monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1 > 22 > 120 > 5 > 16 > 3 > 1 > 34 > 4
Isidorus, Sententiae, 1, III. Quod invisibilis sit Deus. <<<     >>> V. Quod ex usu nostro quaedam species ad Deum referantur.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT IV. Quod ex creaturae pulchritudine agnoscatur creator.

1 [

CAP. IV. N. 1. Ex Gregor., lib. Moral. XXVI, cap. 8. LOAISA.

Ibid. Ab hoc capite Taio diversum ordinem sententiarum servat, et de hac agit, cap. 9: Pro creaturarum . . . componitur, alii creaturae . . . comparatur. AREV.

]
Saepe ad incorpoream Creatoris magnitudinem creaturarum corporea magnitudo componitur, ut magna considerentur ex parvis, et ex visibilibus invisibilia aestimentur, atque ex pulchritudine factorum effector operum agnoscatur, non tamen parilitate consimili, sed ex quadam subdita et creata specie boni.
2 [

2. Similis est sententia in August. lib. II de libero Arbit., cap. 7. LOAISA.

Ibid. Al., Sicut opus, et ars. . . ut quia per amorem. AREV.

]
Sicut ars in artificem retorquet laudem, ita rerum Creator per creaturam suam laudatur; et quanto sit excellentior, ex ipsa operis conditione monstratur. Ex pulchritudine circumscriptae creaturae pulchritudinem suam, quae circumscribi nequit, facit Deus intelligi, ut ipsis vestigiis revertatur homo ad Deum, quibus aversus est, ut qui per amorem pulchritudinis creaturae, a Creatoris forma se abstulit, rursum per creaturae decorem ad Creatoris revertatur pulchritudinem.
3 [

3. Ex Aug., psalm. CXLVIII: Ipsa quidem per se (loquitur de irrationabilibus) voce sua et corde suo non laudant Deum, sed ab intelligentibus considerantur, per ipsa laudatur Deus. LOAISA.

Ibid. Al., quia eamdem laudem. AREV.

]
Quibusdam gradibus intelligentiae per creaturam progreditur homo ad intelligendum Deum creatorem, id est, ab insensibilibus surgens ad sensibilia; a sensibilibus surgens ad rationabilia; a rationabilibus surgens ad Creatorem. Intelligibilia per se collaudant Deum, irrationabilia et insensibilia non per se, sed per nos, dum ea considerantes Deum laudamus. Sed ideo dicuntur laudare ipsa, quia eadem laudem eorum parturit causa.
4 [

4. Antiquos philosophos vocat, qui de Dei natura varie scripserunt, et senserunt, ut Cicero in libris de Natura deorum docuit, et inter alia esse Deum animum per omnes mundi partes undique diffusum, et per omnem naturam commeantem, a quo cuncta quae nascuntur animalia vitam et spiritum capiant, quam sententiam Virgilius mire expressit. Principio coelum, ac terras, camposque liquentes. Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra. Spiritus intus alit, totamque infusa per artus. Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Vide Salvianum, lib. de Providentia. LOAISA.

]
Dixerunt antiqui, quod nihil tam hebes sit, quod non sensum habeat in Deum. Hinc est illud quod ex silice duro scintilla excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sentitur sensus, ubi se vita non sentit.
Isidorus HOME

bnf6413.90 csg228.9 ubbf_iii_0015g.3v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik