monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2 > 7 > 21 > 8 > 3 > 18 > 15 > 11 > 113 > 3 > 51 > 17 > 5 > 25 > 15 > 11 > 14 > 101 > 12 > 31 > 2 > 13 > 4 > 26 > 121 > 27 > 17 > 25 > 1 > 23 > 19 > 14 > 10 > 12
Isidorus, Sententiae, 1, XI. De homine. <<<     >>> XIII. De sensibus carnis.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT XII. De anima caeterisque sensibus.

1 [

CAP. XII.---N. 1. Vita corporis. Ex August. de Spiritu et Anima. LOAISA.

Ibid. De hoc argumento Taio, cap. 21 lib. I. AREV.

]
Vita corporis anima, vita animae Deus est. Et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo.
2 [

2. Anima . . . non est homo. Isidorus vocis Etymologiam consideravit in hac sententia, ut homo dicatur ab humo quod est corpus, et non ab anima. Id explicat lib. Etymolog. XI, cap. 1: Homo proprie ab humo dicitur, abusive vero pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est, ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo. Idem, lib. II Differentiarum, cap. 1; divus Greg., lib. XII Moral., cap. 16: Eo enim, inquit, quod dicitur homo, terrenus exprimitur, et infirmus; homo enim ab humo appellatus est. Cicero de Natura Deorum: Deus hominem, inquit, humo excitatum, celsum et erectum constituit. Verum Aug., lib. XIX de Civitate Dei, cap. 3, diluit hanc quaestionem ex sententia Varronis, qui hominem dici putat proprie ex utraque substantia compositum, anima et corpore; et lib. de Moribus Eccles., cap. 4, difficile dixit esse hanc controversiam diiudicare; aut si ratione facile, oratione longum est. Idem Hieronymus ad Damasum, in explanatione Symboli, et Magister Sententiarum, in III, dist. 2, errare eos affirmat qui dicunt hominem non a substantia, sed a proprietate dici. Verum noster Isidorus vocis etymon explicat, non hominis naturam. Et de homine exteriori disserit, de quo Paulus, II ad Cor.: Licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. L.

Ibid. Male ergo. Id divus August., lib. de Haeres. cap. 86, attribuit Tertulliano. Et refellit lib. de Quantitate animae. De Tertulliano autem Africae provinciae presbytero, qui primo illic illustris habitus est, postea vero in turpem haeresim Montani impostoris et aliorum prolapsus est, Hieronymus in epistola ad Magnum oratorem; Niceph., lib. IV, cap. 34; Vincentius Lirinensis; et Hilarius, in commentariis ad Matthaeum. L.

Ibid. Ex humo factum. Observat Vezzosius quod etsi non impugnandum est, quod Isidorus cum sancto Gregorio docet, tamen constat hominem dici suppositum, sive personam ex duabus naturis, anima et corpore constantem. Etsi homo ab humo vocatus est, quod in Genesi dicitur formatus de limo terrae, certe quod idem homo dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei, non dicitur, eodem fatente Isidoro, quia de humo est, sed quia et anima constat, quae de humo non est. Verum his pro Isidoro iam occurrerat Loaisa in sua nota, si recte perpendatur. AREV.

]
Anima hominis non est homo, sed corpus, quod ex humo factum est, id tantum homo est. Inhabitando autem in corpore anima, ex ipso participio carnis hominis nomen accepit, sicut Apostolus interiorem hominem dicit animam, non carnem, conditam esse ad Dei imaginem. Male ergo a quibusdam creditur animam hominis esse corpoream, quae propter id ad Dei imaginem facta est, ut si non incommutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret.
3 Sicut angeli, ita et animae; habent enim initium, finem vero nullum. Nam quaedam in rebus temporalia sunt, quaedam perpetua, quaedam vero sempiterna. Temporalia sunt quibus inest ortus et obitus; perpetua quibus ortus, non terminus; sempiterna, quibus nec ortus, nec terminus.
4 [

4. Non esse partem. August., de spiritu et anima. Et idem Isid., lib. II Different., cap. 27, et Concil. Bracarens. 1, can. 5. LOAISA.

Ibid. Philosophorum, etc. Animam esse corporis formam probavit conc. Vienn., sub Clem. V, et conc. Lateran. sess. 8, sub Iulio II et Leone X. August., lib. de eccles. Dog., cap. 13, et Greg., lib. VII epist. Regist., cap. 33, Secundino. Omnes fere haereses de anima in hac sententia Isidorus complexus est, quas neoterici copiose refellunt. LOAISA.

]
Animam non esse partem divinae substantiae, vel naturae; nec esse eam priusquam corpori misceatur, constat; sed tunc eam creari, quando et corpus creatur, cui admisceri videtur. Philosophorum sententiae dicunt esse animam, priusquam nascatur in corpore. Quod verum esse nullis approbatur indiciis. Nam utrum antea fuissemus, nec ipsi novimus, nec quis hominum dicat habemus. Non est ergo quaerendum quod quaerendo magis est irridendum.
5 Gentiles et haeretici de anima disputare conantur, sed quomodo de illa aliquid recte sentire possunt, qui auctorem ad cuius imaginem facta est non noverunt? Et ideo multa errore digna dixerunt.
6 [

6. Mutabilis. Gregor., lib. XXV Moral., cap. 3; et Aug., de verae vitae Cognitione, cap. 5. LOAISA.

]
Mutabilis est anima, non localiter, sed temporaliter, suis affectionibus. Corpus autem, et loco, et tempore mutabile est, quia et tempore mutatur, et loco variatur. Quod est ad corpus mutatio locorum, hoc est ad animam mutabilitas cogitationum. Quae varietas malae motionis tunc menti inhaesit, quando ab aeternorum contemplatione primus homo recedens in illo stare noluit, a quo male recessit, et iusta damnatione inconstans, per rerum raptus varietatem defluxit.
7 [

7. Al., quod corrumpitur, pro corruptibile, et habitatio, pro inhabitatio. AREV.

]
Multum ex sua natura splendorem possidet anima, sed fuscatur commistione carnis, qua retinetur inclusa. Ex eius enim parte vertitur ad peccandi infirmitatem, Salomone docente: Corpus corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.
Isidorus HOME

bnf6413.119 csg228.46 ubbf_iii_0015g.13r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik