monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18
Isidorus, Sententiae, 1, XVII. De gentibus. <<<     >>> XIX. De septem regulis.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT XVIII. De lege.

1 [

CAP. XVIII.---N. 1. Post hanc sententiam Luc. Cod. addit: Via, per quam ad Deum itur, lectio est sanctarum Scripturarum. Ergo qui vult Deum scire, appetat viam Scripturae sacrae, per quam possit sapientiam invenire. Per ipsam enim Deus intelligitur, per ipsam quaeritur, per ipsam quoque ad contemplationis eius participium pervenitur. AREV.

]
Via, per quam itur ad Christum lex est, per quam vadunt ad Deum hi qui ut est intelligunt eam.
2 [

2. Est apud Gregorium, lib. XXX Moral., cap. 15, dum interpretatur locum illum Iob. XXXIX: Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. LOAISA.

]
Sanctarum Scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt [Psal. 6], ad quos dum quisque iustorum conscendit, pascuae indeficientis refectionem invenisse se congaudet.
3 [

3. Sensus est apud Augustinum, dum exponit locum illum Psalm. CIII: Montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis. Ubi Augustin. legit: Petra refugium hircis et leporibus. Perpendit hunc locum divus Hieronymus, super Ezech. lib. XIII, cap. 43: Hircus, inquiens, animal est semper ad excelsa festinans, et nihil periculi sustinens in praecipitiis; et ibi invenit viam, ubi caeteris animantibus interitus est; unde et Graeco sermone caprarum et hircorum grex sublimium conversatio dicitur, hoc est, αἰπόλιον, quasi αἰποπόλιον, siquidem αἰπο excelsum, πόλιον conversationem significat. Idem ad Demetriadem: Sic, inquit, statui supra petram pedes meos, et petra refugium leporibus, pro quo multi herinacios legunt, animal parvum ac fugax, et spinarum sentibus praegravatum. Et ad Suniam, sephanim animal esse ait, non maius hericio, habens similitudinem muris et ursi, et in Palaestina ἀρκτόμῦν dici, magnamque illorum in ea regione esse abundantiam, ac semper in cavernis petrarum et terrae foveis habitare. Haec ex Hieronymo. Alii cuniculum. LOAISA.

]
In scripturis sanctis, quasi in montibus excelsis, et viri perfecti habent sublimia intelligentiae, quibus gressus contemplationis quasi cervi erigant, et simplices quasi parva animalia inveniunt modicos intellectus, ad quos humiles ipsi refugiant.
4 Scriptura sacra infirmis et sensu parvulis, secundum historiam humilis videtur in verbis, cum excellentioribus autem viris altius incedit, dum eis sua mysteria pandit, ac per hoc utrisque, manet communis, et parvulis, et perfectis.
5 [

5. Gregor., lib. I Moral., cap. 21, et August., lib. I super Genes. ad litteram, cap. ultimo. LOAISA.

Ibid. Iuxta sensum. Gregorius probat homil. 10 super Ezechiel., lib. I, et homil. 6: Quid autem rota, inquit, nisi sacram Scripturam designat, quae ex omni parte ad auditorum mentes volvitur? LOAISA.

Ibid. Gregor., lib. I super Ezechiel., homil. 6, et lib. XXXI Moral., cap. 12. LOAISA.

]
Scriptura sacra pro uniuscuiusque lectoris intelligentia variatur, sicut manna, quod populo veteri pro singulorum delectatione varium dabat saporem. Iuxta sensuum capacitatem singulis sermo dominicus congruit. Et dum sit pro uniuscuiusque intellectu diversus, in se tamen permanet unus.
6 [

6. Greg., lib. I Moral., cap. 21. LOAISA.

Ibid. Exercitium praebent. Al., desiderium praebent. AREV.

]
Ideo in libris sanctis quaedam obscura, quaedam aperta reperiuntur, ut intellectus lectoris et studium augeatur. Nam si cuncta paterent, statim intellecta vilescerent. Rursus si cuncta clausa existerent, confestim diffidentiam gignerent. Ne ergo de obscuris desperatio fiat, ea quae manifesta sunt satiant; et ne de intellectis fastidium existat, ea quae clausa sunt desiderium excitant. Nam pleraque quanto magis latent, tanto magis exercitium praebent.
7 [

7. De usu praeteriti et futuri disserit Gregorius, lib. XXXIV Moral., cap. 3; et Augustinus, lib. de Verbis apostoli, serm. 2, et lib. IV super Num., et in enarratione psalm. CIII; et Tertull., lib. III adversus Marcionem. Quam temporis enallagen frequentem esse in divinis litteris, ut futurum pro praeterito ponatur, probat psalm. VI: Lavabo per singulas noctes lectum meum, pro lavi. Et psalm. LXV: In flumine pertransibunt pede. Et Isai. XXXVIII: Sicut pullus hirundinis, sic clamabo, et meditabor ut columba, pro meditatus sum, et clamavi. Praeteritum ponitur aliquando pro futuro, ut psalm. LIV: Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvavit me; hoc est, salvabit me. Sequitur enim: Et exaudiet vocem meam. Futurum pro praesenti psalm. CXLIV: Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. LOAISA.

]
In Scripturis sanctis saepe ea quae futura sunt quasi facta narrantur, sicut est illud: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Sed cur futura quasi praeterita scribuntur, nisi quia ea, quae adhuc facienda sunt in opere iam facta sunt in divina praedestinatione? Nobis igitur temporaliter accidunt, quae conditori omnium sine tempore providentur.
8 [

8. Id frequens est in divinis litteris, ut constat ex Gregorio, in Cant. VI, et Hieronymo, super Ezech. XVI, et ex Augustino lib. XVII de Civitate Dei, cap. 3: Tripartita, inquit, reperiuntur eloquia prophetarum, siquidem aliqua sunt ad terrenam Ierusalem spectantia, aliqua ad coelestem, nonnulla ad utramque. Hieronymus, super Ezech. XVI: Quod quatuor modis dicitur Ierusalem, exempla nos ponemus: primo modo dicitur, iuxta Iudaeos, illa civitas terrestris, quam planxit Christus. Matth. XXXIII: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt. Secundo, sanctorum est congregatio. Psalm. 36: Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Tertio, est multitudo angelorum, dominationum, potestatum, et coelestis paradisi. Paulus ad Galatas IV: Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum. Ad Hebraeos XII: Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et haec est quae describitur Apocalyp. XII. Quarto, pro Ecclesia militante et triumphante. Apocalyp. XXI: Vidi civitatem sanctam Ierusalem. Hieronymus etiam, in Ezech. XXIII, affirmat quod quidquid de Ierusalem τροπικῶς dicitur, ad animam referri possit. LOAISA.

Ibid. Oseae IV: Particeps Ephraim idolorum dimitte eum. Et cap. V: Calumniam patiens Ephraim, fractus iudicio, quia coepit abire post sordes. Et illud: Ero tinea Ephraim, et putredo Iacob. Tinea enim totum vestimentum consumit. Iob XIII: Sicut vestimentum, inquit, quod comeditur a tinea. Putredo non ita. Sic enim haeresis est tinea Ephraim, peccatum vero putredo Iacob. LOAISA.

]
Propterea prophetia rerum futurarum gesta praesentibus miscet rebus, ut ita credantur illa futura, quemadmodum ista cernuntur esse completa. More enim suo per praesentia de futuris loquitur, sicut in persona Ierusalem de Ecclesia, et sicut in persona Ephraim de haereticis.
9 [

9. Psalm. XXXII. Dicere enim iussionem importat multoties in divinis litteris, ut est illud Pauli ad Rom. XII: Dico autem per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere. Graece λέγω, ut Latini dicunt: Iubeo salvere, et dico salutem. Et illud: Dic ut lapides isti panes fiant, id est, iube ut lapides, etc. LOAISA.

]
Pro factis divinis plerumque et dicta ponuntur; idcirco, quia non operatione manuum Deus, sed dicendi imperio operatur, sicut scriptum est: Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt.
10 [

10. Hieronymus, super Ezech. XXXIII, adnotavit in Scripturis sacris hoc observari debere: ubi videtur aliqua similitudo esse sententiae, non in omnibus eadem dici, sed vei subtrahi plerumque, vel addi, et singulorum inter se verborum discrepantium haberi rationem. LOAISA.

]
Quod in Scripturis sacris una bis repetitur sententia, aut confirmationis causa est, aut mysterii, sicut lex et gratia, sicut initium et perfectio, sicut bonum et melius.
11 [

11. Lex a delectu dicta: iubet siquidem quae eligenda, faciendaque sunt, ut Cicero, lib. I de Legibus docuit. Unde Paulus, ad Rom. III: Per legem, inquit, cognitio peccati. Lex accipitur pro Veteris Testamenti libris. Isai. II: De Sion exibit lex. Et apud Paulum ad Rom. I: Si autem Iudaeus cognoninaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem. Et cap. VII: Lex sancta. Et liber Psalmorum lex a Christo D. N. appellatur Ioann. X: In lege vestra scriptum: Quia ego dixi: Dii estis. Ut August., ibid., tract. 48, annotavit. Et Amalaricus Tauriens., lib. de Officio Missae. Distinguitur etiam lex a psalmis et prophetis. Matth. XI: Lex et prophetae usque ad Ioannem. Et illud: Oportet impleri quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis de me. Matth. XXII. LOAISA.

Ibid. Distinguitur. De partitionibus Veteris et Nov-Testamenti vide Epiphanium, lib. de Mensuris ei Ponderibus, et Ioannem Damascenum, lib. IV de Orthot dox. fid., et Gregor. Nazianz. in Carminibus, et Hieron. in praefatione lib. Regum, et Isidor. lib. VI Etymolog., cap. 1. Obiter annotandum duxi, non aliter hic Isidorum de partibus divinae legis disserere, quam in lib. VI Etymolog. Nam ibi post Veteris Testamenti partitionem in legalia, prophetica et hagiographa, sic inquit: Summa utriusque Testamenti trifarie distinguitur, id est, in historia, in moribus, in allegoria. Haec ille, ut intelligas praecepta ad mores, prophetas ad allegoriam pertinere. Nam divisio illa celebris, ac pervagata, in tres explanationis species, seu partes, allegoricam, tropologicam, anagogicam, iuxta triplicem praeteriti, praesentis ac futuri differentiam, ab antiquis Patribus traditur, ita ut allegorica expositio praeteritarum in veteri lege umbrarum ac figurarum praenotiones et prodigia manifestet, unde prophetae ad allegoricam exponendi rationem pertineant. Adde etiam merito prophetis tribui dicendi genus allegoricum, propter tropos, verborum aenigmata et translationes, ut Tertullianus annotavit adversus Marcionem, lib. III. LOAISA.

Ibid. In historia. Ita habent omnes Cod. mss. L.

Ibid. Laudatur a Loaisa Amalaricus Tauriensis, qui videtur esse Amalarius Trevirensis, cui a multis ascribitur opus de ecclesiasticis officiis, ab aliis Amalario Metensi, ab aliis Amalario Lugdunensi attributum. Vide Fabric., Bibl. med., cum notis Mansi. AREV.

]
Lex divina in tribus distinguitur partibus: In historia, in praeceptis, et in prophetia. Historia est in his quae gesta sunt, praecepta in his quae iussa sunt, prophetia in his quae futura praenuntiata sunt.
12 [

12. Augustinus, lib. unico super Genesim ad litteram, cap. II: Quatuor modi, inquit, a quibusdam Scripturarum tractatoribus traduntur legis exponendae, secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, secundum etymologiam. Historia est, cum sive divinitus, sive humanitus, res gesta commemoratur. Allegoria, cum figurate dicta intelliguntur. Analogia, cum Veteris et Novi Testamenti congruentia demonstratur. Etymologia, cum dictorum factorumque causae redduntur. Idem, de Utilitate credendi, ad Honoratum, cap. 3, dividit Scripturam secundum historiam, etymologiam, analogiam et allegoriam. LOAISA.

Ibid. Historice. Sensus historicus Scripturae, qui litteralis est, inter omnes est potentissimus, et efficacissimus, et ad probandam fidei auctoritatem reliquis multo illustrior; estque fundamentum et basis omnium expositionum divinae Scripturae, cuius difficultatem annotavit Hieronymus in praefatione commentariorum in Abdiam, et Augustinus lib. I Retractationum. Verum si sola historia, et nuda legatur, non intellectus litterae spiritus, modicam habet utilitatem, et ita appellatur ab Hieronymo, Ezech. IV, vilior intelligentia; et Augustinus lib. 15 de Civitate Dei, cap. 27 non esse illis consentiendum asserit qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione, nec illis qui solas figuras defendunt repudiata historiae veritate. Sensus enim utilis Scripturae ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, et ad iusta erudiendum, ut perfectus sit homo Dei, ex littera, et spiritu constat; littera enim sola occidit, spiritus autem vivificat, animumque in omne opus bonum instruit. Unde Gregorius, lib. XVI Moral., cap. 10: Ut, inquit, modo nos nuda pascat historia, modo sub textu litterae velata medullitus nos reficiat spiritualis allegoria. L.

Ibid. Tropologice. Tropologica expositio idem est quod moralis. Exemplum ponamus aquae ex illo Geneseos I: Congregatae aquae in locum unum, significat aquam elementalem, verum tropologice tribulationes significat, ut in illo psalm. LXV: Transivimus per aquam, et ignem, et eduxit nos in refrigerium. Et Isai XLIII: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Et illud: Intraverunt aquae usque ad animam meam. Significat etiam tropologice sapientiam. Proverb. XVIII: Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans, fons sapientiae. Et illud: Fiet ei fons aquae salientis in vitam aeternam. Eccles.: Aqua sapientiae salutaris potabit eos. Significat etiam haereses, Proverb. IX: Aquae furtivae dulciores sunt. Et humanas prosperitates, Ioann. IV: Omnis qui biberit ex hac aqua sitiet iterum. Spiritus sancti infusionem, Ioann. VII: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae de ventre eius fluent. Evangelista id interpretatur: Hoc autem, inquit, dixit de spiritu quem accepturi erant, credentes in eum. Significat etiam populos, Apocal. XVII: Aquae vero populi sunt. De sensu tropologico Hieronymus sic scribit in Ezech. IV: Eisdem litteris historia currit, et tropologia, sed illa humilior est, ista subtilior; illa haeret terrae, ista ad coelestia sublevat. LOAISA.

Ibid. Mystice. Mysticum sensum hic Isidorus vocat spiritualem intelligentiam. Hieronymus, cuius divinae Scripturae partitionem Isidorus sequitur, sic habet in 12 quaest. in Abdiam: Triplex in corde nostro descriptio, et regula Scripturarum est: prima ut intelligamus eas iuxta historiam; secunda iuxta tropologiam; tertia iuxta intelligentiam spiritualem. In historia eorum quae scripta sunt ordo servatur. In tropologia de littera ad maiora consurgimus, et quidquid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum, et ad animae nostrae emolumenta convertimus. In spirituali θεωρία ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine et coelestibus disputamus, ut praesentis vitae meditatio umbra futurae beatitudinis sit. Hactenus Hieronymus. Divus Eucherius, in libro spiritualium formularum, quatuor ponit divinarum expositionum genera historicum, tropologicum, allegoricum, anagogicum. De historica, tropologica, et allegorica expositione, iam ex mente Augustini disputavimus. Nunc de anagogica expositione, quam Eucherius vocat, quae ad sacratiora coelestium figurarum secreta perducit, ut si aquam exponamus de aeterna beatitudine, ut in Ieremiae II: Me dereliquerunt fontem aquae vivae. Et de angelis, psalm. CXLVIII: Aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Poteris sub mystica et spirituali intelligentia allegorica et anagogica collocare. Ita Eucherius, Hieronymus, Augustinus et Isidorus consentiunt in multiplici et varia Scripturarum partitione. LOAISA.

]
Lex divina triplici sentienda est modo. Primo, ut historice: secundo ut tropologice, tertio ut mystice intelligatur. Historice namque iuxta litteram, tropologice iuxta moralem scientiam, mystice iuxta spiritalem intelligentiam. Ergo sic historice oportet fidem tenere, ut eam et moraliter debeamus interpretari et spiritaliter intelligere.
13 [

13. Tria et septem decem praecepta habent omnes Cod. mss., quam lectionem maxime probo. Sic enim est apud Aug., lib. de Decem Chordis, cap. 5 (unde sententiam desumpsit Isid.), et lib. XV contra Faustum, cap. 4. LOAISA.

Ibid. In una tabula. Hanc partitionem praeceptorum in tabulis, nempe quod fuerint tria in una, et septem in alia scripta, sequuntur plurimi Latinorum sanctorum, ut August. in locis citatis; et lib. de decem Chordis, cap. 5, probat suam sententiam ex illo Pauli: Primum mandatum in repromissione. Verum in hac sententia non est constans, cum lib. Quaestionum Veteris Testamenti, q. 7, quatuor verba affirmet esse exarata in prima tabula, quorum primum statuit: Non sint tibi dii alieni praeter me; secundum: Non facies tibi ullam similitudinem; tertium: Non sumes nomen Dei tui in vanum; quartum: Sabbatum Domini Dei tui servabis, et non facies in eo ullum opus servile. Reliqua in secunda, ita ut primum verbum secundae tabulae sit: Honora patrem tuum et matrem tuam, ex illo Apostoli ad Ephes. VI: Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in repromissione. Quomodo, inquit, esset primum, nisi in secunda tabula ab ipso coepisset? In repromissione autem ideo dicitur, quia statim subiicitur: Ut sis longaevus super terram, et bene sit tibi. Haec est promissio facta iis qui mandata custodiunt. Ioseph., lib. III Antiq., cap. 6, et Philos., in lib. Quis rerum divinarum haeres sit, in utraque tabula quinque esse praecepta tradita affirmant. Sunt qui dicunt has tabulas tempore ultimi Ierosolymitani excidii sub Romanis imperatoribus in templo Dei fuisse, indeque a Tito Augusto inter caetera captae urbis spolia in triumphum allatas.

Ibid. Quod ex quorumdam opinione Loaisa refert, tabulas legis a Tito in triumphum Romam fuisse allatas, falsum esse alii putant, cum Iosephus referat nihil a Tito inventum in sanctuario templi. Vide Comment. ad Prudent., pag. 654 et 1234, et dissertationem Calmeti de arca foederis praefixam libris Machabaeorum. AREV.

]
Tria et septem decem praecepta sunt; sed tria ad amorem Dei pertinent, septem ad homines. Illa tria quae ad Deum pertinent in una tabula scripta fuerunt, reliqua septem in secunda. In prima tabula trium mandatorum hoc primum est: Diliges Dominum Deum tuum. In secunda: Honora patrem tuum et matrem.
14 Hinc est, quod Salvator scribae interroganti quod praeceptum est primum in lege? ait: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est, hoc primum est. Secundum vero simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum. Unum namque praeceptum de prima tabula dixit, quod ad Dei pertinet amorem; alterum vero de alia tabula, quod ad hominis pertinet dilectionem.
Isidorus HOME

bnf6413.139 csg228.65 ubbf_iii_0015g.20r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik