| 1 | [ CAP. XIX.---N. 1. Has septem regulas veluti claves aperiendi sensus divinae Scripturae reconditos excogitavit Ticonius. August., lib. III de Doctrina Christiana, c. 30: Ticonius, inquit, quidam, qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum fuerit Donatista; et lib. II Contra epistol. Parmeniani, cap. 28, vocat eum magistrum, eiusque interpretandi divinam Scripturam, leges et formulas, tanti fecit, ut Cypriani expositionibus praetulerit, ut constat lib. II Retractat., et lib. III de Doctrina Christiana, cap. 30, ubi de harum regularum utilitate sic inquit: Necessarium duxi ante omnia quae mihi videntur, libellum Regularum scribere, et secretorum leges, veluti claves et lumina, fabricare; sunt enim quaedam regulae mistae, quae universae legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus visibiles faciunt. Quarum si ratio regularum, sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient, et obscura dilucidabuntur, ut quisque prophetiarum immensam silvam perambulans, his regulis quodammodo quasi lucis tramitibus deductus ab errore defendatur. Et subdit: Caute sane legendus est, non solum propter quaedam, in quibus, ut homo, erravit, sed maxime propter illa quae sicut Donatista haereticus loquitur. Meminit et Cassiodorus harum regularum in Praefat. comment. in Psalm. Scripsit idem Ticonius expositiones in Apocalyp. Ioannis, ut auctor est Gennadius et Beda in Apoc. Exstat nunc liber Regularum editus in Bibliotheca Sanctorum a Margarino theologo Parisiensi compilata, tom. VI. Floruit Theodosio et filiis eius imperantibus anno Domini 390. LOAISA. Ibid. Ticonium Afrum auctorem harum regularum non solum Donatistam, sed etiam Chiliastam fuisse advertit Vezzosius. Multi scribunt Tichonius. Loaisa, sive Grialius maluit Ticonius, quod alii etiam sequuntur; nonnulli Tychonius. De eo Fabricius in Biblioth. med. aevi. AREV. ] Septem esse, inter caeteras, regulas locutionum sanctarum Scripturarum quidam sapientes dixerunt. |
| 2 | [ 2. Quae de uno ad unum loquitur, in Excus. est. Quam lectionem non probo. Nam sensus ita est, ut sola ratione discernatur, cum in una persona duo distinguuntur ratione et cogitatione officia. Unde sola ratione complecteris quando a capite ad corpus transitum sit. LOAISA. Ibid. Isaias. Est hoc exemplum Isai. cap. LXI, apud Ticonium et Augustinum, quamvis LXX utuntur versione: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornatu: Ὡς νυμφίῳ περιέθηκέ μοι μίτραν, καὶ ὡς νύμφην κατεκόσμησέ με κόσμῳ. Isidorus Vulgatam semper amplectitur versionem. LOAISA. ] Prima regula est de Domino et eius corpore, quae de uno aut ad unum loquitur, atque in una persona, modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: Induit me vestimento salutari, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. In una enim persona duplici vocabulo nominata caput, id est, sponsum, et Ecclesiam, id est, sponsam, manifestavit. |
| 3 | Proinde notandum in Scripturis quando specialiter caput describitur, quando et caput, et corpus; aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat. |
| 4 | [ 4. Ticonius dixit de Domini corpore bipartito: quam vocem Augustinus correxit, affirmans quod non debuit ita appellari, sed potius de Domini corpore vero atque misto, aut vero atque simulato, vel de permista Ecclesia. LOAISA. ] Secunda regula est de Domini corpore vero et permisto. Nam videndum quaedam unius convenire personae, quae tamen non sunt unius, ut est illud: Puer meus es tu, Israel, ecce delevi, ut nubem, iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua; convertere ad me, et redimam te. Hoc ad unum non congruit. |
| 5 | Nam altera pars est cui peccata delevit, et cui dicit: Puer meus es tu. Et altera cui dixit: Convertere ad me, et redimam te. Qui si convertantur, eorum peccata delentur. Per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur Scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis. Sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet. |
| 6 | [ 6. August., lib. III de Doctrina Christiana ita sentit, quod potius sit magno quaestio quam regula. Ticonius appellat hanc regulam tertiam de Promissis et lege, August. de Spiritu et littera, vel de Gratia et mandato. LOAISA. ] Tertia regula est de littera, et spiritu, id est, de lege et gratia: lege, per quam praecepta facienda admonemur; gratia, per quam ut operemur iuvamur. Vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritaliter sentienda sit. Namque et historice oportet fidem tenere, et spiritaliter legem intelligere. |
| 7 | [ 7. Tota haec regula corrupte legitur in Excus. Eam restitui ex cod. Coth. ms. antiquo. Eius meminit Greg., lib. III Moral., et homil. 26 in Evang., super illud: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. LOAISA. Ibid. Psalm. XLIV: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus, vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Sic Aug. super psalmos legit: Adorabunt eum filiae Tyri, ita ut sententiae periodus non claudatur in adorabunt eum, ut in multis Codicibus interpunctum invenio. Idem: Filiae Tyri, filiae gentium; a parte refertur ad totum. Tyrus, vicina huic loco ubi prophetia erat, significabat gentes credituras Christo. Theod., super Psalm. sic legit: Quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabis eum, et filiae Tyri in muneribus. Et affert interpretum diversas sententias, et per filias Tyri totam impietatem significari affirmat. Mos est, inquit, sacrae Scripturae a parte totum demonstrare. Sic alibi per Libanum omnem superstitionis cessationem praedicit; nam Libanus, inquit, cum excelsis cadet. Sic etiam divus Basilius, a quo Theodoretus scholia in Psalmos fere collegit. LOAISA. ] Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, veluti si uni genti vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum, sicut in Psalmis: Et adorabunt, inquit, eum filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium, ab specie ad genus; per Tyrum enim vicinam tunc huic terrae ubi prophetia erat significabat omnes gentes credituras Christo. |
| 8 | [ 8. Isaias, cap. XIV, ubi Hieronym.: Hoc loco quidam arbitrantur generalem esse contra omnem orbem prophetiam. Quibus nequaquam contradicimus, dum sciamus hic omnem terram Assyriorum proprie significari. L. Ibid. Et erit. Locus est apud eumdem Isai., cap. XIII. LOAISA. ] Unde et bene sequitur: Vultum tuum deprecabuntur omnes divites terrae. Sic et per Isaiam prophetam dum adversus Assyrium Dominus comminatur, dicens: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum. Et erit Babylon illa gloriosa, et regnis inclyta, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. Nam licet adversus unam civitatem Babylonem per Isaiam praefatum Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et convertit generaliter contra totum mundum sermonem. |
| 9 | Certe si non diceret adversus universum orbem, non adderet infra generaliter: Et disperdam omnem terram, et visitabo super orbem mala, et caetera quae sequuntur ad internecionem mundi pertinentia; unde et adiecit: Hoc est consilium, quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus eius extenta super universas gentes. |
| 10 | Item, dum sub persona Babyloniae arguit universum mundum, dicens: Disperdam omnem terram, et visitabo super orbis mala, et caetera quae sequuntur, ad internecionem mundi pertinentia; rursus ad eamdem quasi de genere ad speciem revertitur, dicens quae eidem civitati specialiter contigerunt: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar, a Medis est obtenta Babylonia. |
| 11 | Sic et onus Aegypti ex persona eiusdem totum vult intelligere mundum, dicendo: Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum, cum Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse scribatur regnum. |
| 12 | [ 12. Duobus modis dicit Ticonius hanc vigere regulam, aut per synecdochen, aut per legitimos numeros. Vocat legitimos numeros eos quos eminentius Scriptura commendat, ut est septenarius, denarius, duodenarius. Vide ipsum Ticon. et August. LOAISA. Ibid. De triduo. August., lib. III de Doctrina, et lib. IV de Trinit., cap. 6, et Triconius, in regulis, hunc locum late versant. LOAISA. ] Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maior temporis per partem minorem, aut pars minor temporis per partem maiorem inducitur, sicut est de triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulcro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. |
| 13 | [ 13. Et erunt dies vitae hominis CXX, dum tantum centum usque ad diluvium inveniantur ex quo haec a Domino statuta sunt. Vel sicut illud quadringentis, etc. Est vero locus ille Genes. VI: Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est, eruntque dies illius centum viginti annorum. Quem locum Lactantius Firmianus, lib. II divinarum Institution., cap. 14, ita exponit, ut dicat Deum iratum breviori spatio vitam hominum circumscripsisse, et abrogata vivendi longitudine, quam ante diluvium habuerant, intra centum et viginti annorum spatium coercuisse. Idque ex Iosepho accipit Firmianus, lib. I Antiquit. Verum aliter interpretatur locum Hieronymus, lib. Quaest. Hebraic.: Hoc est, inquit: Dabo centum viginti annos ad poenitentiam. Non igitur humana vita, ut multi errant, in centum viginti annos contracta est, sed generationi illi centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt. Quia vero poenitentiam agere contempserunt, noluit Deus tempus exspectare decretum, sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato. Quam etiam expositionem Chrysostomus est amplexus, homil. 22 in Genes. Verum eam improbat Gennadius veluti absurdam, et a Deo penitus alienam, cum semper Deus ad vindictam tardo ingrediatur passu. Vide catenam Graecorum Patrum in Pentateuchum. Quod vero Deus, ut censet Hieronymus, viginti annos amputavit ex decreto tempore liquet. Nam Genes. V dicitur: Quingentorum annorum erat Noe cum genuit Sem, Cham et Iaphet. Cap. VI dicitur: Erunt dies vitae illius centum viginti annorum. Deinde cap. VII: Sexcentorum annorum erat Noe, cum aquae diluvii inundaverunt super terram. LOAISA. Ibid. Vel sicut. Genes. XV dicitur quod quarta generatione reverterentur in terram promissionis, quod etiam ita impletum est. Nam primus Iacob cum filiis ingressus est Aegyptum, Moyses vero quartus a Iacob populum eduxit. De computatione horum annorum, lege scholium nostrum in Chronicon Isidori. LOAISA. ] Item pars a toto, ut est illud: Et erunt dies vitae hominis anni centum viginti, dum tantum centum usque ad diluvium inveniantur, ex quo haec a Domino statuta sunt; vel sicut illud, quod quadringentos annos praedixerat Deus filiis Israel in Aegypto servituros, et sic inde egressuros: qui tamen quadringentos annos non servierunt, quia, dominante Ioseph, Aegypto dominati sunt; ubi iterum a parte totum subiungitur, quia non statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed, quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. |
| 14 | [ 14. In Excusis legitur: est et alia de temporibus figura per quam quaedam quae futura sunt quasi iam gesta, etc. Verum Mss. lectionem probo. Omniaque supra cap. 18. de lege numer. 7. posita sunt, ibique adnotatum sententiam esse ab Augustino desumptam, lib. de verb. Apostoli. LOAISA. Ibid. In quibus, etc. Alii sic haec reformant: In quibus futura, tanquam iam facta, ita dicuntur. Sed cur quae adhuc facienda erant iam facta narrantur? Quia quae nobis adhuc futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur; quando vero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt, quae futura sunt. In omnibus his regulis describendis magna est mss. exemplarium discrepantia. AREV. ] Ad hanc temporum regulam pertinent et illa quae dum adhuc futura sunt quasi iam gesta narrantur, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; et diviserunt sibi vestimenta mea, et his similia. In quibus quae adhuc facienda erant iam facta narrantur. |
| 15 | [ 15. Gothus et alii duo Cod. antiqui sic habent: In quibus quae adhuc facienda erant iam facta narrantur. Sed quando aliquid faciendum pronuntiatur, secundum nos dicitur, etc. Reliqua verba quae in Editis et aliis Mss. reperiuntur in his duobus non exstant. LOAISA. ] Sed quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur; quando vero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, quia quae nobis adhuc futura sunt, apud Dei praedestinationem iam facta sunt, apud quem omnia facta sunt quae futura sunt. |
| 16 | [ 16. August. de hac regula sic scribit: Sextam regulam Ticonius recapitulationem vocat in obscuritate scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio revocetur, quod nisi ex hac regula intelligatur, erratur. LOAISA. Ibid. Sicut cum. Codex Guadal. sic habet: Sicut in Isaia, ubi dum contra Babylonem, hoc est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est, ad diabolum, oraculi sententia derivatur, dicens: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Sicut cum filios filiorum Noe Scriptura commemorasset, etc. Haec habentur Isai. XIV. Verum ad hanc regulam non pertinent, sed ad septimam de diabolo et eius corpore, ut patet ex Augustino. LOAISA. ] Sexta regula est de recapitulatione. Recapitulatio enim est, dum Scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat, sicut cum filios filiorum Noe Scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et vox una omnibus erat [Gen. |
| 17 | [ 17. Haec omnia in nullo exstant Cod. ms. eorum quos nactus sum ad huius operis correctionem, inter quos duo erant membranei antiquissimi litteris Gothicis scripti, unus Ecclesiae Toletanae, aera 953 exaratus; alius ex insigni collegio Ovetensi apud Salmanticam eo antiquior, ut ex litteris miram vetustatem prae se ferentibus colligere licet. Quapropter omnia, velut aliena, a germana lectione reieci. LOAISA. Ibid. Recapitulatio enim est . . . haec patrata videantur. Bignaeus haec ait a se reperta in Mss. exemplaribus, in quibus deerant praecedentia: Recapitulatio enim est . . . reversa narratio. Haec quidem ultima exstant in Editionibus antiquioribus. Alia deesse in suis Mss. Loaisa testatur; neque in nostris quidem apparent, nisi quod ita ordo capitum et rerum in multis Mss. turbatus est, ut non mirum videri debeat si in aliquo exstent. AREV. ] Recapitulatio enim est, dum rerum praeteritarum causae futuris miscentur gestis, sicut et in Genesi, dum sexto die hominem dicit factum fuisse, denuo recapitulat formatum dicens: Formavit Deus hominem ad imaginem suam [Gen. |
| 18 | [ 18. Quae in parenthesi includuntur in Gothico tantum Cod. Ecclesiae Toletanae in margine addita inveni. Locus est Isaiae, cap. XIV, et apud divum August., in exempla septimae regulae, et apud Tichonium. LOAISA. ] Septima regula est de diabolo et eius corpore, quia saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo magis conveniunt corpori; saepe vero eius videntur dicta membrorum, et nonnisi capiti congruunt. Sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, hoc est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est, ad diabolum, oraculi sententiam derivat, dicens: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris [Isai, |
| 19 | [ 19. Angelus apostata est Lucifer de quo Isai. XIV: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer? Idem vocatur et draco, et serpens antiquus, diabolus, et Satanas, Apoc. XII. LOAISA. ] Ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est illud in Evangelio de zizaniis tritico admistis, dicente Domino: Inimicus homo hoc fecit [Matth. |