| 1 | [ CAP. XX. N. 1. Quidam. Al., quidam haeretici. Et mox, incognita quadam pro magna quadam. AREV. ] Quidam ideo non recipiunt Vetus Testamentum, pro eo quod aliud in tempore prisco, aliud agatur in novo. Non intelligentes quod Deus quid cuique congruerit tempori magna quadam distributione concesserit: sicut in lege imperat nuptias [Deuter. |
| 2 | Sed illa pro tempore fragili populo, ista vero perfecto, utrique tamen pro tempore sua quaeque convenientia commodans. Et tamen pro ista mutatione non est credendus Deus mutabilis, sed potius inde admirabilis praedicandus est, quia manens incommutabilis, quid cuique (ut diximus) tempori commodum fuit, magna cum distributione concessit. |
| 3 | [ 3. Manifesta. Al., veritate manifesta. AREV. ] Sub Veteri Testamento minoris culpae erant peccata, quia in eo non ipsa veritas, sed umbra veritatis aderat. Nam in Testamento Novo praeceptis altioribus manifesta facta quaedam, quae in illo populo umbrae veritatis deservierant, deserenda nobis praecipiuntur. Illic enim fornicatio et retributio iniuriae permissa sunt, nec nocebant; in Testamento autem Novo gravi animadversione damnantur, si admittantur. |