| 1 | [ CAP. XI.---N. 1. Communia. Ita Sancti interpretantur illud Sapientiae I: Hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Et illud Matth. ultimo: Praedicate Evangelium omni creaturae, ut nomine omnis creaturae homo intelligatur; praesertim Gregorius, homil. 29, in Ascensione Domini, et lib. VI Moral., cap. 7. De hac re supra, cap. 10. LOAISA. Ibid. Caeteris. Gregor., lib. Moral. IX, cap. 36, et August. super Gen., in lib. Imperfecto. LOAISA. Ibid. Vezzosius celebrem esse animadvertit sententiam sancti Gregorii, hominem commune aliquid habere cum omnibus creaturis. AREV. ] Omnia sub coelo propter hominem facta sunt, homo autem propter se ipsum; inde et omnia per figuram ad eius similitudinem referuntur. Communia homini omnia naturalia esse cum omnibus quae constant, et in homine omnia contineri, atque in eo omnium rerum naturam consistere (patet). Universitatis creaturae homo magna quaedam portio est; tantoque gradu est caeteris excellentior, quanto imagini divinae vicinior. Quantum caeteris creaturis praestat homo dignitate virtutis, ex ipsa reverentia discitur creationis, dum per omnia dixit Deus: Fiat et facta sunt, creare vero hominem eum quadam aeterni consilii deliberatione voluerit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. |
| 2 | Quia enim boni sumus naturaliter conditi, culpae quodam modo merito contra naturam mali sumus effecti. |
| 3 | Sicut praescivit Deus hominem peccaturum, ita et praescivit qualiter illum per suam gratiam repararet, qui suo arbitrio deperire potuisset. |
| 4 | [ 4. Simul creati sunt. Id patet ex illo Genes. I: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Homo enim utrumque sexum comprehendit. Unde Eva vocatur virago, et imago viri, homo vero imago et gloria Dei, a Paulo, I Cor. XI. Ita interpretatur August., lib. de Trinit. XII, cap. 7; et Gen. V dicitur: Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum, masculum et feminam creavit eos. Et Paulus, I ad Cor. XI, cum dicat: Sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, concludit: Omnia autem ex Deo. Ambros., ibi: Ambo unum sunt in natura. Id vocat Isidorus originaliter esse unum, specialiter vero postea mulier de latere viri formata est. Hanc Sententiam probat Gregorius lib. XXXIII Moral., cap. 10: Rerum quippe, inquit, substantia simul creata est; sed simul species formata non est, etc. Observa obiter Augustinum et Gregorium in rerum formatione dissentire, cum Augustinus multis in locis super Genesim probet omnia esse facta simul secundum substantiam, et secundum speciem, praesertim lib. IV super Genes. ad litteram, cap. 34. Gregorius vero dicit, in substantia esse facta simul, sed non in specie. In qua sententia est Isidorus hic, et lib. II Differentiarum, cap. 10. In creatione, inquit, mundi et formatione, in qua haec est differentia, quod originaliter secundum materiae substantiam simul cuncta creata sunt, secundum distinctionem vero rerum per sex dierum alternationem formata sunt. Philo, lib. I legis Allegoriarum, rusticanae simplicitatis esse inquit putare sex diebus, aut utique certo tempore, mundum conditum. Refellit hic Isidorus sententiam eorum qui dicunt androgynos creatos Adam et Evam, id est, hominem in quo duo sint corpora maris scilicet et feminae circa dorsum copulatos, ita ut esset homo a principio geminus, ut Plato, in Convivio, seu de Amore, asseruit, postea vero sectus, ut ex adverso ad prolis procreationem coniungerentur; e latere enim protoplasti, non e costa mulierem formatam affirmant, voce Hebraea, zela, latus et costam significante. In hac sententia fuit Franciscus Georgius. Verum divus August. Platonicos insectatur, lib. III de Genes. ad lit., cap. 22, inquiens: Rursus, ne in homine uterque sexus esse putaretur, sicut in his quos Androgynos vocant, pluraliter subiecta masculum et feminam creavit eos. L. Ibid. Mendum erat in nota Editionis Grialii: In die, quae creavit. AREV. ] Originaliter Adam et Eva simul creati sunt, specialiter vero postea mulier de latere viri formata est. Pariter ergo conditi sunt uterque, rationis ordine, non pariter temporis unitate. |
| 5 | [ 5. Ex Paul., I Cor. XI: Vir imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri. Mulier dicitur gloria viri, sicut opificium ex viro. August., de Catechiz. rudibus, explicat quo pacto vir potissimum dicatur imago Dei per subiectionem, unde Actorum XVII: Fecit ex uno omne genus hominum. LOAISA. ] Vir ad imaginem Dei factus est, mulier ad imaginem viri formata est; unde et illi lege naturae subiecta est. |
| 6 | Item vir propter semetipsum factus est, mulier ob adiutorium viri creata est. |
| 7 | [ 7. Terram manducabis. Ita interpretatur Gregorius, in Enarratione in septem psalmos poenitentiales, psalm. IV, exponens illud: Et terrae eius miserebitur: Per terram, inquit, accipimus peccatores; unde serpenti a Domino dictum est: Terram comedes omnibus diebus vitae tuae. Idem, lib. II Moral., cap. 30. Idem et Ambros., lib. de Poenitentia, cap. 13, et August., lib. de Agone Christ., cap. 1. LOAISA. Ibid. Propheta. Hieronymus interpretatur locum eodem modo. LOAISA. ] Homo propter peccatum tunc traditus est diabolo, quando audivit: Terra es, et in terram ibis. Tunc enim dictum est et diabolo: Terram manducabis. Unde et propheta ait: Serpenti pulvis panis eius. Serpens enim diabolus est; pulvis, impii; et ipsi sunt cibus diaboli. |
| 8 | Quia prava voluntate ad ima collabimur, recte ad bene agendum cum labore consurgimus: quod non ita esset, si delectatio flagitium primorum hominum non persuasisset quibus ad bene vivendum tantum velle sufficeret, et sine difficultate statim actio obtemperaret. |
| 9 | Divisio et pugna, ut sit in hominis animo, poena peccati est, ex primo homine in omnes eius filios propagata, ut qui noluit cum Deo esse unitus, esset in semetipso divisus, et qui imperanti Domino noluit esse subiectus, fieret sibimetipsi rebellis atque contrarius. Unde nec sibi poterit subiugari, si prius Deo non fuerit subiugatus, sibique serviet nolens, qui Deo noluit volens. |
| 10 | [ 10. In labore miser, etc. Aureus Isidori locus (ait Vezzosius) Magni Gregorii ingenium redolens. AREV. ] Quam varie per diversa humanum defluxit genus, dum se ab una stabili semperque manente divinitatis soliditate subtraxit! Nam dum opus quodlibet appetit, quasi ibi iam requiem mentis infigit. Sed dum ei non sufficit, mutata intentione, ad alias atque alias actiones transit; dumque per diversa requiem solidam quaerit, nec invenit, in labore miser et varietate vivit, et vacuus a requie manet. Quamvis eadem mutabilitas non sit homini concreata, sed pro merito primae praevaricationis illi accesserit, iam tamen naturalis facta est, quia originaliter, a primo homine, sicut et mors, in omnes homines transit. |