monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1 > 22 > 120 > 5 > 16 > 3 > 1 > 34 > 4 > 6 > 1 > 20 > 2 > 6 > 6 > 24 > 1 > 9 > 9 > 6 > 29 > 9 > 5 > 6 > 1 > 3
Isidorus, Sententiae, 1, II. Quod immensus et omnipotens sit Deus. <<<     >>> IV. Quod ex creaturae pulchritudine agnoscatur creator.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT III. Quod invisibilis sit Deus.

1 [

CAP. III. N. 1. Ex Greg., lib. XXVII Moral., cap. 4, ubi exponit illud: Ecce Deus magnus, vincens scientiam nostram.

Ibid. Pax. Locus est Pauli ad Philip. IV. Aug., in Enchir., ad Laur., cap. 63: Pax Dei, inquit, quae praecellit omnem intellectum, ut in eo quod dicit omnem, nec ipse intellectus sanctorum angelorum esse possit exemptus, sed Dei solius. LOAISA.

Ibid. Sola, etc. Videtur respexisse ad Incarnationis mysterium, aut etiam ad illud missionis genus, quo Verbum a Patre et Spiritu sancto mitti perhibetur, qua ratione Christus tertia dicitur ab eodem Isidoro persona, lib. I advers. Iud., cap. 4: Cuius Trinitatis sacramentum et Aggaeus propheta ita aperuit, ex persona Domini dicens: Spiritus meus erit in medio vestri. Ecce Deus, qui loquitur, ecce Spiritus eius. Post haec de tertia persona, id est, de Filio ita subiecit. Et mox ex Isai.: Et nunc Dominus meus misit me, et Spiritus eius; ecce duae personae, Dominus et Spiritus eius, qui mittunt, et tertia persona eiusdem Domini, qui mittitur. Mitti autem Filium non tantum a Patre, sed etiam a Spiritu sancto idem confirmat hoc lib., cap. 15, ex eod. Isai. loco: Et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius. Voluit fortasse Isid. hoc genere locutionis Arianorum et Nestorianorum haeresim refellere, quorum illi secundam Divinitatis personam impie negabant, hi quartam quoque (ut Maxentius adversus eosdem ait) nefarie addebant. LOAISA.

Ibid. Taio, in titulo: De id (pro de eo) quod invisibilis, vel incircumscriptus sit Deus. Notat Vezzosius, non dici Divinitatem, sed magnitudinem Divinitatis, ut locum accipiamus, non de visione simplici, sed de comprehensiva, ut theologi dicunt, qua res tota, quanta est, comprehenditur. Quae Dei comprehensio in creaturam non cadit. Quo autem sensu humanitas a Christo suscepta dicatur tertia in Trinitate persona, Grialius abunde explicuit in not. ad Exod., cap. 42, num. 3, videlicet quod Verbum sit una ex tribus personis Trinitatis. AREV.

]
Dum de Deo loquens Scriptura plerumque dicit: Ecce Deus, non quasi visibilem ostendit, sed ubique esse praesentem significat. Per id quod dicit: Ecce Dominus, vel quod magnitudinem divinitatis eius nullus possit sensus attingere, etiam nec angelicus, quamvis usque ad parilitatem angelicam humana post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum indefessa consurgat, videre tamen eius essentiam plene non valet, quam nec ipsa perfectio angelica in totum attingit scire, secundum Apostolum, qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum [Philipp. 4, 7], ut subaudias, etiam angelorum. Sola enim Trinitas sibi integre nota est, et humanitas a Christo suscepta, quae tertia est in Trinitate persona:
2 [

2. Greg., lib. Moral. V, cap. 20, et lib. Moral. XXVII, cap. 2. LOAISA.

Ibid. Opus. Ex Greg., lib. II dialog., cap. 15. LOAISA.

Ibid. Et ideo. Greg., lib. XXXII Moral., cap. 5, unde locus Isidori desumptus: Superna, inquit, sententia, etsi non est cognita, non tamen credatur iniusta, sed eo saltem iustum credatur omne quod patitur, quo nimirum constat quod Deo auctore patitur. LOAISA.

]
Intelligibiliter quodam miro modo Dei essentia sciri potest, dum esse creditur. Opus vero eius, quod utique aequari ei non potest, atque iudicia a nullo penitus sciuntur. Dei secreta iudicia non posse sensu penetrari, vel angelico, vel humano (constat). Et ideo quia occulta, sed iusta sunt, tantumdem venerari ea opus est, et timere, non discutere, aut inquirere, secundum Apostolum, qui ait: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit [I Cor. 2, 16]?
Isidorus HOME

bnf6413.89 csg228.7 ubbf_iii_0015g.3r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik