monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8
Isidorus, Sententiae, 1, VII. De temporibus. <<<     >>> IX. Unde malum.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT VIII. De mundo.

1 [

CAP. VIII. N. 1. Taio de hoc argumento, cap. 16 libri I, ubi quaedam ex Isidoro sumit. AREV.

]
Mundus ex rebus visibilibus, sed tamen investigabilibus constat. Homo autem ex rerum universitate compositus, alter in brevi quodam modo creatus est mundus.
2 [

2. Unde a Paulo appellatur creatura mundi, ad Rom. I: Invisibilia Dei a creatura mundi, eo quod sua natura complectatur omnia. Quamvis hunc locum aliter interpretatur Hieronymus, et Theophil.: a creatura mundi, inquiunt, id est, a creatione et constitutione, id enim etiam significat vox Graeca κτίσις: sed primae expositioni favet illud: Quod continet omnia, scientiam habet vocis; et Gregorius, lib. Moral. VI, cap. 7, dum de homine interpretatur Marci locum cap. 6: Praedicate Evangelium omni creaturae, id est, homini, qui commune aliquid habet cum omnibus creaturis; esse, augeri, sentiendo vivere, et intelligere. LOAISA.

]
Ratio mundi de uno consideranda est homine. Nam sicut per dimensiones aetatum ad finem homo vergit, ita et mundus per hoc quod distenditur tempore, deficit, quia unde homo atque mundus crescere videtur, inde uterque minuitur.
3 [

3. Augustin., de Civit. Dei lib. XI, cap. 6, et lib. V super Genes., cap. 5. LOAISA.

]
Frustra dicitur per tanta retro tempora Deo vacanti novam pro mundo faciendo ortam fuisse cogitationem, quando in suo aeterno maneret consilio huius mundi constructio; nec tempus ante principium, sed aeternitas. Tempus vero a substitutione creaturae, non creatura coepit a tempore.
4 [

4. August., lib. III contra Maxim., cap. 2. LOAISA.

]
Quidam aiunt: Quid faciebat Deus antequam coelos faceret? Cur nova voluntas in Deo ut mundum conderet orta est? Sed nova voluntas in Deo exorta non est, quia etsi in re mundus non erat, in aeterna tamen ratione et consilio semper erat.
5 [

5. August., lib. de Genes. contra Manich., cap. 2. LOAISA.

]
Dicunt quidam: Quid subito voluit Deus facere mundum, quem ante non facit? Voluntatem Dei immutari arbitrantes, qui aliquando voluit quod aliquando non voluit. Quibus respondendum est: Voluntas Dei Deus est, quia non ipse aliud est, aliud voluntas eius, sed hoc est illi velle quod ipse est et quod ipse est, utique aeternum et incommutabile est. Haec est ergo voluntas eius.
6 [

6. August., lib. XII Confess. cap. 29, et lib. I. LOAISA.

]
Materies ex qua formatus est mundus [Gen. 1], origine, non tempore, res a se factas praecessit, ut sonus cantum. Prior enim est sonus cantu, quia suavitas cantilenae ad sonum vocis, non sonus pertinet ad suavitatem; ac per hoc utrumque simul sunt, sed ille ad quem pertinet cantus prior est, id est, sonus.
7 [

7. Nondum ea. Al., Nondum ex ea. AREV.

]
Materia ex qua coelum terraque formata est, ideo informis vocata est, quia nondum ea formata erant quae formari restabant, verum ipsa materia ex nihilo facta erat.
8 Aliud est aliquid fieri posse, aliud fieri necesse esse. Fieri necesse est, quod Deus naturis inservit; fieri autem posse est, quod extra cursum inditum naturarum Creator, ut faceret, quando voluit, reservavit.
9 [

9. Ex Augustino, lib. XI de Civit. Dei, cap. 9, et August., lib. de Genes. ad lit, cap. 3. LOAISA.

]
Non ex hoc substantiam babere credendae sunt tenebrae, quia dicit Dominus per prophetam: Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras [Isa. 45. 6, 7]; sed quia angelica natura, quae non est praevaricata, lux dicitur; illa autem quae praevaricata est tenebrarum nomine nuncupatur. Unde et in principio lux a tenebris dividitur. Sed quia et hos et illos Deus creavit, inde dicitur: Formans lucem et creans tenebras. Veruntamen bonos angelos non tantum creans, sed etiam formans; malos vero tantum creans, non formans. Hoc et de hominibus bonis malisque accipiendum est.
10 Post annumeratam coeli terraeque creaturam, ideo nominatur in Genesi Spiritus sanctus, ut quia superferri eum dici oportebat, ante illa nominarentur quorum creator Spiritus sanctus superferri diceretur. Quod et Apostolus indicat [Ephes. 3], dum supereminentem viam charitatis demonstrat.
11 [

11. Ex August. lib. III Confess. cap. 9. LOAISA.

]
Ideo superferri aquis sanctus dicitur Spiritus, quia donum est Dei in quo subsistentes requiescimus, atque protegendo nos superfertur nobis.
12 Unaquaeque natura suo pondere nititur. Ignis autem et oleum merito superiora semper appetunt, quia per ipsorum figuram superferri universae creaturae Spiritus sanctus probatur.
13 [

13. Quaerit beatus Athanasius in Quaestion. ad Antiochum principem, quaestione prima, unde facti sunt angeli. Creatos vero angelos ante mundi constitutionem censuere multi ex antiquis Patribus, Dionysius Areopagita, lib. de Coelesti Hierarchia, cap. 10, et divus Maximus in prima Centuria theolog., et Constitut. apostolorum; Clemens, lib. VIII, et Gregor. Nazianz., in sermone de Natali Christi, et in secundo de Pascha; et Damascenus, lib. II orthodoxae Fidei; et Epiphanius, adversus haereses, disputans contra haeresim Pauli Samosateni, et in synodica epistola Sophronii patriarcha Ierosolymitani missa ad Honorium principem. Quae epistola recitata fuit in sexta synodo, actione undecima, Versat questionem hanc Augustinus, lib. I super Genesim ad litteram, cap. 2, et concludit rem esse secretissimam, et humanis coniecturis impenetrabilem. Atque hi omnes in eo consentiunt, quod affirment angelos creatos ante mundi formationem. LOAISA.

Ibid. Creaturarum apud Luc., pro creaturae. LOAISA.

Ibid. Vesperascebat. Haec ex Augustino. Nam, ut Auctor est divus Thomas, in p. I, q. 58, art. 6, hoc quod dicitur de cognitione matutina et vespertina angelorum, introductum est ab Augustino, lib. IV super Genesim, cap. 22, et lib. V, cap. 4, et lib. XI de Civitate Dei, cap. 9. Qua de re subtiliter et doctissime disseruit Ioannes Picus Mirandula in Heptaplo. Divus Thomas sic explicat sententiam Augustini, ut hic Isidorus: Sicut in die consuetudo (inquit) mane est principium diei, vespere autem terminus; ita cognitio ipsius primordialis esse rerum, dicitur cognitio matutina. Et haec est secundum quod res sunt in verbo. Cognitio autem ipsius esse rei creatae, secundum quod in propria natura consistit, dicitur cognitio vespertina. LOAISA.

]
Dies prior factus angeli sunt, quorum propter unitatem insinuandam non dies primus, sed dies dictus est unus; et idcirco ipse repetitur semper in exsecutione creaturae. Qui dies, hoc est, natura angelorum, quando creaturam ipsam contemplabantur, quodammodo vesperascebat; non autem permanendo in eius creaturae contuitu, sed laudem eius ad Deum referens, eamque melius in divina ratione conspiciens, continuo mane fiebat. Si vero permaneret, neglecto Creatore, in creaturae aspectu iam non vespera, sed nox utique fieret.
14 [

14. August., lib XI de Civit. Dei, cap. 9, et lib. IV super Gen. ad lit. LOAISA.

]
Dum se creatura melius in Deo quam in se ipsa noverit, ipsa sui cognitio, quae maior in Deo est, dies et lux dicitur. Cognitio vero sua in seipsa, ad compensationem cognitionis illius, quae est in Deo, quia longe inferior est, vespera nominatur. Ideoque post vesperam mane fiebat [Gen. 1]. Quia dum suam in se cognitionem sibi satisfacere non agnosceret, ut se plenius nosse potuisset, ad Deum esse referebat creatura, in quo dies se agnoscendo melius fieret.
15 [

15. Legebatur antea Nam sic, verum male, consentientibus omnibus vet. Cod. et sequenti sententia, et Augustino, lib. I super Genes. ad litteram, cap. 2, et cap. 9, ubi de hac re accurate agit. LOAISA.

Ibid. Transitorie. Pro quo divus Augustinus dicit utrum temporaliter, an in verbi aeternitate, lib. I super Genesim ad litteram, cap. 2 et 9. LOAISA.

]
Non sic quemadmodum nos transitorie dicimus, fiat aliquid, sic Deus dixit Fiat coelum in principio. Illud enim sempiterne in verbo unico dictum est. Si transitorie dictum est a Deo Fiat, erat utique creatura aliqua, unde iam talis fieret vox. Sed quia antequam diceret Fiat, nulla exstitit creatura, ipsum Fiat quod dictum est, in aeternitate Verbi, non in vocis sono, enuntiatum est.
16 Non septies a Deo visa, septiesque laudata est creatura, quae antequam fieret perfecte ab illo est visa; sed dum nos singula videntes laudamus, fit tanquam ipse videat, laudetque per nos, sicut est illud: Non estis vos, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis [Matth. 10, 20]. Proinde sicut ipse et per nos loquitur, ita videt et laudat per nos; sed per se perenniter ac sempiterne videt, per nos vero temporaliter.
17 Attende universaliter creaturam in principio valde bonam vocari, singulariter vero tantum bonam, quia et membra corporis, cum sint singula bona, maius tamen bonum faciunt, dum singula omnia valde bonum corpus efficiunt.
18 [

18. Pulchrum ei, quod. Al., pulchrum est, quod. AREV.

]
Decor elementorum omnium in pulchro et apto consistit; sed pulchrum ei quod se ipsum est pulchrum, ut homo ex anima et membris omnibus constans. Aptum vero est, ut vestimentum et victus. Ideoque hominem dici pulchrum ad se, quia non vestimento et victui est homo necessarius, sed ista homini; ideo autem illa apta, quia non sibi, sicut homo, pulchra, aut ad se, sed ad aliud, id est, ad hominem accommodata, non sibimet necessaria. Hoc et de caeteris elementorum naturis dicendum est.
19 Cuncta quae sunt, et facta sunt, mira valde sunt, sed consuetudine viluerunt. Ideoque sic divina scrutare opera, ut semper ea cogites immensa.
Isidorus HOME

bnf6413.97 csg228.19 ubbf_iii_0015g.6r

Isidorus, Sententiae, 1, VII. De temporibus. <<<     >>> IX. Unde malum.
monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik