| 1 | [ CAP. V. N. 1. Ex D. Greg., lib. XX Moral., cap. 23, et Aug., lib. Quaest. ad Simplic., q. 2. De nominibus quae Deo attribuuntur divus Hieronymus librum scripsit. Est etiam apud August. liber de Essentia Divinitatis, qui de spiritualibus formulis apud Eucherium appellatur, a quibus Isidorus hic frequenter sententias accipit. LOAISA. Ibid. Iram. August., lib. I contra adversarium legis et prophet., cap. 20: Ira Dei non habet perturbati animi ardorem. E psalm. LXXVIII: Ira, et zelus, non sunt perturbationes Dei. Duo Cod. mss.: Iram sacra lectio nominavit, unus Ms. consentit cum Excuso. Iram et iracundiam promiscue in divinis litteris invenio Deo attribui. De ira Iob. IX: Deus, cuius irae nemo resistere potest. Et psalm. II: Loquetur ad eos in ira sua. Paulus: revelabitur ira Dei. Et: Thesaurizas tibi iram in die irae; et alia. De iracundia apud Isai. I et XXX: Me ad iracundiam provocastis. Et Ierem. IV; et Apocalyp. XV, plenas iracundiae Dei LOAISA Ibid. Confer Taionem, cap. 10, de hoc eodem argumento. Petavius, t. I, lib. III, cap. 3 n. 17 et seqq. ex his Isidori sententiis, quas ex Augustino Isidorum sumpsisse advertit, contra haereticum Vorstium disputat, qui voluntate Deum immutabilem esse negare ausus est. Apud Isidorum alii legunt vel turbationi accedere permutationem. Et mox, iracundiam pro iram, quo spectat nota Loaisae. AREV. ] Nostro usu zelare Deus dicitur, vel dolere. Horum enim motuum apud Deum perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est. Non ita est praecipitanda mentis sententia, ut credamus posse Deo furoris vel mutationis accidere perturbationem; sed ipsam aequitatem iustitiae, qua reos punit, iram sacra lectio nominavit, quoniam quod iudicantis aequum est, furor est, et indignatio patientis. |
| 2 | Ita ergo intelligere opus est et alias passiones, quas de affectione humana ducit Scriptura ad Deum, ut et iuxta se incommutabilis sit credendus, et tamen pro causarum effectibus, ut facilius intelligatur, nostrae locutionis et mutabilitatis genere appelletur. |
| 3 | [ 3. Tam clementer Deus. Ex Auctore Spect., cap. 12. LOAISA. ] Tam clementer Deus humanae consulit infirmitati? Ut quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis more se ipsum nobis insinuet. Unde et membrorum nostrorum qualitatem habere describitur, et passionum indigna dici de se voluit, quatenus ad sua, per nostra nos traheret, et dum condescendit nobis, consurgeremus ei. |
| 4 | [ 4. Locum mutilum in Excus. ex fide omnium ms. restitui, et lib. de Speculo apud August., cap. 13, ex quo tota sententia Isidori desumpta est: Multis siquidem modis, inquit, ad significandum te hominibus, de rebus inferioribus ad te species ducis, quem revera, iuxta propriam naturam, invisibilem constat esse et in totum incomprehensibilem et incircumscriptum. LOAISA. Ibid. Eucherius, de Spiritualibus formul., dupliciter explicat significationem huius vocis in Deo: Ambulare dicitur Deus, inquit, non de loco ad locum transeundo, quod impium est ita credere, sed deambulatio eius est in cordibus sanctorum delectari, sicut scriptum est: Et inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero illorum Deus. Vel certe ambulare Dei est in sanctis praedicatoribus suis de loco in locum transire. Haec Aug. Huius posterioris acceptionis Isidorus meminit supra, cap. 2, sententia 5: Dum localis, inquit, non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis, dum de loco ad locum praedicatur ab eis. Aliter vero deambulare Dei interpretatur ab Augustino, sermone 3 de Verbis Apostoli, super illud: Spiritu ambulate, et desideria carnis ne perfeceritis. Deambulat, inquit, in nobis praesentia maiestatis, si latitudinem invenerit charitatis. LOAISA. ] Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit; quem re vera iuxta propriam substantiam invisibilem esse et incorporeum constat. Plerumque de corporibus ad Deum sumuntur qualitatum species, quae tamen in Deo non sunt, quia in propria natura incorporeus est, et incircumscriptus, sed pro efficientiis causarum in ipso species rerum scribuntur, ut quia omnia videt, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod avertitur, ambulat; pro eo quod expectat stat. |
| 5 | [ 5. Locus est apud Hieronymum, ibidem, cap. 51: Iuravit Dominus exercituum per animam suam. Iurare Dei, Augustino auctore, promissionis est firmamentum. Sic super illud psalm. CIX: Iuravit Dominus, et sermone 17, de Adventu Domini in carne, et lib. de Civit. Dei XVI, cap. 32. LOAISA. Ibid. Vermis dicitur psalm. XXI. Ego sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis. Et Osee V: Ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Iacob. Et Iob 25: Homo putredo, et filius hominis vermis. Exponuntur haec ab Augustino, super Ioann., tom. II. Vermis significatur abiectus, et contemptus, et sine specie, et decore, Is. XXXIII, et psalm. CVIII. Et non homo, id est, non vir fortis et robustus, quam emphasim Chaldaeus paraphrastes expressit: Ego autem sum vermis, et debilis, et non fortis, portans vituperationes hominum. Greg., lib. XXX Moralium, cap. 29, sic inquit, exponens illud Iob XXXIX: Quis dimisit onagrum liberum? Nec indignum quis iudicet, per tale animal Dominum posse figurari, dum constat omnibus quia per significationem quamdam in Scriptura sacra, at vermis, et scarabaeus ponuntur. Sicut scriptum est: Ego autem sum vermis, et non homo. Et sicut apud Septuaginta Interpretes dicitur: Scarabaeus de ligno clamabit. Haec Gregorius. Est autem locus, quem innuit apud Habacuc. II: Lapis de pariete clamabit. Pro quo Septuaginta posuerunt: Καὶ Κάνθαρος ἐκ ξύλου φθέγξεται ταῦτα. Id est: Scarabaeus de ligno loquetur ea. Symmachus aliter: Iunctura aedificii lignea loquetur ea. Vide divum Hieronymum. LOAISA. ] Sic et in caeteris horum similibus ab humanis motibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens, et memorans. Hinc est quod propheta dicit: Iuravit Dominus exercituum per animam suam [Ierem. |
| 6 | [ 6. De divinis nominibus prolixa et varia est disputatio. Nam alia essentialiter dicuntur de Deo, ut sunt affirmativa, quae perfectionem significant; alia de Deo Patre, alia de Spiritu sancto per appropriationem; alia similitudine sumpta ex passionibus et perturbationibus creaturarum; alia vero per figuram qualia sunt agnus, leo, vermis. De his omnibus Dionysius Areopagita primus occulte et laconice disseruit, postea Hieronymus et Eucherius, ultimo divus Thomas via et ratione animum informavit. Neoterici aliqui non indocte in eodem argumento versantur, quamvis dum a Thoma recedunt, nec sibi, nec aliis sunt adiumento. LOAISA. Ibid. Loaisa in nota fortasse Ludovicum Legionensem innuere voluit, cuius liber de divinis Nominibus passim magnis laudibus extollitur, sed ita ut quaedam in eo reprehendantur. AREV. Ibid. Pessima distinctione locus erat corruptus in aliquibus Excusis. Frequens autem est in divinis litteris mortem, et sapientiam serpentem appellari. August., lib. III de Trinitate, cap. 10: Per serpentem enim intelligitur mors, quae facta est a serpente in paradiso, modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. LOAISA. Ibid. In propheta. Ex Greg., XXXII, Moral., cap. 6. LOAISA. Ibid. Substantiae eius. Nonnulli addunt quem re vera iuxta propriam substantiam invisibilem esse et incorporeum constat, quod iam praecessit. Hanc pessimam distinctionem Loaisa appellat. Codex vetustior Bibliothecae Sancti-Marci Florentiae plura interserit, videlicet, substantiae eius. Non secundum scientiam, sed secundum similitudinem species ducuntur ad Deum, neque pro substantiae proprietate, sed pro efficientia causarum; unde et apparuisse hominibus non legitur, nisi per assumptam creaturarum speciem. Falluntur, etc. AREV. ] Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. Nam et Christus agnus, non pro natura, sed pro innocentia; et leo, pro fortitudine, non pro natura; et serpens, pro morte et sapientia, non pro natura scribitur. Nam et in propheta plaustri portantis fenum species ducitur ad Deum [Amos |
| 7 | [ 7. Ex auctore Speculi, cap. 13. Falluntur, inquit, Anthropomorphitarum haeresis sectatores, qui dum legunt hominem ad imaginem, etc. Idem Greg., lib. Moral. XXXII, cap. 6. Cassianus, de Origine huius haeresis disserit collat. 10; Niceph. lib. XI, cap. 14, et Cyrillus ad episcopum Calosirium. LOAISA. ] Falluntur quidam stultorum, dum legunt, ad imaginem Dei factum esse hominem [Gen. |
| 8 | [ 8. Locus est apud Hieronymum et Euch. de Formul., et Gregor., lib. Moral. XXIV, cap. 3; et adducit illud Gen. XXXII: Et postquam Iacob cum angelo locutus est, ait: Vidi Dominum facie ad faciem; ac si dicat: Cognovi Dominum, quia me cognoscere ipse dignatus est. LOAISA. Ibid. In oratione. Ut nunc in orationibus Ecclesiasticis praeponuntur hi versus: Ostende nobis faciem tuam. Et salutare tuum da nobis, ex psalm. LXXIX. Et August., vel Eucherius, lib. de Essentia Divinitatis. Ostende nobis, Domine faciem tuam, et salvi erimus, hoc est, inquit, da nobis cognitionem tuam. LOAISA. ] Facies Dei in Scripturis sacris, non caro, sed divina cognitio intelligitur, ea quidem ratione, qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione Deo dicitur: Ostende nobis faciem tuam, ac si dicatur: Da nobis cognitionem tuam. |
| 9 | [ 9. Os Dei, ex Euch. et Greg., XXVII Mor., cap. 10. LOAISA. Ibid. Quo is qui. Huius figurae usum agnoscit Augustinus, lib. III de Trinitate, cap. 10, explicans locum illum Ioannis III: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, etc. Sic, inquit, per serpentem intelligitur mors, quae facta est in paradiso, modo locutionis per efficientem, id quod efficitur, demonstrante. Et rursus, eodem lib., cap. 11, sic exponit locum illum Genes. XXII: Nunc cognovi quia timeas Deum. LOAISA. Ibid. Al., ita et pro verbo os Dei ponitur. AREV. ] Os Dei Unigenitus eius est. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa et illa lingua, ita pro Dei verbo os ponitur, quia mos est ut verba ore formentur. Et si volueris genere locutionis illo demonstrare, quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur, bene os pro verbo ponis, sicut linguam pro verbis, sicut manum pro litteris. |
| 10 | [ 10. Interpretatur locum Pauli I ad Corinth XIII: Videmus nunc per speculum in aenigmate, ut Augustinus, ultimo de Trinitate, cap. 8 et 9. Gregorius vestigia Dei, quibus ad speciem supernam tendimus, multipliciter interpretatur, lib. Moral. X, cap. 6. LOAISA. ] Vestigia Dei sunt, quibus nunc Deus per speculum agnoscitur. Ad perfectum vero omnipotens reperitur, dum in futuro facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc vestigia comprehendere conantur; et hoc est quod per speculum videri Deus dicetur [I Cor. |