monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2
Isidorus, Sententiae, 1, PRIMUM. Quod Deus summus et incommutabilis sit. <<<     >>> III. Quod invisibilis sit Deus.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT II. Quod immensus et omnipotens sit Deus.

1 [

CAP. II. N. 1. Interpretatur locum Ierem. XXV: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus. Quem locum sic fere ad verbum explicat auctor Specul., apud Aug., cap. 21 et 22; Greg., hom. 8 super Ezech.; et Chrys., in hom. de sancto et adorando Spiritu, tom. III. LOAISA.

Ibid. Nec particulatim. Phrasis est auctoris Spec., cap. 2 et 3. Vide Hilar., II de Trinitate. LOAISA.

Ibid. Apud Taionem titulus huius capitis est: De immensitate, vel omnipotentia Dei. AREV.

]
Non ideo coelum et terram implet Deus, ut contineant eum; sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus implet omnia, sed cum sit idem unus, ubique tamen est totus. Non ita putandus est esse in omnibus Deus, ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suae capiat eum, id est, maxima maius, et minima minus, dum sit potius ipse totus in omnibus, sive omnia in ipso [Ephes. 4, 6.]
2 [

2. Ex auctore Spec., cap. 22. LOAISA.

Ibid. Omnipotentiae divinae maiestas. Al. omnipotentia divinae maiestatis. Ibid. evadere potet. Al., evadet. AREV.

]
Omnipotentiae divinae maiestas cuncta potestatis suae immensitate concludit nec evadendi potentiam eius quisquam aditum invenire poterit, quia ille omnia circumquaque constringit. Cuncta enim intra divini iudicii omnipotentiam coarctantur, sive quae continenda sunt, ut salva sint, sive quae amputanda sunt, ut pereant. Nullatenus ergo (dicimus) posse effugere Deum quempiam. Qui enim eum non habet placatum, nequaquam evadere potest iratum.
3 [

3. Ex auctore Spec., cap. 23, et de Essent. Divin., cap. 1: et Gregor., II Moral., cap. 16. LOAISA.

Ibid. Petavius, tom. I, lib. III, cap. 9, n. 7, similia verba: Et ideo interior es, etc. Ex veteri auctore libri de Speculo inter appendices sancti Augustini allegat, et ab Isidoro, Alcuino et Petro Damiani descripta esse observat. Plures alios Patres more suo Petavius in eamdem sententiam excitat. Auctorem Speculi iam indicarat Loaisa. AREV.

]
Immensitas divinae magnitudinis ita est, ut intelligamus eum intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non exclusum. Et ideo interiorem, ut omnia contineat; ideo exteriorem, ut incircumscripta magnitudinis suae immensitate omnia concludat. Per id ergo, quod exterior est, ostenditur esse creator; per id vero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus intra omnia est. Verum ne extra Deum essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo.
4 [

4. Ex auct. Spec., cap. 7. LOAISA.

Ibid. Inopia. August., super Ioann., tract. 13, eleganter hoc dixit: Omnia, inquit, possunt dici de Deo, et nihil digne dicitur de Deo; sed nihil latius hac inopia, quae congruum nomen non invenit. LOAISA.

]
Consummatio alicuius facti dicitur perfectio; Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba, quatenus id quod ineffabile est, utcunque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit.
5 [

5. Ex lib. de Cognit. ver vitae, apud Aug., cap. 29, et de Ess. divin., cap. 1. Et August., epist. 28, ad Hieronym., de Origine animae, ostendit quo pacto Deus in suis ambulet sanctis. LOAISA.

]
Dum localis non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis, dum de loco in locum praedicatur ab eis. Nam Deus, qui nec loco movetur, nec tempore, in servis tamen suis et tempore et loco movetur, quoties ab eisdem localiter praedicatur.
6 [

6. Locus Pauli ad Ephes., III, in Spec., cap. 13 et 14, et in epist. ad Paulinum 112, cap. 13, et a Greg., lib. Moral. X, cap. 7, sicut ab Isidoro explicatur. LOAISA.

Ibid. Taio, lib. II, cap. 15, hoc ipsum exprimit, sed pro iusta aequitate habet iuxta aequitatem. Alii etiam apud Isidorum infernis iuxta aequitatem. AREV.

]
Dum de Deo nec secundum quantitatem, nec secundum qualitatem, nec secundum situm, nec secundum habitum aut motum aliquid digne dicatur, inest tamen ei quodammodo latitudo [Ephes. 3, 18] charitatis, qua nos et ab errore colligit, et continet in veritate. Inest ei et longitudo, qua nos longanimiter portat, donec emendatos patriae futurae restituat. Inest ei et altitudo, per quam omnem sensum suae scientiae immensitate exsuperat. Inest ei et profundum, quo damnandos inferius iusta aequitate disponens praeordinat.
Isidorus HOME

bnf6413.86 csg228.3 ubbf_iii_0015g.2v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik