monumenta.ch > Isidorus > 1. > 90. Aera DII > 71. Aera CDXLIV > 52. > 36. > 4. > 66. > 76. > 92. > 88. Aera CDXCV > 46. > . . . > . . . > 89. Aera CDXCIIX > 79. > 78. Aera DVI > 74. > 3. > 54. > 75. > 91. > . . . > 69.
Isidorus, Historia de regibus, Item recapitulatio eiusdem Isidori in Gothorum laudem., , 68. <<<    

Isidorus, Historia de regibus, Item recapitulatio eiusdem Isidori in..., 69.

1 Sed quis poterit tantam Gothicae gentis edicere virium magnitudinem, quandoquidem dum multis gentibus vix precum causa et munerum regnare licuerit, his tamen libertas magis de congressione quam de petita contigit pace, atque ubi sese necessitas bellandi opposuit, vires eos potius quam preces adhibuisse? Porro in armorum artibus spectabiles satis sunt, et non solum hastis, sed et iaculis equitando confligunt.
2 Nec equestri tantum praelio, sed et pedestri incedunt.
3 Verumtamen magis equitum praepeti cursu confidunt, unde et poeta: Getes, inquit, quo pergit equo.
4 70. Exercere enim se telis ac praeliis praeludere maxime diligunt.
5 Ludorum certamina usu quotidiano gerunt.
6 Hac sola tantum armorum experientia hucusque carebant, quod classica bella in mari gerere non studebant.
7 Sed postquam Sisebutus princeps coelesti gratia regni sumpsit sceptra, eius studiis ad tantam felicitatis virtutem profecti sunt, ut non solum terras, sed et ipsa maria suis armis adeant, subactusque serviat illis Romanus miles, quibus servire tot gentes et ipsam Hispaniam videt.
Isidorus HOME

sbb1885.47

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik