monumenta.ch > Isidorus > 87. Aera CDXXCVI > 77. > . . . > 73. Aera CDLIX
Isidorus, Historia de regibus, Vandalorum historia., , 72. Aera CDXLVI <<<     >>> 74.

Isidorus, Historia de regibus, Vandalorum historia., 73. Aera CDLIX

1 Post plagarum diram perniciem, quibus Hispania caesa est, tandem Barbari, ad pacem ineundam, Deo miserante, conversi, sorte in possessionem sibi eius provincias dividunt.
2 Gallaeciam enim Vandali et Suevi occupant; Alani Lusitaniam et Carthaginiensem provinciam; Vandali autem, cognomine Selingui, relicta Gallaecia, et postquam Tarraconensis provinciae insulas devastarunt, regressi, Baeticam sortiuntur.
3 Hispani autem per civitates et castella residua plagis afflicti Barbarorum dominantium sese servituti subiiciunt.
4 Primus autem in Hispania Gundericus rex Vandalorum successit, regnans Gallaeciae partibus annis XIIX. Qui, dum, rupto foedere pacis, Suevorum gentem in Erbasis montibus obsideret, relicta obsidione Suevorum, Balearicas Tarraconensis provinciae insulas depraedatur.
5 Deinde, Carthagine Spartaria eversa, cum omnibus Vandalis, ad Baeticam transit, Hispalim diruit, actaque caede, in direptionem mittit.
6 Qui cum auctoritate regiae potestatis irreverenter manus in basilicam Vincentii martyris civitatis ipsius extendisset, mox Dei iudicio in foribus templi daemonio correptus interiit.
Isidorus HOME

sbb1885.50

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik