monumenta.ch > Isidorus > 16
Isidorus, Sententiae, 1, XV. De sancto Spiritu. <<<     >>> XVII. De gentibus.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT XVI. De Ecclesia et haeresibus.

1 [

CAP. XVI.---N. 1. Ex divo Greg. Moral. lib. IX, cap. 9. LOAISA.

]
Gemina est Ecclesiae pulchritudo: una quam hic bene vivendo consequitur; altera, per quam illic ex retributione glorificabitur.
2 [

2. Gregor., ibid. LOAISA.

]
Ecclesiae propter Christum geminae tribulationes existunt, id est, sive quas a paganis pertulit in martyribus, sive quas ab haereticis perfert in diversis concertationibus. Utrasque autem per gratiam Dei exsuperat, partim ferendo, partim resistendo.
3 [

3. Error est, quoslibet peccatores extra Ecclesiam esse. Vide Turrecrematam, de Ecclesia; Melchiorem Canum, Bellarminum, etc. AREV.

]
Sancta Ecclesia catholica, sicut male viventes in se patienter tolerat, ita male credentes a se repellit.
4 [

4. Apud Greg., lib. XVIII Moral., cap. 3 et 19, c. 8. L.

Ibid. Nunc enim. Haec in nullo ms. exstant. Verum retinenda puto, eo quod sunt in antiquo edito, et apud Gregorium, qui lib. XVIII Moral., cap. 1: Sancta, inquit, Ecclesia summopere habere sapientiam et patientiam studet; sed exercetur eius sapientia, cum tentatur gladiis. Nunc vero de ea persecutione loquitur in qua non gladiis, sed falsis assertionibus lacessitur. Hactenus Gregorius. LOAISA.

]
Sancta Ecclesia contra gentilium atque haereticorum pervicaciam summopere sapientiam et patientiam opponere studet; sed exercetur eius sapientia, cum tentatur verbis; exercetur patientia, cum tentatur gladiis. Nunc enim persecutionibus appetitur, nunc falsis assertionibus lacessitur.
5 [

5. Idem Gregorius, lib. VII Epistolarum, epistola ad Anastasium, indict. 1. Leander Hispalensis episcopus sanctissimus, Isidori frater, in homilia habita in tertio concilio Toletano in conversione gentis Gothorum, quam apud me habeo nondum typis excusam, elegantissime propagationem Ecclesiae depinxit, dum ab haereticis infestatur. LOAISA.

Ibid. Clarius. Augustinus, tract. in cons. Matth. et Lucae: Utiles sunt, inquit, haeretici ad inveniendam veritatem, dum calumniantur ad seducendum in errorem; negligentius enim veritas quaereretur, si mendaces adversarios non haberet. LOAISA.

Ibid. Homilia sancti Leandri quam merito Loaisa laudat, ab ipso in Conciliis Hispaniae edita fuit, recusa postmodum in plerisque aliis collectionibus conciliorum. AREV.

]
Causa pravitatis haereticae doctrinis est propagata Ecclesia; nam antea simplici tantum fide vigebat. Haereticorum igitur occasione propagati sunt doctores in fide, et per acumina haeresum Ecclesiae magistri creverunt. Nam tunc clarius manifestatur veritatis assertio, quando patuerit quaelibet dissensio.
6 [

6. Quid vox catholica significet, docuit Pacianus in epist. 1 ad Sempronianum, et Vincentius Lirinensis Gallus in illo libello aureo adversus haereses. Clemens Alexandrinus, libro Strom. VII, unam esse catholicam Ecclesiam; haereticorum vero Ecclesiam, seu potius conciliabula, non esse unam, neque catholicam. Nam haereses hanc unitatem in multitudinem scindunt. Unde aliae appellantur ex nomine, ut ex Valentino, Marcione et Basilide; aliae ex loco, ut Peratici; aliae autem ex gente, ut Phyrgum haeresis; aliae autem, ex operatione, ut Encratitarum; aliae autem ex propriis dogmatibus, ut Docitarum et Haematitarum, etc. In quo loco ad vivum aspicere licet nostri temporis haeresum nomina varia, et ancipites repugnantesque sectas, in quas insanum vulgus et indoctum scinditur. LOAISA.

Ibid. Ad Rom. I: Gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Cyprianus vocat Ecclesiam Romanam fortem in fide, eo quod in cathedra Petri sit fundata, et in eius unitate, lib. de Unitate Ecclesiae. Notas vero Ecclesiae catholicae Augustinus esse in Romana Ecclesia docuit libro contra Epistolam Manichaei, cap. 4. Multa sunt, inquit, quae me in Ecclesiae gremio iustissime tenent. Tenet me consensio populorum atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firmata; tenet me ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem suam Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum; tenet postremo ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sola obtinuit. Haec Augustinus. LOAISA.

]
Sancta Ecclesia ideo dicitur catholica, pro eo quod universaliter per omnem sit mundum diffusa. Nam haereticorum Ecclesiae in partibus mundi coarctantur, haec vero in toto orbe diffusa expanditur, Paulo attestante apostolo: Gratias (inquit) ago Deo meo, pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Haereses autem in aliquo angulo mundi, aut in una gente inveniuntur versari. Ecclesia vero catholica, sicut per totum mundum extenditur, ita et omnium gentilium societate construitur.
7 [

7. Haeresis ab electione dicitur, teste Hieronymo, in epistolam ad Galat. V. Et Clemens Alexandrinus, lib. Strom. VII: Haeresis, inquit, electio est. Et Tertullianus, lib. de Praescript. adversus haereticos. Elegans descriptio haereticorum est apud Cyprianum, lib. de Unitate Ecclesiae. Et inter alia: Hi sunt, inquit, qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui, nemine episcopatum dante, episcopi sibi nomen assumunt. Et infra: Hos eosdem denuo Dominus designat et denotat, dicens: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam portare. Augustinus, lib. de Utilitate credendi, ad Honorium, cap. 1: Haereticus est, qui alicuius temporalis commodi, et maxime vanae gloriae, principatusque gratia, falsas ac novas opiniones, vel gignit, vel sequitur. Vivam huius rei his calamitosis temporibus habemus imaginem. LOAISA.

]
Qui sunt haeretici, nisi qui, relicta Dei Ecclesia, privatas elegerunt societates? De quibus Dominus dicit: Duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
8 [

8. Sic Paulus, I Cor. XI: Oportet haereses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis. Tertullianus, lib Adversus haereses, in principio: Haereses, inquit, ad languorem et interitum fidei productas. LOAISA.

Ibid. A veritatis obscuritate ortas esse haereses docet elegantissime Clemens Alexandrinus, lib. Strom. VII, et Tertull., lib. Praescript. adversus haereticos. Augustinus originem et progressum haereseon varie tradit; nam lib. de Genesi contra Manichaeos, haereses ortas dicit a superbia: Mater, inquit, omnium haereticorum est superbia; lib. LXXXIII Quaest, quod manant a falsa scripturae intelligentia. Non posset, inquit, error oboriri palliatus nomine Christiano, nisi de Scripturis non intellectis. Vide Hieronymum, ad Galat. V, et habetur q. 3, c. Haeresis. Haereticum appellat eum qui aliter Scripturam intelligit quam sensus spiritus efflagitat; et Hilarius: De intelligentia, inquit, haeresis, non de scriptura est; sensus, et non sermo, facit crimen. Tertull., de Praescript. adversus haereticos a philosophia esse natas haereses tradit: Ipsae denique haereses, inquit, a philosophia subornantur. LOAISA.

Ibid. Nec esse possunt, etc. Obscura haec sunt, et fortasse aliqua verba desiderantur. AREV.

]
Causa haeresis ob quam rem fit? Ad exercitationem fidei. Via vero per quam fit obscuritas est divinarum Scripturarum, in qua caligantes haeretici aliud quam se res habeat intelligunt; nec esse possunt, quia id ipsum quod existunt haereses, iam non sunt. Male enim sentiendo scientiam non acquirunt, ad nihilum enim tendunt.
9 Haeretici ingenti studio mendacia sua discunt, et labore vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant, decertant: de quibus per prophetam congrue dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent, laboraverunt.
10 [

10. Innocentius III eleganter hoc idem dixit, facies quidem diversas habere, sed caudas ad invicem colligatas, quia de unitate convenirent in id ipsum Habetur de Haeres. lib. V, c. Excommunicavimus. L.

Ibid. Existunt uni. Al., existunt uniti, quod clarius videtur. AREV.

]
Dum vicissim haeretici mutuo se lacerant, quando alterutrum sese in proprias sectas inducunt, sic tamen invicem sese collidunt, ut contra Ecclesiam pari erroris spiritu decertent. Et qui invicem divisi sunt, in adversitate Ecclesiae simul existunt uni; eisque qui pro eo quod tantum valeant haereses videntur habere veritatem, hoc respondendum est: Non ideo saluti praeponendi sunt morbi, quia plerumque ita generaliter mundum occupant, ut parum saluti loci relinquant.
11 Non posse haereticos habere veniam, nisi per Ecclesiam catholicam (constat), sicut et amici Iob non per se placare sibi Deum potuerunt, nisi pro eis Iob sacrificium obtulisset.
12 [

12. In Excusis legebatur per Ieremiam, verum emendavi Isaiam, consentientibus omnibus Mss. et veritate. Locus est Isaiae cap. LVII. Ex divo Greg., lib. XXXV Moral., cap. 7. LOAISA.

Ibid. Similis confusio nominum, ut unus propheta pro alio ponatur, non semel notatur in libris contra Iudaeos, quod ex Marianae annotationibus facile est colligere. AREV.

]
Opera bona, quae haeretici faciunt, et iustitia eorum, nihil eis prodest, testante Domino per Isaiam: Quia mei oblitus es, ecce ego annuntiabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
13 Haeretici, quamvis legem et prophetas adimpleant, ex eo tamen quod catholici non sunt, non est Deus in eorum conventibus; ipso Domine testante: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Eiice eos a facte mea, et egrediantur. Per Moysem quippe et Samuelem legem accipe, et prophetas, quos quamvis haeretici opere implere contendunt, propter erroris tamen impietatem a vultu Dei proiiciuntur, et a iustorum coetibus separantur.
14 Paganus et haereticus: ille qui nunquam fuit cum Dei populo; iste, quia recessit a Dei populo; uterque recedentes a Christo, ad diaboli pertinent corpus.
15 [

15. Cyprian., de Unitate Eccles., Aug., lib. XVIII de Civitate Dei, cap. 5. LOAISA.

]
Qui ab idololatria ad Iudaismum vel haeresim transeunt, iuxta prophetam, de malo ad malum egressi sunt, et Dominum non cognoverunt, quia de infidelitatis errore in errorem alium transierunt.
16 [

16. Iustorum variae sunt in divinis litteris appellationes. Vocantur Filii Dei, ut Ioan., VIII, illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. Ioann. I: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Rom. V: In spem gloriae filiorum Dei; et VIII: Quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi sunt Filii Dei. Et Genes. VI vocantur Filii Dei qui in fide unius Dei Altissimi et eius cultu, virtute, pietate, et observantia mortalibus reliquis ventri deditis, qui vitam ducunt impiam, et exlegem, et idololatris longe excellunt; unde et per excellentiam sunt appellati Filii Dei. Vocatur enim Christus D. N. Filius Dei Altissimi, per naturam; iusti autem per gratiam adoptionis. Aliis etiam nominibus iusti appellantur, ut filii resurrectionis, Lucae XX; et filii regni, Marc. XIII; filii nuptiarum, Marc. II; filii sponsi, Luc. V; filii pacis, Luc. X; filii lucis, Luc. XVI, et Ioann. XX. Iustinus martyr, Iosephus Hebraeus, Tertullianus, et Lactantius Firmianus angelos, Genes. VI, filios Dei appellatos existimant. Quam sententiam gravissime refellit Theodoretus, Quaest. in Genes., quaest. 47, et sic interpretatur illud de Enos, Genes. IV: Iste coepit invocare nomen Domini, ex versione Aquilae: Tunc exorsus est appellatione in nomine Domini, quae verba significare videntur quod hic sua pietate primus divinum nomen adeptus est, ut a consanguineis deus appellaretur, a quo deinceps posteri filii dei, perinde ac nos a Christo Christiani. Haec Theodoretus. LOAISA.

]
Cuius doctrinam quisque sequitur, huius et filius nuncupatur, sicut et per prophetam Amorrhaeum patrem, et Gethaeam matrem esse Israel Dominus dicit, non utique nascendo, sed imitando. Sic et in meliorem partem Filii Dei nuncupantur, qui praecepta Dei custodiunt. Unde et nos, non natura, sed adoptione clamamus Deo dicentes: Pater noster, qui es in coelis.
17 Non solum nativitate, sed etiam imitatione filios posse alicuius vocari. Nam Iudaei, secundum carnem, filii Abrahae; secundum conversationem, filii diaboli nuncupantur; ac per hoc illi sunt semen Abrahae, qui eius imitantur fidem, non qui ex eius generati sunt carne.
18 De erroris auctore trahitur a quibusdam et nomen, et culpa, ut ipsius vocabulo censeatur cuius et errorem insequitur, sicut Ecclesiae Pergami in Apocalypsi dicitur: Habes tenentes doctrinam Balaam, et Iezabel; doctrinam igitur Balaam dicitur habere Thyatiris, propter imitationem, non propter praesentiam corporalem.
Isidorus HOME

bnf6413.133 csg228.59 ubbf_iii_0015g.17v

Isidorus, Sententiae, 1, XV. De sancto Spiritu. <<<     >>> XVII. De gentibus.
monumenta.ch > Isidorus > 16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik