monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1
>>> Isidorus, Sententiae, 1, II. Quod immensus et omnipotens sit Deus.

Isidorus, Sententiae, 1, CAPUT PRIMUM. Quod Deus summus et incommutabilis sit.

1 [

CAP. I. N. 1. Hinc ortum habuit ut hic liber de Summo Bono a quibusdam appellaretur, a prima voce titulum libro imponentibus, more Hebraeorum, cum tamen a beato Isidoro inscriptus sit Sententiarum liber, ut auctor est Braulio Caesaraugustanus antistes, consentientibus etiam omnibus Cod. mss. et Gratiano, Ivone Carnotensi, aliisque decretorum collectoribus. In Concil. etiam Tolet. VIII sic scriptum est: Nostri saeculi doctor egregius, Ecclesiae catholicae novissimum decus, praecedentibus aetate postremus, doctrinae comparatione non infimus, atque quod maius est, iam saeculorum finitorum doctissimus, cum reverentia nominandus Isidorus, in libro Sententiarum II. Quo in loco Petrus Crabbe, et Ioverius pro saeculorum finitorum, legunt in saeculorum fine. Sententia autem Isidori quae illic citatur, est lib. II, cap. 31, de Iuramento, et habetur apud Grat. 22, q. 4, cap. Non est observandum. LOAISA.

Ibid. Creatura vero. Fulg., de Fid. ad Petr., cap. 3, 21, 22, et Aug., de Nat. boni in princip. LOAISA.

Ibid. In Isidorianis duo sunt capita de hoc opere. Alterum 67, sic inscriptum: Libri tres Sententiarum sancti Isidori, sive de summo bono. Editiones et mss. Codices huius operis. Versio Hispana. Iulianus Toletanus, Taius, Petrus Lombardus, et alii post Isidorum Sententiarum scriptores. Quartus Sententiarum liber num Isidoro suppositus? Eruditae Bayerii animadversiones de hoc libro. Alterum caput 68 sic inscribitur: Praefationes in libros Sententiarum Editionis anni 1538, et Garciae Loaisae in suam Editionem. Excerpta ex libris Sententiarum. Praefationes in Excerpta Sententiarum, scilicet in librum de Conversis, et in alium de Praelatis inscriptum. Loaisae notis doctissimis quidem, sed interdum prolixioribus quam par sit, meas adiungam, et ex aliorum annotationibus, uti Vezzosii, qui fere in notis cum Loaisa consentit, nisi quod textum Breulianae Editionis sequitur, et nonnullas Editionum aliarum varietates indicat, Constantini Caietani in fragmentum de Conversis, et Goldasti in fragmentum de Praelatis, summam colligam. In Taionis Sententiis caput primum inscribitur: Quod Deus incommutabilis, summus et aeternus existat. AREV.

]
Summum bonum Deus est, quia incommutabilis est, et corrumpi omnino non potest. Creatura vero bonum, sed non summum est quia mutabilis est; et dum sit quidem bonum non tamen esse potest et summum.
2 [

2. Ex divo Gregorio, quem in his Sententiis potissime sequitur Isidorus, cum propter admirabilem in eo sanctissimo viro morum doctrinam (quae in eius scriptis praeter caeteras quam plurimas maximasque virtutes mire elucet) tum propter amorem ex mutua familiaritate fratris Leandri et Gregorii conceptum, ut ex lib. I Epist. Greg., indict. 9, epist. ad Leandrum, liquido constat. Inde eius scripta velut augustissima colit ac veneratur. Greg. itaque, lib. Moral. XXV, cap. 4: Quid enim, inquit, mutabilitas, nisi mors quaedam est? etc. Totius sententiae explicationem vide apud August., lib. III contra Maximum cap. 12. LOAISA.

Ibid. Omnes mss. Cod. coniunctionem priorem reiiciunt: Nam angeli et animae; sed retinenda, ut in Editis. Locus est apud Gregor., lib. Moral. 25, cap. 4. LOAISA.

Ibid. August., lib. de duabus Animabus, cap. 8, mortem animae aversionem esse a Deo dicit, et lib. IV de Trinitate, cap. 3: Sicut anima Deo deficiente, etc. LOAISA.

Ibid. Alii, sic et angelus in malum mutatur de bono, dum, deserto Deo, est lapsus. AREV.

]
Quid est Dei immortalitas, nisi eius incommutabilitas? Nam et angeli et animae immortales sunt, sed immutabiles non sunt; ideoque solus Deus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis est. Nam anima moritur, dum, deserente Deo, de bono in malum mutatur, sic et angelus, dum, deserente Deo, est lapsus.
3 [

3. August., VIII sup. Gen. ad litt., cap. 20, 22. Omnis variatio et permutatio rerum a materia ortum habet, eo quod materia habet concretam privationem; ex privatione autem nascitur appetitus, et ex appetitu impulsus ad aliam formam, ut Aristoteles docuit lib. I Physic. Deus vero alienus est ab omni materia, ut praeclare docet D. Thom. lib. I contra Gentes, cap. 16 et 17. LOAISA.

Ibid. Bene ac substantialiter. August., lib. V de Trinit., cap. 1, probat quod aliqua sint quae proprie praedicentur de Deo, ut est illud: Ego sum qui sum, et quod sit immortalis. LOAISA.

Ibid. Ex Greg., lib. Moral. XVI, cap. 4. Et hoc est, quod eleganter asserit Aug., lib. I de Civit. Dei, cap. 13: Novit quiescens agere, et agens quiescere, et potest ad opus novum, non novum, sed sempiternum adhibere consilium. Divus Ambros., lib. II Offic., cap. 10, probat Deum frequenter mutare sententiam, reprehendens iuramentum Herodis, et impium Iephte facinus. Est de hac re longa disputatio in concil. Tolet. VIII. LOAISA.

Ibid. Credimus. Deest id in Mss. plerisque, ut alibi dicimus, constat, ac similia verba, quae ab Editoribus addita sunt, ut sensus clarior reddatur. Caeterum saepe per verbum infinitum Isidorus loquitur sine alio expresso verbo, a quo regatur. Atque ita in Editis quoque interdum accidit. AREV.

]
Quod materiam habet, unde existat, mutabile est, quia de informi ad formam transit. Quod vero non habet materiam, immutabile est, sicut Deus utique est. Bene, ac substantialiter sunt ista in Deo, id est, incorruptio, immortalitas, incommutabilitas. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae.
4 Opus non consilium, apud Deum (credimus) mutari; nec variari eum, quia per varia tempora diversa praecipit, sed manens idem incommutabilis, et aeternus, quid cuique congruum esset tempori, ab ipsa tamen aeternitate in eius mansit dispositione consilii.
5 [

5. Divus Greg., lib. XVIII Moral., cap. 28, Aug. lib. VI de Trin., cap. 6, et lib. V, cap. 8. LOAISA.

]
Non usu nostro aliud Deum putare, aliud pulchritudinem eius, atque aliud magnitudinem ipsius (debemus) sicut aliud est homo, aliud pulchritudo; quia, desistente pulchritudine, homo manet. Ac per hoc, qui ita intelligit Deum, corporeum esse credit, dum pulchritudo et magnitudo Dei ipse Deus sit.
6 [

6. Ex Eucherio, de Formul. LOAISA.

Ibid. Dici, etc. Est apud Magistrum Sententiarum lib. I, dist. 3, ex Greg., lib. XVI Moral., cap. 20. LOAISA.

Ibid simplicitas. Hieronymus, in libello de his quae Deo in Scripturis attribuuntur. Et Isidorus ipse fuse explicat hanc sententiam lib. VII Etymol., cap. 1, de Deo. Quem locum sumpsit ex Greg., lib. XXXII Moral., cap. 6, dum interpretatur illud Iobi: Commovisti me adversus eum. Ibi enim inquirit an sit in Deo commotio. LOAISA.

Ibid. Pro stultitia. Gregorius, epist. 78, ad Mauritium Augustum: Simplicitatis vocabulo, inquit, me fatuum appellat. Et simplex sumitur pro non malo, non versuto. Matth. X: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Et Proverb. X: Benedicta omnis anima simplex. Et: Qui simpliciter ambulat in fiducia ambulat. LOAISA.

Ibid. Animadvertit Vezzosius, eamdem sententiam de simplicitate Dei ab Isidoro explicari, lib. VII Etymolog. cap. 1, atque ita ut plura addat quae rem clariorem reddant. Pro non est aliqui exhibent non est in Deo. AREV.

]
Ideo Deus dicitur simplex, sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse, et aliud quod in ipso est. Inordinate dici seu conferri vitiis ea quae ordinata sunt in Deo (patet) utpote simplicitas, quae aliquando dicitur pro stultitia, et non est. Apud Deum vero summa simplicitas est. Iuxta hanc regulam, et caetera aestimanda sunt.
Isidorus HOME

bnf6413.75

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik