| 1 | [ CAP. XXII. N. 1. Isidorus non damnat baptisma haereticorum, ut Cyprianus cum episcopis Africae, de quo Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos sic inquit: Cyprianus lacus contritos fugere, nec bibere de aqua aliena voluit; idcirco haereticorum baptisma reprobans ad Stephanum tunc Romanae urbis episcopum, qui a beato Petro vigesimus sextus fuit, super hac re Africanam synodum direxit; sed conatus eius frustra fuit. Verum hic Isidorus loquitur de baptismo adultis collato ab haereticis cum invocatione sanctissimae Trinitatis, qui licet sit sacramentum, characteremque in animo obsignet, nihil tamen illis ad salutem remissionemque peccatorum prodest, quousque ab Ecclesia suscipiatur. Non enim illis ad remissionem peccatorum, inquit, sed ad supplicii testimonium datur. Quam sententiam probat Augustinus, lib. III contra Donatistas, cap. 14. et lib. de Baptismo, cap. 12, et habetur de Consecrat. d. 4, c. Tunc valere incipit ad salutem baptismus, cum fictio a veraci confessione recessit. Idem Gregorius ad Quiriacum, Epistola 61, lib. IX, Registri, et Nicolaus pontifex ad consulta Bulgarorum, cap. 3. Quid vero de baptismo ab haereticis collato senserit Isidorus, liquet lib. II de Officiis, cap. 24, dum inquit: Haeretici autem si tamen in Patris et Filii et Spiritus sancti attestatione doceantur baptisma suscepisse, non iterum sunt baptizandi, sed solo chrismate et manus impositione purgandi. Baptismus enim non est hominis meritum, sed Christi. Ideoque nihil interest haereticus an fidelis baptizet: quod sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. Habet enim haereticus baptismum Christi; sed quia extra fidei unitatem est, nihil prodest. At ubi ingressus fuerit, statim baptisma, quod habuerat foris ad perniciem, incipit illi iam prodesse ad salutem. Quod enim accipitur approbo, sed quia foris accipitur improbo; dum autem venerit, non mutatur, sed agnoscitur. Character est enim regis mei, non error sacrilegus: recorrigo desertorem, non muto characterem. Haec Isidorus. Novissime sacra Tridentina synodus, sess. 7, can. 4, verum esse baptisma, inquit, quod datur in forma Ecclesiae ab haereticis. LOAISA. Ibid. In nota Loaisae erat quod datur in canone forma, etc. AREV. ] Solam Ecclesiam catholicam habere baptismum ad salutem Zacharias propheta testatur: In die, inquit, illa, erit fons patens domui David et habitantibus in Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae [Zach. |
| 2 | [ 2. Infernus multiplex est, ut adnotavit doctissime, sicut omnia, divus Thomas Aquinas: Infernus, inquit, quadruplex: scilicet damnatorum, puerorum, purgatorium, et sanctorum Patrum. In primo sunt tria, tenebrae gratiae, tenebrae gloriae, et poena sensus. A quo aeterno supplicio utinam liberemur. In secundo sola duo prima, tenebrae gratiae et gloriae. In tertio tantum secundum et tertium, tenebrae gloriae et poena sensus. In quarto tantum secundum, tenebrae gloriae, vocaturque hic sinus Abrahae. De quo Tertullianus adversus Marcionem, lib. IV. Divus Gregor., lib. VII Epistolarum, epist. 53, ad Secundinum, de receptaculo agit animarum parvulorum qui sine baptismo discedunt. LOAISA. Ibid. Proinde, etc. Ita Codex Goth. et alii Mss. Locus manifestus ad probandum originis maculam esse in pueris a parentibus contractam, et esse omnes natura procreatos filios irae. LOAISA. Ibid. Proinde, etc. Al., proinde Adae causa nuper natus infans, si non regeneratur, damnatur, quia, etc. De baptismo non solum cit. loc. de Officiis eccles. agit Isidorus, sed etiam lib. II contra Iudaeos. cap. 24. AREV. ] Pro solo originali reatu Inunt in inferno nuper nati infantuli poenas, si renovati per lavacrum non fuerint. Proinde cum causa nuper natus damnatur infans, si non regeneratur, quia originis noxietate perimitur. |
| 3 | Cur parvuli peccato originali carentes per baptismum, et necdum proprium habentes delictum, a bestiis poenisque caeteris laniantur? Haec igitur causa est: baptismus enim a poena aeterna, non a praesentis vitae supplicio liberat. Quod si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsum putarent baptimi praemium, non illud aeternum. Ergo, soluto reatu peccati, manet tamen quaedam temporalis poena, ut illa vita ferventius requiratur quae erit a poenis omnibus aliena. |
| 4 | Nullus negat fidelium etiam post baptismum quo peccata delentur, quotidie, quandiu in isto saeculo sumus, ad Deum nos debere converti. Quod quamvis sine intermissione sit quotidie agendum, nunquam tamen fecisse sufficiet. |
| 5 | [ 5. Habetur haec sententia in collectaneis Gratiani de Cons. d. 4, et apud Ivon., p. I, cap. 185, et apud Magistrum, lib. IV Sent., dist. 6. LOAISA. Ibid. Id non obstat quominus probabilis aut vera sit opinio quorumdam recentiorum, qui docent conferri posse baptismum in casu necessitatis pueris qui in uteris maternis sunt, si ad eos pervenire possit aqua baptismi. AREV. ] Qui in maternis uteris sunt ideo cum matre baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, renasci secundum Christum non potest. Neque enim dici regeneratio in eo poterit quem generatio non praecessit. |
| 6 | [ 6. Psalm. XXXIX. Ita interpretatur et Augustinus. Verum Basilius et Theodoretus aliter locum interpretantur in scholiis Psalmorum. LOAISA. Ibid. Praedestinatorum. Sic habent omnes Cod. mss. et editus antiquus, quam lectionem posui et delevi in regno reproborum, ex Gregorio et Augustini expositione, unde Gregorius subiungit de illis qui sunt super numerum: Hic enim fidelibus per confessionem admisti sunt, sed propter vitam reprobam illic numerari in sorte fidelium non merentur. LOAISA. Ibid. Vezzosius asserit Loaisam et Breulium animadvertere legendum potius esse in regno reproborum; quam dictionem adoptavit Bignaeus. Verum Breulius nihil habet praeter Loaisae notam; et Loaisa aperte docet praeferendum in regno praedestinatorum, quod allata sancti Gregorii verba confirmant, ut mirum sit Vezzosium in tam perspicua re hallucinatum fuisse. AREV. ] Qui intra Ecclesiam non ex dignitate Ecclesiae vivunt, sed fidem, quam verbo tenent, operibus destruunt, de ipsis legitur: Multiplicati sunt super numerum [Ps. |
| 7 | [ 7. Habetur tota sententia de Consecr., d. 2, cap. Qui scelerate vivunt; fragmentum vero eius de Cons. d. 4, cap. Qui in maternis uteris, in fine capitis. LOAISA. ] Qui scelerate vivunt in Ecclesia, et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nihil ad emundationem proficere sibi, dicente propheta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas [Ier. |