monumenta.ch > Isidorus > 1. > 90. Aera DII > 71. Aera CDXLIV > 52. > 36. > 4. > 66. > 76.
Isidorus, Historia de regibus, Vandalorum historia., , 75. <<<     >>> 77.

Isidorus, Historia de regibus, Vandalorum historia., 76.

1 Adversus quem Theodosius Minor, Orientis imperator, bellum paravit, quod ad effectum non venit.
2 Hunnis enim Thraciam Illyricumque vastantibus, exercitus ad Vandalos missus, ad defendendos Thraces Illyrianosque, ex Sicilia revocatur.
3 Maiorianus autem imperator de Italia Hispanias veniens, cum in Carthaginiensi provincia aliquantas naves sibi ad transitum adversus Vandalos praeparasset, eas de littore Carthaginiensi commoniti Vandali per proditores arripiunt.
4 Sicque Maiorianus, a sua dispositione frustratus, Italiam revertitur, atque, a Ricchimiro patritio fraude circumventus, occiditur.
Isidorus HOME

sbb1885.52

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik