Isidorus, Historia de regibus, Suevorum historia., 92.
| 1 | Huic Heboricus filius in regnum succedit, quem adolescentem Andeca, sumpta tyrannide, regno privat, et monachum factum in monasterio damnat, pro quo non diu est dilata sententia. |
| 2 | Nam Leovigildus, Gothorum rex, Suevis mox bellum inferens, obtento eodem regno, Andecanem deiecit, atque detonsum, post regni honorem, presbyterii officio mancipavit. |
| 3 | Sic enim oportuit ut quod ipse regi suo fecerat, rursus idem congrua vicissitudine pateretur. |
| 4 | Regnum autem Suevorum deletum in Gothos transfertur, quod mansisse CLXXVII annis scribitur. |