monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6
Isidorus, Sententiae, 1, V. Quod ex usu nostro quaedam species ad Deum referantur. <<<     >>> VII. De temporibus.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT VI. Quod Deo nulla temporum successio ascribatur.

1 [

CAP. VI. N. 1. Ex August., in Dialog. ad Oros, et Gregor., lib. XX Moral., cap. 23. LOAISA.

Ibid. Si semper. Aug., lib. de Civ. Dei XI, cap. 6. LOAISA.

Ibid. Haec sententia apud Taionem exstat lib. I, cap. 8. Petavius, t. I, lib. III, cap. 4, cum Isidoro nostro plures alios Graecos, Latinosque Patres de hoc argumento agentes describit. AREV.

]
Omnia tempora praecedit divina aeternitas, nec in Deo praeteritum, praesens, futurumve aliquod creditur, sed omnia praesentia in eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta complectitur. Alioquin mutabilis est Deus credendus, si ei successiones temporum ascribuntur. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed aeternitas; nec mutarentur tempora, sed starent.
2 Praesens, praeteritum et futurum nostrum est habere, non Dei. Verbi causa, dicimus pro praesenti, teneo Codicem; pro praeterito, tenui; pro futuro, tenebo. Universitatem vero Deus tenet; et pro tenuit, et tenebit, tenet dicitur.
3 [

3. Ex Augustino, lib. XII Confess., cap. 12. Duo reperio, inquit, quae fecisti, etc.; ubi interpretatur locum Genes. I: In principio creavit Deus coelum et terram. Et per coelum intelligit naturam intellectivam; per terram, primam materiam informem. Terra enim erat inanis et vacua. Est quippe materia prima, auctore Aristotele, I Physicorum, ab omni exspoliata et denudata forma ac specie. LOAISA.

Ibid. Al., Sed nec ipsorum angelorum discessio. AREV.

]
Sed nec ipsis angelis decessio accessiove est temporum. Nam duas esse in creaturis res, quibus vicissitudo temporum non valet, angelis scilicet, propter quod incommutabili inhaerent Creatori; sive materiae illi informi, priusquam ex ea omnia ista quae temporaliter iam volvuntur formarentur, nec ipsi utique valebat tempus. Tempus igitur non ad eas creaturas, quae supra coelos sunt, sed ad eas quae sub coelo sunt pertinere (cognoscitur). Non enim angelis accedunt tempora, vel succedunt, sed nobis, qui sub coelo versamur in hoc infimo mundo.
Isidorus HOME

bnf6413.95 csg228.16 ubbf_iii_0015g.5r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik