monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9
Isidorus, Sententiae, 1, VIII. De mundo. <<<     >>> X. De angelis.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT IX. Unde malum.

1 [

CAP. IX. N. 1. In Codice Goth. secunda sententia est: Creditur ab haereticis mentem a Deo, vitia a diabolo fuisse creata; unde ab ipsis duae naturae, bona et mala putantur. Sed vitium natura non est, et dum vere a diabolo sit, non tamen creatum est, non quia alicubi, aut aliquando. Verum haec sententia est quarta infra. Augustinus, tract. 2 expositionis in Ioannem interpretatur illud: Sine ipso factum est nihil, de peccato, et malo, quod nihil est. Et lib. de Natura boni. LOAISA.

Ibid. Taio, undenam sit malum, inquirit cap. 15 lib. I, ex Isidoro proficiens. Theologi in eadem quaestione versantur cum sancto Thoma, part. I, q. 49. AREV.

]
Malum a diabolo non est creatum, sed inventum; et ideo nihil est malum, quia sine Deo factum est nihil, Deus autem malum non fecit. Non quia alicubi aut aliquando erat malum, unde fieret diabolus malus, sed quia vitio suo, dum esset angelus bonus, superbiendo effectus est malus; et ideo recte dicitur ab eo inventum malum.
2 [

2. Ex Augustino, in Enchir. ad Laur., cap. 12, et lib. de Natura boni. LOAISA.

]
Nullam esse naturam mali constat, quia natura omnis aut incommutabilis ut Deus est, aut commutabilis ut creatura est. Malum vero ideo natura nulla est, quia accedendo in bonam naturam efficit eam vitiosam, quod cum discedit, natura manet, et malum quod inerat nusquam est. Ex eo quod vitium nocet naturae, agnoscitur vitium naturam non esse, quia nihil quod naturale est nocet.
3 Dum natura bona damnatur propter voluntatem malam, ipsa voluntas mala testis est naturae bonae, quae in tantum testatur eam esse bonam, ut illam Deus pro malo non relinquat inultam.
4 Creditur ab haereticis mentem a Deo, vitia a diabolo fuisse creata. Unde et ab ipsis duae naturae, bona et mala putantur. Sed vitium natura non est; et dum vere a diabolo sit, non tamen creatum est.
5 Quam ob causam permiserit Deus mali oboriri statum, nisi ut ex contrariis malis bonae naturae decor emineret? Modus iste etiam in verbis esse comperitur. Qui modus antitheton Graece dicitur, quod Latine oppositum, vel contrapositum nominatur et fit pulchra locutio, quando mox contraria positis proferuntur. Ita et in rebus permistum est malum, ut naturae bonum ad comparationem excelleret mali.
6 [

6. Si bene utantur. Scilicet creaturae, vel potius passivo more Isidorus utor adhibet. AREV.

]
Fecit Deus omnia valde bona. Nihil ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis videntur esse poenalia, si bene utantur, et bona, et prospera sunt, si male utantur, nocent. Ita ergo perpendenda est creatura ex nostro usu non bona, nam ex sua natura valde bona.
7 Si radas supercilium hominis, parvam rem demes, sed totius corporis ingeris foeditatem; ita et in universitate creaturae est: si extremum vermiculum natura malum dixeris, universae creaturae iniuriam facis.
8 Cuncta mala per peccatum primi hominis pro poena sunt translata in universum genus humanum. Proinde quaecunque videntur mala, partim nobis saeviunt origine, partim culpa.
9 Mala dicunt multa in creaturis perversi, ut ignem, quia urit; ut ferrum, quia occidit; ut feram, quia mordet, sed commoda ipsorum non intendens homo, accusat in illis quod sibi debet potius imputare; cuius pro peccato ista effecta sunt noxia, quae illi omni ex parte fuerunt ante peccatum subiecta. Nostro vitio, non sua natura, nobis mala sunt ea quae nobis nocent. Nam lux, dum sit bona, infirmis oculis noxia est, et tunc oculorum vitium, non lucis est; sic et caetera.
10 [

10. Creaturae. Locus est Sapientiae XVI: Creatura (inquit) tibi factori deserviens exardescit in tormentum adversus iniustos, etc. Pro exardescit autem in aliquibus mss. est excandescit. LOAISA.

Ibid. Exigere poenam. Al., exigit poena. Vetus Editio exigente poena. Pro pugnabit cum eo, meus Cod. ms. pugnabit pro eo. Deinde pro lenior alii levior. AREV.

]
Cum creaturarum stimulis et elementorum adversitatibus homo verberatur, peccati hoc exigere poenam, ut Deo superbiens homo ea quae infra ipsum sunt patiatur adversa. Unde et in Sapientia legitur pro Deo: Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Merito ergo peccatorum hoc actum est, ut naturaliter prospera mutentur homini in adversa. Unde et Salomon: Creatura exardescit in tormentum, adversus iniustos, et lenior est ad benefaciendum his qui in Deo confidunt.
11 Non erit caro subiecta animae, nec vitium rationi, si animus non est subditus Conditori. Tunc autem recte subiiciuntur nobis omnia quae sub nobis sunt, si nos subiicimur ei a quo nobis illa subiecta sunt. Nam et quae videntur esse subiecta ei qui Deo subiectus non est, ille potius subiicitur eis, qui suam voluntatem subiugat amori eorum quae sibi subiecta existimat.
Isidorus HOME

bnf6413.103 csg228.26 ubbf_iii_0015g.7v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik