monumenta.ch > Hrabanus Maurus > PRAEFATIO AD HAISTULFUM ARCHIEPISCOPUM. > HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO. > HOMILIA VII. IN EPIPHANIA DOMINI. > HOMILIA IV. DE NATALI DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. > PRAEFATIO. > HOMILIA III. DE IEIUNIO DECIMI MENSIS. > HOMILIA L. DE CONTINENTIA. > HOMILIA VI. IN OCTAVIS DOMINI. > 84.
Isidorus, Historia de regibus, Vandalorum historia., , 83. Aera DLX <<<    

Isidorus, Historia de regibus, Vandalorum historia., 84.

1 In ipso autem Belisarii occursu priusquam congressio fieret, Gilimer tyrannus Ildericum regem cum quibusdam generis eius affinibus occidit.
2 Belisarius autem Gilimirum tyrannum capit, eumque cum divitiis ex rapinis provinciarum et Africae conquisitis Constantinopolim Iustiniano imperatori adducit.
3 Sicque regnum Vandalorum cum populo atque stirpe deletur aera DLXIV, quod permansit CXIII ann., a Gunderico rege usque ad Gilimiri interitum.
Isidorus HOME

sbb1885.56