| 6 | [ 6. Alii, de incisionibus malorum. AREV. ] Item accipe exemplum martyrii de reparatione humani corporis ad salutem; dum quisque et de spe reparationis gaudet, et de incisionibus ceu amarissimis poculis moeret. |