monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2 > 7 > 21
Isidorus, Sententiae, 1, XX. De differentia Testamentorum. <<<     >>> XXII. De baptismo et communione.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT XXI. De symbolo et oratione.

1 [

CAP. XXI. N. 1. Symbolum et dominicam orationem continere fidem, spem, charitatem, docet August. in Euchir., cap. 6 et 7. Symbolum autem illud ab ipsis (Apostolis) editum magna cum cura et Spiritus sancti instinctu, apertum est ex Ruffino in Expositione Symboli, et August., in sermone secundo Dominicae Palmarum, ubi quam singuli Apostoli partem contulerint docet in hunc modum: Quod Graece Symbolum dicitur, Latine Collatio nominatur. Collatio ideo dicitur, quia collata in unum totius Catholicae legis fides Symboli colligitur brevitate, cuius textum vobis modo, Deo annuente, dicemus. Petrus dixit: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem. Ioannes dixit: Creatorem coeli et terrae. Iacobus dixit: Credo et in Iesum Christum Filium eius unicum, Dominum nostrum. Andreas dixit: Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Philippus cit: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Thomas ait: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Bartholomaeus dixit: Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Matthaeus dixit: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Iacobus Alphaei: Credo et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam. Simon Zelotes dixit: Sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Iudas Iacobi: Carnis resurrectionem. Matthias complevit: Vitam aeternam. Amen. Ambrosius etiam, sermone 38, de ieiuniis et quadrages., Symbolum appellat fidei clavem duodecim artificum operatione conflatam: Irenaeus, lib. I, cap. 2, tesseram fidei unanimem; et Leo, in epistola ad Pulcheriam Augustam. Ambrosius lib. III de Virginitate vocat signaculum cordis, et esse antelucanis horis quotidie recitandum. Pro fidei autem Symbolo Apostolorum intelligitur, ut in concil. Laod. cap. 46: Baptizatos oportet fidei Symbolum dicere, et cap. 47. Similiter in concilio Agathensi, can. 9, in concilio Moguntino, sub Carolo Magno, cap. 45. De Symbolo Apostolorum, lege Hieronymum in epistola ad Pammachium, et August., lib. ad Catech., et Clementem Romanum, in epist. ad Iacobum fratrem Domini. LOAISA.

Ibid. Dominica oratio. A Patribus quotidiana oratio dicitur, ut Cypriano in eius expositione, et Augustino, lib. XXI Civit., cap. 27, et concilio Toletano IV, cap. 9, quia quotidie dicitur, et quia delet minima et quotidiana peccata. LOAISA.

Ibid. Isaias, etc. Locus est apud Isaiam, cap. X, ubi Hieronymus sic inquit: Pro cunctis laciniosae legis caeremoniis dedit praeceptum brevissimum dilectionis et fidei. Cyprian. in Expositione orationis dominicae locum interpretatur de Symbolo fidei, et August., lib. de Perfectione iustitiae hominis, respons. 11; et contra Faustum, lib. XV, cap. 4, diptychium Ecclesiae appellat duo dilectionis praecepta. LOAISA.

Ibid. In Editione Grialii erat capescenda pro capessenda; et in nota ab ipsis editum; supplevi apostolis. AREV.

]
Fidei symbolum et dominica oratio pro tota lege parvulis Ecclesiae ad coelorum regna sufficit capessenda. Omnis enim latitudo Scripturarum in eadem oratione dominica et symboli brevitate concluditur. Unde et propheta Isaias dicit: Abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram. Attendite, et audite eloquium meum [Isai. 5, 23].
2 Sed haec abbreviatio, aut illud intelligitur, quod Dominus dicit: Omnem legem et prophetas in duobus praeceptis dilectionis Dei et proximi pendere: aut propter ipsam Orationem dominicam, vel symboli brevitatem, in quibus (ut praedictum est) omnem Scripturarum coarctari (cernimus) latitudinem.
Isidorus HOME

bnf6413.148 csg228.76 ubbf_iii_0015g.23v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik