| 1 | Hos Europae omnes tremuere gentes, Alpium his cessere obices. |
| 2 | Vandalica et ipsa crebro opinata barbaries non tantum praesentia eorum exterrita, quam opinione fugata est. |
| 3 | Gothorum vigore Alani exstincti sunt, Suevi quoque hactenus intra inaccessos Hispaniarum angulos coarctati, etiam eorum armis periculum finis experti sunt, et regno, quod desidioso torpore tenuerunt, turpiori nunc dispendio caruerunt, quanquam tenuisse hucusque valde sit mirum, quo sine experimento defensionis carere potuerunt. |