| 1 | [ CAP. VII. N. 1. Ex August., lib. I super Genes. ad litt., cap. 5, Genesis primo dicitur: In principio creavit Deus coelum et terram. Ex multis huius loci interpretationibus, quae a Basilio, Hilario, Hieronymo et Ambrosio traduntur, illam amplectitur, ut in principio significet in exordio temporis formatum coelum et terram fuisse. LOAISA. ] Nulla ante principium mundi fuisse tempora manifestum est, quia, dum sit ipsum tempus creatura, in principio tamen mundi factum esse credendum est. Ideo ergo principium dicitur, quod ex ipso coepit rerum universarum exordium. |
| 2 | [ 2. Ex Augustino, lib. XI Confess., cap. 12, et sequentibus, ubi dissolvit hanc quaestionem, quod praeteritum, et futurum, et praesens, non est spatium in rebus, sed cognoscuntur in animo, qui spectat futurum, attendit praesens, praeteritorum meminit. Philosophi mire se torquent in intelligentiae illius sententiae Aristotelis, IV Phys.: Tempus non est sine anima. Vide Gregor., lib. Moral. IV, cap. 2. LOAISA. ] Nullum spatium corporaliter habent tempora, quia ante abscedunt pene quam veniant. Ideoque in rebus nullus status est temporum, quia celeri creaturae motu mutantur. Nec centum anni unum tempus est; nec unus annus unum tempus est; nec unus mensis unum tempus est; nec dies, nec hora, quia, dum haec omnia particulis accedunt suis, et decedunt, quomodo unum dicendum est quod non simul est? |
| 3 | [ 3. Ex August. lib. XI Confess., cap. 20. Sunt enim haec in anima tria quaerenda. LOAISA. ] Utrum sit praeteritum, futurumve tempus, sicut praesens; et si est, scire oportet ubi est; sed adverte quod cuncta, et futura et praeterita et praesentia, in animo sunt potius requirenda. |
| 4 | [ 4. Ex Augustino; in eodem loco. LOAISA. ] Tria ista, praeterita, praesentia et futura in animo tantum inveniri constat, praeterita reminiscendo, praesentia contuendo, futura exspectando. Speramus igitur advenientia, intuemur praesentia, recolimus transeuntia. Haec non ita in Deo sunt, cui simul omnia adsunt. |