| 1 | [ CAP. XV.---N. 1. Ex August., in Epist. ad Donatum 106. LOAISA. Ibid. Taio sententias de Spiritu sancto collegit lib. I, cap. 6. Theodulfus, qui in opere de Spiritu sancto saepe Isidori auctoritatem allegat, hunc etiam locum profert, et pro spiraculum legit inspiraculum. AREV. ] Spiritus sanctus creator est, sicut Pater et Verbum, testante propheta: Spiritus Domini fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit me. |
| 2 | Spiritus sanctus Patris et Filii est; et inde unum sunt Pater et Filius, quia nihil habet Pater quod non habet Filius. Non enim res una et duorum consubstantialis poterit simul ab eis procedere et simul inesse, nisi unum fuerit, a quibus procedit. Spiritum sanctum pignus accepit Ecclesia, ut per eum in uno corpore unum fierent credentes, per quem Pater et Filius unum essentialiter sunt, ipso Salvatore ad Patrem dicente: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. |
| 3 | [ 3. Locus est apud Isaiam XLVIII. Hieronym. in eodem loco: Brevi versiculo, inquit, Trinitatis nobis ostendit mysterium. LOAISA. ] Christus non tantum a Patre sed etiam a Spiritu sancto se missum testatur, dicente propheta: Accedite ad me, et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus misit me, et spiritus eius. |
| 4 | [ 4. Idem Cyprianus, in libello de Spiritu sancto: Adesto, inquit, Sancte Spiritus, et paraclesim tuam exspectantibus illabere coelitus. Idem Isidor., Etym. lib. VII, cap. 3. LOAISA. Ibid. Gothus unus habet: Revelante Spiritu sancto. Alii Cod. consentiunt cum Edito. LOAISA. ] Spiritus sanctus, pro eo quod consolator sit, Paracletus nuncupatur. Nam latine paraclesis consolatio dicitur. Et re vera, dum dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet. Credo equidem quod magnam laetitiam sentit, qui aliquid, revelante spiritu Dei, discit. |
| 5 | [ 5. Ex August., super Ioan. tract., et Greg. lib. XXIV, Moral., cap. 10. LOAISA. Ibid. Ioann. I. cap. Plenus gratia et veritate. Vulgata Editio, plenum gratiae et veritatis. Sunt qui legant πλήρης, id est, plenae (scilicet) gratiae et veritatis. L. ] Donum sancti Spiritus in membris Ecclesiae singillatim dividitur, et in singulis singula dona tribuuntur. Christus autem omnem plenitudinem gratiarum habuit, de quo ita legitur: Plenus gratia et veritate. In Christo ergo omnis plenitudo gratiarum est. Nam singulis electis singula dona tribuuntur. |
| 6 | [ 6. Paul., I Cor. XII, ad Galat. LOAISA. ] In Spiritu sancto omnis gratia donorum consistit. Ipse enim, prout vult, gratiam donorum largitur, aliis dans sermonem sapientiae, aliis scientiae, aliis fidem, atque ita unicuique virtute Spiritus sancti divisio gratiarum tribuitur, et in omnibus idem unus habetur. Ipse enim etiam ineffabilia docet, quae proferre humanus sermo non potest. |
| 7 | [ 7. Ex Tertull. deductum puto, lib. de Trinitate. Sic, inquit, unus ergo et idem Spiritus, qui in prophetis et in apostolis, nisi quoniam ibi ad momentum, hic semper. Caeterum ibi, non ut semper illis inesset: hic, ut in illis semper maneret; et ibi mediocriter distributus, hic totus effusus, et affert Ioelis prophetae testimonium ut Isid. LOAISA. Ibid. Ioel. II; et habetur Actorum II, ubi dicitur a Petro: Et erit in novissimis diebus. Effundam, etc. Apud Ioelem est: Et erit, post haec effundam. Hieronymus. in Comment. in Ioel, adducens locum Actorum II, legit: Et erit post haec, καὶ ἔσται μετὰ ταῦτα, sicut est apud Ioelem. Isaias clarius eamdem sententiam expressit, cap. XLIV: Effundam aquas super sitientem, et flumina super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, et germinabunt inter herbas quasi salices, iuxta praeterfluentes aquas. Haec Isaias. Quod vero dicitur apud Ioelem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis dicitur Act. II: Antequam veniat dies Domini magnus, et manifestus. Sic Graeca complutensis. Editio Bibliorum, τὴν μεγάλην καὶ ἐπιφανῆ, vertit magnus et illustris. Theophilacti interpres in Act. apostolorum: Antequam veniat dies Domini ille magnus et illustris. In Hebraica veritate, dicitur horribilis. In versione LXX, illustris. Hieronym. diem hunc, aut resurrectionem putat esse, aut certe multa post tempora diem iudicii, qui vere magnus et horribilis erit. LOAISA. ] Ante adventum Domini tantum prophetae, et pauci ex omni populo iusti, donum sancti Spiritus merebantur; post adventum autem Domini Spiritus sanctus cunctis est credentibus distributus, iuxta quod per prophetam Dominus loquitur, dicens: Et erit in novissimis diebus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Cunctis enim nunc gentibus gratiae sancti Spiritus tradita est, neque in paucis, ut in populo Israel, sed in omni credentium multitudine Spiritus sancti gratia manet. |
| 8 | [ 8. Sic est apud Tertull. lib. de Anima: Denique, Saulem, inquit, tam Dei spiritus postea vertit in alium virum, id est, in prophetem, cum dictum est: Quid hoc filio Cis: An Saul et in Prophetis? Quem et malus spiritus postea vertit in alium virum; scilicet, id constat, I, Reg. X. Causae damnationis Saul sunt apud Gregorium, lib. Moral. XXXIV, cap. 15. Nempe, quia fastu suspectae potestatis intumuit, ut constat ex divina increpatione. Reg. I, XV. Nec vere a Iudaeis excusatur vocabuli ambiguitate, ut in Bibliotheca Sixtus Senens. adnotavit, lib. III, et alii super lib. I Regum. August. lib. XVII Civitatis Dei elegantissime interpretatur disruptionem regni Israelis in persona Saulis. L. Ibid. Et Balaam. Tertull., lib. IV adversus Marcionem, et Gregor., lib. I super Ezech., homil. 10; Origenes, homil. 13 in Numeros, affirmat libros Divinationum suarum reliquisse. Eius doctrinam recenset Apocalyps., cap. X. LOAISA. Ibid. Dicturi sunt Domino habent. Cod. mss. Locus est Matth. VII: In nomine tuo virtutes multas fecimus. Illud quod sequitur: Nescio vos unde estis, est apud Luc XIII: Quoquo sitis. Habent cod. mss. sicut ipse Lucas. LOAISA. Ibid. In nota Loaisae forte legendum tunc Dei spiritus, reiecto uno inquit. AREV. ] Aliquando non dignis et reprobis dona Spiritus sancti conferuntur, sicut Sauli data est prophetia, et Balaam. Unde et multi in fine dicturi sunt: Domine, virtutes in tuo nomine fecimus; quibus dicturus est Dominus: Nescio vos unde sitis. |
| 9 | [ 9. Sicut Iob. Quod probat Gregor., lib. XIV Moral., cap. 29, ex illis verbis: Scio enim quod Redemptor meus vivit. LOAISA. Ibid. Sicut Balaam. Numerorum XXIV: Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel. Quem locum ita exponit Cyprianus in lib. adversus Iudaeos et in libello de Stella et Magis, in principio. LOAISA. ] Christi adventum non tantum plebis Iudeae sancti prophetantes exspectaverunt, sed fuisse etiam in nationibus plerosque sanctos viros prophetiae donum habentes, quibus per Spiritum sanctum Christus revelabatur, et a quibus eius exspectabatur adventus, sicut Iob, sicut Balaam, qui Christi utique praedicaverunt adventum. |
| 10 | [ 10. Ut habet Paulus ad Ephes. III. Quod aliis gentibus, inquit, non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est, gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium. Et Act. X, dicitur in conversione Cornelii centurionis cohortis Italicae, quod stupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est. Et cap. 11, dictum est Petro: Quare introisti ad viros praeputium habentes? Et, audito Petro, tacuerunt omnes, et glorificabant Deum dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. Greg., lib. X. Moral., cap. 38, probat quod vocatio gentium ab antiquo in Dei consilio abscondita sit. De gentium vocatione vide Isidori elegantem libellum. LOAISA. Ibid. Verba Habacuc longe diverso modo referuntur in Vulgata. Confer cap. 17 libri I contra Iudaeos. AREV. ] Conversio gentium veteri populo latebat, sed tamen in consilio Dei erat ut fieret; et tunc a sanctis prophetis occulte per Spiritum sanctum praedicabatur adventus Christi, sicut dicit propheta: Cum appropinquaverunt anni, cognosceris; dum advenerit tempus, ostenderis. Nunc vero revelatum patet, quod tunc carnalibus latebat, spiritualibus vero notum erat, nondum tamen manifeste dicebatur, eo quod tempus ostensionis non esset. |