monumenta.ch > Isidorus > 1. > 90. Aera DII > 71. Aera CDXLIV > 52. > 36. > 4. > 66. > 76. > 92. > 88. Aera CDXCV > 46. > . . . > . . . > 89. Aera CDXCIIX > 79. > 78. Aera DVI
Isidorus, Historia de regibus, Vandalorum historia., , 77. <<<     >>> 79.

Isidorus, Historia de regibus, Vandalorum historia., 78. Aera DVI

1 Post Gisericum, Ugnericus, Giserici filius, regnat annis VII, mensibus V, habens in coniugio Valentiniani filiam, quam pater eius ex Roma cum matre captivam adduxerat, qui et ipse, Ariano suscitatus furore, Catholicos per totam Africam atrocior patre persequitur, ecclesias tollit, sacerdotes et cuncti ordinis clericos in exsilium mittit.
2 Monachos quoque atque laicos quatuor circiter millia exsiliis durioribus relegavit, martyres fecit, confessoribus linguas abscidit, qui, linguis abscissis, perfecte usque ad finem locuti sunt.
Isidorus HOME

sbb1885.53

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik