monumenta.ch > Isidorus > 33. > 85. Aera CDXLVII
>>> Isidorus, Historia de regibus, Suevorum historia., 86. Aera CDLXXIX

Isidorus, Historia de regibus, Suevorum historia., 85. Aera CDXLVII

1 Suevi, principe Hermerico, cum Alanis et Vandalis simul Hispanias ingressi sunt, atque omnem Gallaeciam cum Vandalis occupant.
2 Vandalis autem Africam transeuntibus, Gallaeciam soli Suevi sortiti sunt, quibus praefuit in Hispaniis Hermericus annis XXXII. Gallaeci autem in parte proviae regno suo utebantur.
3 Quos Hermericus assidua vastatione depraedans, tandem morbo oppressus, pacem cum eis fecit, Recchilanem filium suum in regnum substituit, qui cum magna parte exercitus missus, Andevotum Romanae militiae ducem cum multis copiis ad Singilium Baeticae provinciae fluvium, inito bello, prostravit, magnis eius auri argentique copiis occupatis.
4 Inde Emeritam obsessam ingreditur, atque obtentam propria regno associat.
5 Hermericus autem pater eius, per annos VII diuturno languore affectus, interiit.
Isidorus HOME

sbb1885.57