| 1 | [ CAP. X.---N. 1. Nomen. Ex Greg., hom. 34 in Evang. LOAISA. Ibid. De angelis agit Taio, cap. 12, 13, 14, lib. I. In Isidorianis, cap. 72, n. 20 et seqq., observavi totum hoc caput in nonnullis Mss. exhiberi sub titulo sermonis sancti Isidori, nonnullis ex sancto Gregorio Magno additis. Monitum quod Constantinus Caietanus ad hunc sermonem praemisit, loc. cit. repraesentavi. AREV. ] Angelorum nomen officii est, non naturae; nam secundum naturam spiritus nuncupantur. Quando enim de coelis ad annuntiandum hominibus mittuntur, ex ipsa annuntiatione angeli nominantur; natura enim spiritus sunt. Tunc autem angeli vocantur quando mittuntur. |
| 2 | [ 2. Mutabilis. Gregor., lib. V Moral., cap. 29, et lib. XV, cap. 4, et Fulg., de Fid. ad Pet., cap. 23. L. Ibid. Charitas. In aliquibus mss. Cod. est claritas sempiterna; verum legendum, ut in Editis, charitas; sic enim habet Gregor., lib. Moral. V, cap. 29. Unde sententia haec desumpta est: Quia ergo ipsa quoque natura angelica est in semetipsa mutabilis, quam videlicet mutabilitatem vicit per hoc quod ei qui semper idem est vinculis amoris alligatur, etc. LOAISA. Ibid. Apostata. Gregorius, lib. Moral. IV, cap. 13, de apostata angelo interpretatur illud Apoc. XX: Vidi Angelum descendentem de coelo, et habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum. Et illud quod est infra: Cum completi fuerint mille anni, solvetur Satanas; ubi sic inquit: Ille enim apostata angelus, qui ita conditus fuerat, ut angelorum caeteris legionibus emineret, ita superbiendo succubuit, ut tunc stantium angelorum ditioni substratus sit. Quatenus, vel nunc ad utilitatem nostram eis ministrantibus religatus lateat, vel tunc ad probationem nostram, eis relaxantibus, totis se suis contra nos viribus solutus exerceat. LOAISA. ] Natura angelorum mutabilis est, quia inest illis mutabilitas in natura; sed facit eos incorruptos charitas sempiterna. Gratia dicimus, non natura esse incommutabiles angelos. Nam si natura incommutabiles essent, diabolus non utique cecidisset. Mutabilitatem itaque naturae suffragatur in illis contemplatio Creatoris; inde et privatus est apostata angelus, dum fortitudinem suam, non a Deo sed a se voluit custodiri. |
| 3 | Ante omnem creaturam angeli facti sunt, dum dictum est Fiat lux; de ipsis enim dicit Scriptura: Prior omnium creata est sapientia. Lux enim dicuntur participando luci aeternae. Sapientia enim dicuntur ingenitae inhaerendo Sapientiae. Et dum sunt mutabiles natura, non tamen sinit eos contemplatio mutari divina. |
| 4 | [ 4. Ante omnem. Gregor., lib. Moral. XXXII, cap. 18. LOAISA. Ibid. Isaeus, in not. ad Lactantium, lib. II de Institut., cap. 9, agit de tempore creationis angelorum, quam multis ante hunc mundum saeculis peractam Isidorum hoc loco docere ait cum multis aliis; ac notat nonnullos ex schola sancti Thomae male asseruisse hunc errorem esse in fide. Certe antiquissimi quique Patres, praesertim Graeci, ante coelum corporaque omnia angelos conditos fuisse docent. Verum Isidori mentem ambiguam videri Petavius asserit lib. I de Angelis, cap. 15, num. 5. Isidorus, ut ego arbitror, sententiam Gregorii Magni tenet, lib. XXVIII Moral., cap. 14, qui angelos matutina astra vocari ait, quia primi in tempore conditi creduntur, neque tamen prima die una cum luce, sed ante hanc productos indicat. AREV. ] Ante omnem creationem mundi creati sunt angeli, et ante omnem creationem angelorum diabolus conditus est, sicut scriptum est: Ipse est principium viarum Dei. Unde et ad comparationem angelorum archangelus appellatus est. Prius enim creatus exstitit ordinis praelatione, non temporis quantitate. |
| 5 | [ 5. Ex qua fiducia cecidit. Forte, ex quo fiducia cecidit. Nonnulli inserunt, inter angelos diabolum constat excellentia praelationis, ex qua fiducia, etc. Quali superbiae genere, aut qua cogitatione diabolus tumuerit, inquirunt theologi. Vide comment. ad Prudentium, Hamartig., vers. 169: Inflatur, dum grande tumens, sese altius effert, Ostentatque suos licito iactantius ignes. AREV. ] Primatum habuisse inter angelos diabolum, ex qua fiducia cecidit, ita ut sine reparatione laberetur. Cuius praelationis excellentiam propheta his verbis annuntiat: «Cedri non fuerunt altiores illo, in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem illius: Omne lignum paradisi non est assimilatum illi»; quoniam speciosiorem fecit eum Deus. |
| 6 | [ 6. Distat. Ex Gregor., ibid. LOAISA. Ibid. Veritatis. In Editis erat virtutis, verum posui veritatis, consentientibus omn. mss. C. Et quamvis locus sit deductus ex Gregor., hanc vocem Isidorus addit sententiae Greg.; sic enim est apud eum, lib. XXXII Moral., cap. 18: Ut quo subtilior est eius natura, eo in illo similitudo Dei plenius creditur expressa. L. ] Distat conditio angeli a conditione hominis; homo enim ad Dei similitudinem conditus est, archangelus vero qui lapsus est signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Domino per Ezechielem: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quanto enim subtilior est eius natura, tanto plenius exstitit ad similitudinem divinae veritatis expressa. |
| 7 | [ 7. Prius de coelo. August., XI de Gen. ad litteram. L. ] Prius de coelo cecidisse diabolum (creditur) quam homo conderetur. Nam mox ut factus est, in superbiam erupit, et praecipitatus est de coelo. Nam iuxta veritatis testimonium ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, quia statim ut factus est, cecidit. Fuit quidem in veritate conditus, sed non stando confestim a veritate est lapsus. |
| 8 | Uno superbiae lapsu, dum Deo per tumorem se conferunt, et homo cecidit, et diabolus; sed homo reversus ad poenitentiam Deo se inferiorem esse cognoscit. Diabolus vero non solum hoc contentus, quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper etiam superiorem Deo se dicit, secundum Apostoli dictum, qui ait de antichristo: Qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. |
| 9 | Diabolus ideo iam non petet veniam, quia non compungitur ad poenitentiam; membra vero eius per hypocrisim deprecantur, quod tamen pro mala conscientia adipisci non merentur. |
| 10 | [ 10. Discat. Ex Gregor., lib. Moral. XXII, cap. 5. L. ] Discat humana miseria quod ea causa citius provocetur Deus praestare veniam, dum infirmo compatitur homini, quia ipse traxit ex parte inferiori peccandi infirmitatem, hoc est, ex carne, qua inclusa anima detinetur. |
| 11 | [ 11. Memento. Locus est psalm. CII. In Vulgata habetur: Recordatus est quoniam pulvis sumus. L. ] Apostatae angeli ideo veniam non habent, quia carnalis fragilitatis nulla infirmitate gravati sunt, ut peccarent; homines autem post peccatum idcirco revertuntur ad veniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis: ideoque pro infirma carnis conditione reditus patet homini ad salutem, sicut et Psalmus dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod terra sumus. Et iterum: Memorare, inquit, quae mea substantia. |
| 12 | Postquam apostatae angeli ceciderunt, caeteri perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem in principio repetitur Fiat firmamentum, et vocatum est firmamentum coelum. Nimirum ostendens quod post angelorum ruinam hi qui permanserunt firmitatem meruerunt aeternae perseverantiae et beatitudinis quam antea minus acceperant. Unde oportet agnosci quod malorum iniquitas sanctorum serviat utilitati, quia unde mali corruunt, inde boni proficiunt. |
| 13 | Bonorum angelorum numerus, qui post ruinam angelorum malorum est diminutus, ex numero electorum hominum supplebitur, qui numerus soli Deo est cognitus. |
| 14 | Inter angelos distantia postestatum est, et pro graduum dignitate ministeria eisdem sunt distributa; aliique aliis praeferuntur, tam culmine potestatis quam scientia virtutis; subministrant igitur alii aliorum praeceptis, atque obediunt iussis. Unde et ad prophetam Zachariam Angelus angelum mittit, et quaecunque annuntiare debeat praecipit. |
| 15 | [ 15. Nomen. Ex Gregor., homil. 34 in Evang., et lib. XXXII Moral., cap. 18. LOAISA. Ibid. De ordinibus angelorum Vezzosius plura notaverat ad cap. 58 Enchiridii Augustiniani, part II, pag. 443 et seqq. AREV. ] Novem esse distinctiones vel ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est: angelos, archangelos, thronos, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim. Horum ordinum numerum etiam Ezechiel propheta describit, sub totidem nominibus lapidum, cum de primatu apostatae angeli loqueretur. Omnis, inquit, lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et iaspis, chrysolithus, et onyx, beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus. Quo numero lapidum ipsi ordines designati sunt angelorum, quos apostata angelus ante lapsum, quasi in vestimento ornamenti sui, affixos habuit, ad quorum comparationem, dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit, et cor suum ad superbiam elevavit. |
| 16 | Angeli semper in Deo gaudent, non in se. Malus vero ideo est diabolus, quia non quae Dei, sed quae sua sunt requisivit. Nulla autem maior iniquitas quam non in Deo, sed in se velle quempiam gloriari. |
| 17 | [ 17. Angeli. Augustin. idem, lib. XII de Civit., c. 1. L ] Angeli in verbo Dei cognoscunt omnia, antequam in re fiant; et quae apud homines adhuc futura sunt, angeli iam, revelante Deo, noverunt. Praevaricatores angeli, etiam sanctitate amissa, non tamen amiserunt vivacem creaturae angelicae sensum. Triplici enim modo praescientiae acumine vigent, id est, subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione superiorum potestatum. |
| 18 | Quoties Deus quocunque flagello huic mundo irascitur, ad ministerium vindictae apostatae angeli mittuntur: qui tamen divina potestate coercentur, ne tantum noceant quantum cupiunt. Boni tamen angeli ad ministerium salutis humanae deputati sunt, ut curas administrent mundi, et regant omnia iussu Dei, testante Apostolo: Nonne omnes, inquit, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis? |
| 19 | [ 19. Angeli. August., lib. XV de Civitat., cap. 23, et lib. de Mirab. sacrae Scripturae, lib. III; et Gregor., lib. XVIII Moral., cap. 2; lib. XVII, cap. 8. LOAISA. ] Angeli corpora in quibus hominibus apparent, de superno aere sumunt, solidamque speciem ex coelesti elemento induunt, per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur. |
| 20 | Singulae gentes praepositos angelos habere creduntur, quod ostenditur testimonio angeli Danieli loquentis: Ego (inquit) veni ut nuntiarem tibi, sed princeps regni Persarum restitit mihi. Et post alia: Non est qui me adiuvet, nisi Michael princeps vester. |
| 21 | [ 21. Angelos habere. August., serm. 68, ad fratres in erem. Matth. XVIII. LOAISA. Ibid. Quod singulae gentes, et omnes homines angelos tutelares habeant, ostendit Petavius, lib. II de Angelis, cap. 8, iisdem Scripturae locis quibus innititur Isidorus, eiusdemque Isidori et aliorum Patrum auctoritate. AREV. ] Item omnes homines angelos habere probantur, loquente Domino in Evangelio: Amen dico vobis quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui est in coelis. Unde et Petrus, in Actibus apostolorum, cum pulsaret ianuam, dixerunt intus apostoli: Non est Petrus, sed angelus eius est. |
| 22 | [ 22. Si Deum. Ex Gregor. tota sententia, lib. XVIII Moral., cap. 28. LOAISA. ] Si Deum angeli contuentur et vident, cur Petrus apostolus dixit: In quem desiderant angeli Dei conspicere? Iterum, si eum non contuentur, nec vident, quomodo, iuxta sententiam Domini, angeli eorum semper vident faciem Patris, qui in coelis est? Sed bene utrumque est. Nam veraciter credimus quod Deum angeli et vident et videre desiderant, et habent et habere festinant, et amant et amare nituntur. |
| 23 | [ 23. Sanctus Iulianus Toletanus, lib. II Antikeimenon, interrog. 78, eodem modo hanc difficultatem solvit; sed ubi Isidorus habet necessitatem, necessitas, etc., Iulianus anxietatem, anxietas, etc., semper repetit; quod fortasse melius est. AREV. ] Si enim sic videre desiderant, ut effectu desiderii non perfruantur, desiderium hoc necessitatem habet, necessitas ista poenalis est; sed a beatis angelis omnis poena longe est, quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum si eos dicimus Dei visione satiari, satietas fastidium habere solet, et scimus illos Dei visionem, quam et desiderant, fastidire non posse. |
| 24 | Quid ergo est nisi ut miro modo simul utrumque credamus, quia et desiderant, et satiantur? Sed desiderant sine labore, et satiantur sine fastidio. Ne enim sit in desiderio necessitas, desiderantes satiantur. Et iterum, ne sit in satietate fastidium, satiari desiderant. Vident ergo angeli faciem Patris per satietatem; sed quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant in eum prospicere semper. |
| 25 | [ 25. Ubicumque, etc. August., lib. II de Trinit. L. ] Ubicunque in Scripturis sanctis, pro Deo angelus ponitur, non Pater, non Spiritus sanctus, sed pro incarnationis dispensatione solus Filius intelligitur. |
| 26 | [ 26. Ante Dom., etc Greg., lib. XXVII Mor., cap. 8. L. ] Ante dominicae incarnationis adventum discordia inter angelos et homines fuit. Veniens autem Christus pacem in se, et angelis, et hominibus fecit. Eo quippe nato, clamaverunt angeli: In terra pax hominibus bonae voluntatis. Per incarnationem igitur Christi non solum Deo reconciliatus est homo, verum etiam pax inter homines et angelos reformata est. |
| 27 | Discordia igitur ante adventum Christi hominum et angelorum fuisse per id maxime agnoscitur, quod salutati in Veteri Testamento ab hominibus angeli, despiciunt se salutari ab eis. Quod in Novo Testamento a Ioanne factum non solum reverenter angelus suscipit, verum etiam ne faciat interdicit. |
| 28 | Ob hoc homo in Veteri Testamento despicitur, nec resalutatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in Deum. |
| 29 | [ 29. In sermone quem Isidori nomine editum a Caietano dixi, post et angelis redditam haec adduntur ex sancto Gregorio deprompta, ut adverti in Isidorianis, cap. 72, n. 20. «Nonnunquam vero etiam per angelum humanis cordibus ita loquitur Deus, ut ipse quoque angelus mentis obtutibus praesentetur. Verbis namque per angelum loquitur Deus, cum nihil in imagine ostenditur, sed supernae verba locutionis audiuntur; sicut dicente Domino (Ioan. X): Pater, clarifica Filium tuum, ut filius tuus clarificet te; protinus respondetur: Clarificavi, et iterum clarificabo. Neque enim Deus, qui sine tempore impulsionis intimae clamat, in tempore per suam substantiam illam vocem edidit, quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit. Sed nimirum de coelestibus loquens, verba sua, quae audiri ab hominibus voluit, rationali creatura administrante formavit. Aliquando rebus per angelos loquitur Deus, cum nihil verbo dicitur; sed ea quae futura sunt, assumpta de elementis imagine nuntiantur. Sicut Ezechiel nil verborum audiens (cap. I) electri speciem in medio ignis vidit, ut videlicet, dum solam speciem aspiceret, quae essent in novissimis ventura, sentiret. Velut ad Danielem angelus Gabriel loquitur, ipso dicente: Factum est autem, cum viderem ego Daniel visionem, etc. (Hic multa referuntur ad verbum ex Danielis cap. VIII, X, XII.) Aliquando per angelos verbis simul et rebus loquitur Deus: cum quibusdam motibus insinuat hoc, quod sermonibus narrat. Neque enim Adam post culpam in divinitatis substantia videre Deum potuit, sed increpationis verba per angelum audivit. Aliquando imaginibus cordis oculis ostensis per angelos loquitur Deus, sicut Iacob (Gen. XXVIII) subnixam coelo scalam dormiens vidit, et sicut Petrus linteum reptilibus et quadrupedibus plenum (Act. X) in extasi raptus aspexit; qui nisi incorporeis haec oculis cerneret, in extasi non fuisset; sicut Paulo in visione noctis vir Macedo apparuit (Act. XVI), qui transire eum Macedoniam rogavit. Aliquando imaginibus, et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis per angelos loquitur Deus, sicut Abraham non solum tres viros videre potuit (Gen. XVIII), sed etiam terreno habitaculo suscipere; et non solum suscipere, sed eorum usibus etiam cibos adhibere. Nisi enim angeli quaedam nobis in terra nuntiantes, ad tempus ex aere corpora sumerent; exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent, nec cibos cum Abraham caperent, nisi propter nos solidum aliquid ex coelesti elemento gestarent. Nec mirum, quod illic ipsi, qui suscepti sunt, modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angelorum vocabulo exprimuntur, qui exterius ministrabant; et appellatione Domini ostenditur, qui eis interius praeerat, ut per hoc praesidentis imperium, et per illud claresceret officium ministrantium. Aliquando coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut baptizato Domino scriptum est (Matth. III, XVII); Quia de nube vox sonuit dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Aliquando terrenis substantiis per angelos loquitur Deus; sicut cum Balaam corripuit (Num. XXII), in ore asinae humana verba formavit. Aliquando simul terrenis et coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus; sicut ad Moysen in monte (Exod. III) cum iussionis suae verba dedit, ignem rubumque sociavit; atque aliud superius, aliud inferius iunxit: quod tamen tunc solum agitur, cum ex ipsa aliquid coniunctione signatur. Nam per succensum rubum Moysen alloquens, quid aliud ostendit, nisi quod eius populi ductor fieret, qui et legis flammam perciperet, et tamen peccati poenam nequaquam vitaret? Vel quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis, carnis nostrae peccata, quasi rubi spinas absumeret, et inconsumptam humanitatis nostrae substantiam, etiam in ipsa divinitatis flamma servaret? Nonnunquam vero humanis cordibus etiam per angelos Deus secreta eorum praesentia virtutem suae aspirationis infundit. Unde Zacharias ait (Zach. I): Dixit ad me angelus qui loquebatur in me. Dum ad se quidem, sed tamen in se loqui angelum dicit, liquido ostendit quod is qui ad ipsum verba fecerat per corpoream speciem, extra non esset. Unde et paulo post subdidit: Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur. Saepe enim non exterius apparent, sed sicut angelici spiritus voluntatem Dei prophetarum sensibus innotescunt, atque ita eos ad sublimia sublevant, et quaeque in rebus futura sunt, in causis originalibus praesentia demonstrant. Humanum namque cor ipsum carnis corruptibilis pondere gravatum, hanc ipsam corpulentiam suam quasi obicem sustinens, interna non penetrat, et grave exterius iacet, quia levantem manum interius non habet. Unde fit, sicut dictum est, ut prophetarum sensibus ipsa, ut est, subtilitas angelicae virtutis appareat, eorumque mens quo subtili spiritu tangitur levetur, et non iam pigra, torpensque in ima iaceat, sed repleta intimis afflatibus, ad superna conscendat, atque inde quasi de quodam rerum vertice, quae infra se ventura sunt, videat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre, et Spiritu sancto, vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Explicit.» AREV. ] Suscipitur autem homo a Deo, et reverenter salutatur ab angelo. Nam et Mariam angelus Gabriel legitur salutasse, et Ioanni angelum salutanti ab eodem angelo dicitur: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur per incarnationem dominicam pacem hominibus fuisse et angelis redditam. |