monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2 > 7 > 21 > 8 > 3 > 18 > 15 > 11 > 113 > 3 > 51 > 17 > 5 > 25 > 15 > 11 > 14 > 101 > 12 > 31 > 2 > 13 > 4 > 26 > 121 > 27 > 17 > 25 > 1 > 23 > 19 > 14
Isidorus, Sententiae, 1, XIII. De sensibus carnis. <<<     >>> XV. De sancto Spiritu.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT XIV. De Christo.

1 [

CAP. XIV.---N. 1. Tota sententia est ex Greg., Moral. XXIX, cap. 1. Verum de duplici Christi Nativitate, Lactant., lib. IV, de vera Sapientia eleganter disserit, cap. 8. Et Damasc., lib. III de orthodox. Fide, cap. 7. L.

Ibid. Taio de his disserit, cap. 5 lib. I, atque ita fere inverso licet ordine eadem sententiarum argumenta, quae in Isidoro exstant, persequitur. AREV.

]
Filii Dei perfecta nativitas, nec coepit esse, nec desiit, ne praeterita sit, si desiit, et ne imperfecta sit, si adhuc fit; sed sicut aeterna, sic et perfecta, quatenus in ea nativitate aeternitas et perfectio habeatur.
2 Ex utero Virginis minor dicitur Patre Christus, videlicet iuxta humanam assumptionem, non iuxta divinitatem.
3 [

3. Et in forma, etc. Al. et in servi, hominum dominus. Christus in forma servi propter conceptionis excellentiam dominus est, etc. AREV.

]
Christus et in forma servi servus, et in forma servi non servus. In forma quippe servi Domini servus; in forma servi omnium Dominus. Christus in forma servi, propter conceptionis excellentiam, Dominus est omnium, quia etsi suscepit carnem, non tamen ex carnis libidinosa contagione.
4 [

4. Mediator. Ex Greg., lib. Moral. XVIII, cap. 27. Aug., lib. Medit., cap. 16. LOAISA.

Ibid. Sed in utraque natura. Hoc Christianorum dogma quibus verbis Damascenus loc. cit. a Loaisa explicuerit, omitti noluit Vezzosius. Ea autem sunt huiusmodi: Quocirca etiam post humanitatem assumptam unum Dei filium ipsum confitemur, eumdemque filium hominis, unum Christum, unum Dominum, unum unigenitum filium, ac Dei Verbum, Iesum dominum nostrum. AREV.

]
Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus nequaquam alter in humanitate, alter in deitate est, sed in utraque natura idem unus est. Nec purus homo conceptus est, nec purus homo editus est, nec postea meritum ut Deus esset, accepit; sed Deus Verbum, manente incommutabili essentia, quae illi cum Patre, et Spiritu sancto, est coaeterna, assumpsit carnem pro salute humana, in qua et impassibilis pati, immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset ostendi.
5 [

5. Mediator. Ex Greg., ubi supra. LOAISA.

Ibid. Nec naturarum. Al., nec naturae; et similiter paulo post. AREV.

]
Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, quamvis aliud sit ex Patre, aliud ex Virgine; non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine; sed ipse aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre; ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse de Patre sine matre, ipse de matre sine Patre; ipse conditoris templum, ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus Auctoris; manens unus de utroque, et in utraque natura, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus.
6 Ideo Deus in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit. Sed unde nobis consuluit, inde despectionem tulit, quia infirmitatem quam pro nobis suscepit, homo superbus despexit. Ob hoc infirma et stulta mundi elegit, ut fortiora et sapientiora per quae non cognoscebatur confunderet.
7 [

7. Editum in aliquibus Mss. Similitudo haec desumpta est ex Paul., I Cor. III, et Hebr. V, et I Pet. II. LOAISA.

Ibid. Post hanc sententiam Cod. Luc. addit: satiemur. Contra superbiam diaboli succurrit humilitas Christi. Sed qui imitati sunt diabolum, contempserunt humilem Deum. Deus vero humilia elegit, et abiecta per quae confunderet fortia, ut quia superbi non convertebantur per humilitatem Dei, virtus miraculorum cresceret, quam superbi videntes obstupuerunt, et confusi conversi sunt. Prima Dei dona esse, etc. AREV.

]
Sicut cibum fortem invalidus infans capere non potest, nisi a matre prius editus, in lactis succum vertatur, ut quod in cibo non potuit uti, sugendo potetur in lacte per carnem; ita et nos, dum essemus infirmi ad conspiciendam Verbi aeternitalem, factum est ipsum Verbum caro, ut enutriti per carnem, fortioresque effecti, cibum solidum, id est, verbum Domini cum Patre sempiternum contemplando, ut angeli satiemur.
8 Prima Dei dona esse, quibus nos nobis reos esse ostendit. Qui dum iaceremus sub reatu culpae, iustos nos esse credebamus. Venit medicus, patefecit vulnus, composuit semetipsum, et de sua morte nobis medicinam aptavit, ut non esset ostensor tantum vulneris, sed et sanator.
9 Primum ad Israel venit Christus, sicut et ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Ad populum enim Israel prius venit, sed quod non essent credituri, propheta non tacuit dicens: Primus ad Sion dicet: Adsum, et Ierusalem evangelistam dabo. Et vidi, et non erat, neque exstitit quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. Sed quia ad gentes transivit sequitur: Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
10 [

10. Ex Greg., lib. Moral. XXXIII, cap. 7 et 9. LOAISA.

]
Quamvis ordinem nostrae liberationis nescierit diabolus, scivit tamen quod pro salutatione hominum Christus advenit, sed quod sua idem nos morte redimeret ignoravit; unde et eum occidit. Nam si ille Christum per mortem redimere humanum genus scisset, non eum utique peremisset.
11 Quod noverit diabolus pro salute humani generis Christum venisse, Evangelii testimonio docetur; quem ut vidit, cognoscendo pertimuit, dicens: «Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti ante tempus perdere nos.»
12 [

12. Greg., lib. III Moral., cap. 11. LOAISA.

]
Christus, sicut peccatum, quod poena dignum est, non admisit; ita poenam peccati nostri suscepit, ut per indebitam poenam suam debitam aboleret culpam nostram, ut per hoc amitteret diabolus quos reos tenebat, dum unum interfecit, qui nihil peccati admiserat. Ideoque quos quasi iuste tenuit amisit, quia iniuste Redemptorem nostrum occidit.
13 [

13. Innox. Eodem modo inf., cap. 27: Consumitur a Deo innox, etc.; et paulo post: Consumitur innox, et impius. Et Etymolog. lib. X: Innox, quod non noceat. Et Gloss., Innox, ἀβλαβὴς. LOAISA.

Ibid. Innox. Nonnulli styli Isidoriani ignari substituerunt innoxius, quod alibi quoque factum. AREV.

]
Illusus est diabolus morte Domini, quasi avis. Nam ostensa Christus suae carnis mortalitate, quam interimendam ille appetebat, abscondit divinitatem, ut laqueum quo eum, velut avem improvidam, prudenti irretiret decipula. Nam si innox Christus non occideretur, homo diabolo addictus per praevaricationem non absolveretur.
14 [

14. Ex Greg., lib. XXXIII Moral., cap. 7. LOAISA.

Ibid. Quasi hamo. Ita in mss. omnibus. Quam lectionem amplector testimonio Gregor. ductus, lib. XXXIII Moral., c. 10: Quasi hamus quippe fauces glutientis tenuit; dum in illo et esca carnis patuit, quam devorator appeteret, et divinitas passionis tempore latuit, quae noceret. LOAISA.

Ibid. Est enim in Christo. Ex eodem Greg., lib. XXXIII Moral., cap. 12, ubi exponit illud Iob: An extrahere poteris Leviathan hamo? Quod etiam Ezechiel, cap. 32, futurum praedixerat: Extraham te in hamo meo, et extendam te super terram. Et Habac. I: Totum in hamo sublevavit; traxit illum in sagena sua. LOAISA.

]
Diabolus dum in Christo carnem humanitatis impetit, quae patebat, quasi homo divinitate eius captus est, quae latebat. Est enim in Christo hamus divinitas, esca autem caro, linea genealogia, quae ex Evangelio recitatur. Tenens vero hanc lineam Deus Pater est, de quo Apostolus: Caput Christi Deus. Et Lucas lineam generationis Christi ab imis ad summa contexens inchoat a Ioseph, et consummat in Deum, dicens: Qui fuit Heli; et perficiens lineam generis, ait: Qui fuit Dei.
15 [

15. Refutat haeresim eorum qui dicebant Dominum in infernum descendisse, et omnes ibi eum confitentes extraxisse et salvasse. Quam Greg. improbat lib. VI Epistolarum, epist. 179. LOAISA.

Ibid. Non poenaliter. Clarius num. seqq. explicat Isidorus quosnam Christus liberavit, cum ad inferos descendit. AREV.

]
Idcirco Dominus in inferno descendit, ut his qui ab eo non poenaliter detinebantur viam aperiret revertendi ad coelos, secundum testimonium Isaiae dicentis: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. Viam quippe Christus in profundum maris posuit, quando, in infernum descendens, sanctis iter ad coelos revertendi monstravit.
16 [

16. Totus sententiae sensus et ordo est apud Greg., lib. IV Moral., cap. 32. LOAISA.

Ibid. De duplici inferno ita Greg., lib. Moral. XII, cap. 7: Nec tamen ita iustorum animas ad infernum dicimus descendisse ut in locis poenalibus teneantur. Sed esse superiora inferni loca, esse alia inferiora credenda sunt, ut et in superioribus iusti requiescerent, et in inferioribus iniusti cruciarentur. Unde et Psalmista, psalm. LXXXV, propter praevenientem se Dei gratiam dicit: Eruisti animam meam ex inferno inferiori. L.

]
Sancti ex tempore resurrectionis Christi, statim ut de corpore exeunt, mox ad coelestem habitationem ascendunt, quod antiquis Patribus non dabatur. Nam ante adventum Salvatoris, quanquam sine poena supplicii, tamen non in coelo, sed in inferno sanctorum animae tenebantur, pro quibus absolvendis Dominus in infernum descendit.
17 [

17. Ad consummationem saeculi. Bignaeus alia addit, parenthesi inclusa, quae notat deesse in vulgata Editione, haberi tamen in antigraphis Mss. Ea ita se habent: Ubi forsitan percunctatur quispiam quid sit quod legitur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo? Quomodo promittitur hominibus coelorum ascensio, et magis, dum ipse dicat: Pater, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum, si tamen ipse solus ascendit in coelum? Sed si membra coniunxeris capiti, unus in se et in nobis Christus. Recte ergo et ipse ascendit solus, quia et nos in ipso ascensuri sumus. Exstant certe haec verba in Codice vetusto Florentino sancti Marci, qui saeculo XI antiquior est. AREV.

]
Christus in coelum ascendens discessit quidem carne, sed praesens est maiestate, secundum illud quod ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
18 [

18. Greg., lib. II Moral., cap. 21: Dextera Dei angelorum pars electa, sinistra autem Dei pars angelorum reproba designatur. Idem Isidorus, lib. Officiorum II. LOAISA.

Ibid. De dextra Patris in divinis agit etiam Fulgentius apud Vezzosium, qui quaedam in hanc rem annotavit pag. 265 tom. IV Institut. theologic., ex sancto Augustino, cap. 7 de fide et symbolo. AREV.

]
Sedet Christus ad dexteram Patris, non ut dexteram corpoream habeat Pater; sed dextera Patris beatitudo est, sicut sinistra miseria.
Isidorus HOME

bnf6413.124 csg228.51a ubbf_iii_0015g.14v

Isidorus, Sententiae, 1, XIII. De sensibus carnis. <<<     >>> XV. De sancto Spiritu.
monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2 > 7 > 21 > 8 > 3 > 18 > 15 > 11 > 113 > 3 > 51 > 17 > 5 > 25 > 15 > 11 > 14 > 101 > 12 > 31 > 2 > 13 > 4 > 26 > 121 > 27 > 17 > 25 > 1 > 23 > 19 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik