| 1 | [ CAP. XVII.---N. 1. Gregor. lib. Moral. XXV, cap. 12. LOAISA. ] Philosophi gentium non, sicut oportet, Deum quaerentes, in angelos inciderunt praevaricatores; factusque est illis mediator diabolus ad mortem, sicut nobis Christus ad vitam. |
| 2 | Multum mundi philosophi praedicantur in dimensione temporum, cursuque siderum, ac discussione elementorum; et tamen hoc non nisi a Deo habuerunt. Volando enim superbe, ut aves, aerem; et demergentes se in profundum, ut pisces, mare; et ut pecora gradientes, terram descripserunt, verumtamen tota mente Auctorem eorum intelligere noluerunt. |
| 3 | [ 3. Ad Rom. I: Evanuerunt in cogitationibus. L. ] Quare non possunt animalia bruta interrogare? Quia nesciunt ratiocinari. Ideo non dissimiles gentiles homines animalibus exstiterunt; qui talia non considerantes, et ipsa amplius diligentes usque ad eorum cultum evanuerunt. |
| 4 | Via Christus est; si quis in ea non graditur, non est quomodo veniat ad Deum. Philosophi autem mundi utique Deum cognoverunt, sed quia displicuit illis humilitas Christi, in invio transierunt, et non in via. Ideoque evanescentes, gloriam Dei in mendacium mutaverunt, et rectitudinem viae relinquentes, in anfractus inciderunt errorum. |
| 5 | [ 5. Ignorat, fortasse legendum, ignoret. AREV. ] Primum unicuique est scire quid appetat; secundum vero est ut id quod appetit apprehendat. Imperfecta quippe sapientia est, quo tendas scire, et nescire iter per quod expediat ire. Quid enim prodest si quis famis tempore ubertatis regionem videat, et viam per quam ad illam pergat ignorat? Ecce patriam quisque quaerit, sed qui viam perdidit errando graditur, non proficiendo; quantoque plus ambulat, tanto magis ab eo quod quaerit elongatur. |
| 6 | Qui viam regiam, hoc est, Christum, deserit, etsi videat veritatem, a longe videt, quia nisi per viam non est quomodo ad eam appropinquet. Quod si gradiens per desertum leonem incurrerit, semetipsum redarguat, dum in diaboli faucibus haeserit. |